Obrazy na stronie
PDF

qtikm ipsi in eum fuerant. Admonuerunt quoque decere Dionem, qui multis aliis virtutibuS ornatus esset, irae imperare, et ultionis cupidum non esse. Haec illis precantibus et monentibus hortabantur amici Dionem, ne improbis hominibus, funestarum turbarum auctoribus, parceret: .sed eos militum furori permitteret. Tum Dion: Ceterii, inquit, ducibus atque imfieratoribus filerumque sola belli et armorum exercitia cordi sunt: mihi vero, qui filurimum temfioris in Academid consumfisi, cura fuit id discere, ut iram, ultionem, invidiam, fiertinaciam, et alias hujusmodi fiestes fiossem vinccre: cujus victorie argumentum certum ett non in amicos et viros bonos benignitas, sed erga iniquos et infensos inimicos filacabilitas et lenitas. Heraclidem sufierare mihi animus est, non fiotentid et firudentid, at humanitate et justitid: in his enim virtutibus vera fortitudo, magnitudo, gloria fiosita est: cmn miles, aut saltem fortuna, sibi vindicet fiartem gloria bello quasita. Quod si Hcraclides et invidus, etinfiduset malus est: ideone Dionem ofiortet virtuti sue labem inurere iraimfiotentid? Lege quidam humanj definitum est, eum minus fieccare adversus justitiam, qui accefitam injuriam ulciscitur, quam qui firior infert: at naturd utrumque ab cddem animi infirmitate firoficiscitur. JYulliuc fiorro honunis tam asfiera tamque effera est imfirobitas, qute non fiossit frequentibus beneficiis mansuescere et exfiugnari. His usus rationibus Dion, Heraclidem et Theodotum missos facit. Plut. in Dion.

CAPUT XVIII.

Injuria beneficiis vincuntur speciosiits quam mutuo odiopensantur. Valer. /. iv. c. 2. .

1. Usque ad ultimum vitse finem non desinemus com.rmmi bono operam dare, adjuvare Singulos, opem ferre etiam inimicis. Senec. de otio, c. 2;*.

Optimus injuriam ulciscendi modus est, ne similis sis eam inferenti. Contemnit me quisquam? ipse viderit. Ego mihi cavebo, ne quid contemptu dignum vel tgisse vel dixisse deprehendat. Odit me quisquam? ipse viderit. At ego miti3 esse et benevolus cuique pergam; et huic etiam ipsi qui me odit, errorem ostendere paratus ero, non contumeliose neque ut patientiam meam ostentem, sedbenigneet ingenue; interius enimme ita affectum esse oportet, ut ipsi Dii videant me eum esse qui nihil indigne sgreve feram. M. Anton, l. vi. c. 6. /. xi- c. 13.

Amico noli maledicere, ac ne inimico quidem: inquie. bat Pittacus. Diog. Laert in Pittac.

Laudante quodam Cleomenis dictum, qui interrogatus, quodnam esset boni regis officium, responderat, Amicis bene, inimicis male, facere: Quanto rectius erat, inquit Socrates, amicis benefacere, ex inimicis autem amicosfacere? Plut. Apoph.

Sic invicem vivendum esse, dicebat Pythagoras, ut non ex amicis inimicos, verum ex inimicis amicos faciamus. Diog. Laert. in Pythag.

2. M. Marcellus, cum de eo consulatum tunc gerente Siculi questum Romam venissent, ultro de illis in senatum admittendis retulit, querentesque de se patienter sustinuit. Improbatis a patribus querelis eorum, clementer excepit orantes ut ab eo in clientelam reciperentur: nullas adversus illos inimicitias exercuit, et per reliquam vitam illis benefacere non destitit. Plin.l. iv. r. 1. Plut. in Marcell.

Cum e carcere atque ipsa urbe Atheniensium profugisset orator Demosthenes, respexit aliquos ex inimicis citato cursu vestigia sua subsequentes, et latebras pavidus quxsivit. At illi eum sapius nomine compellatum tandem assecuti, oraverunt ut, posita formidine, pecuniam acciperet, quam domo ei attulerant in viaticum et subsidium; adhortatique sunt ne casum femit acerbius. Qmbus Demosthenes: Quomodo, inquit, fiossum non graviter ferre, me ed urbe carere, ubi tales inimicos habeam, quales alibi amici inveniri vix queant? Plut. in Demosth.

3. Magni animi est, injurias in summa potentia pati: Nec quicquam est gloriosiusprincipe impune laeso. Senec. \ de Clem. c. 20. ♦,

n Cicero hanc laudem eximiam Csesari tribuit, quod nihil oblivisci soleret, nisi injurias. Omnium victor regressus in urbem, omnibus, qui contra se arma tulerant, ignovit. Simultates omnes, occasione oblata, libens deponebat. Ultro ac prior scripsit C. Calvo, post famosa. ejus adversum se epigrammata. Valerium. Catullum., cujus versiculis famam suam laceratam non ignorabat, adhibuit coenx. C. Memmii suffragator in petitione consulatus fuit, licet asperrimse fuissent ejus contra se orationes. Cicer. fl.ro. Ligar. n. 25. Patercul. I. ii. c. 56. Sueton. in Cas. c. 73.

Vespasiani, inter cxtera bona, illud singulare fuit, inimicitias oblivisci: adeo ut Vitellii hostis sui filiam locupletissime dotaverit, et viro splendidissimo in matrimonium dederit. Ferebat quoque patienter contumelias, iis, uterat facetissimus, dictis jocularibus respondens. A. Vict. Eflit. c. 17.

CAPUT XIX.

jfustitia victrix odii.

1. Cn. Domitius tribunus plebis M. Scaururn principem civitatis in judicium populi Romani vocaverat, irutus quod ab eo in augurum collegium non fuisset cooptatus. Cum opprimendi inimici summo studio flagraret, servus Scauri ad eum noctu pervenit, promittens se instructurum ejus accusationem multis et gravibus domini criminibus. At Domitius nefario indicio servi perfidi uti noluit. Conttnuo enim et suis auribus obduratis, et indicisore clauso, comprehendi hominem et ad Scaurum deduci jussit. Sicque in infesto accusatore justitia odium vicit. Hunc Domitiutn deinde populus, tum hanc ob causam, tum propter alias virtutes, libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit. Valer. I. vi. c. 4.

2. Non minus insigne justitiae specimen dedit L. Crassus in nobih illi accusatione, quam adversus Carbonem instituit, annos natus unum et viginti. Nam cum ecrinium rei, plura continens, quibus facile opprimi posset, allatum ei fuisset ab illius servo; signatum, ut erat, remisit ad illum cum servo catenato. nolens causam obtinere aliena fraude ac perfidia. •

Quo pacto viguisse tunc inter amicos justitiau^Tredimus, cum inter accusatores quoque ct reos eam tanlum virium obtinuisse videamus?

CAPUT XX.

, Utilitas ex inimicis capienda.

1. Vulgus hominum satls habet nullo malo ab inimicis affici: at viri prudentes etiam utilitatem ex iis capiunt. Inirrticus dicta factaque nostra observare infenso animo non cessat, captans nocendi occasionem: quam ne prsebeamus, cavemus. Hxc autem cautio sensim affert studium et consuetudinem rectam et inculpatam vitam agendi. Plut. de utilit. cafdenda ex inimic.

Vis inimicum modestia afficere? noli eum illiberalem, libidinosum, scelestum nominare: ipse esto humanus, castus, probus. Hinc Diogenes, quem cum interrogasset quidam, qua ratione ulcisceretur inimicum? Si ifise, inquit, gudm ofitimus fiam.

Cum accepisset Philippus Macedoniae rex se ab oratoribus Atheniensibus proscindi conviciis in concione: Magnam, inquit, ejusmodi hominibus gratiam habeo. Dabo enim ofieram deincefis et verbis et fiactis, ut illos mendacii coarguam. Plut. Apoph.

Vere dictum est ab Antisthene, eum, qui probitatem suam salvam esse velit, opus habere vel veris amicis, vel inimicis vehementissimis: quod illi admonendo, hi criminando a vitiis avertant. Sed quoniam nostre setate amicitia voce valde exili ad liberas reprehensiones est piaedita, loquax in adulando, muta in castigando; audienda est nobis ex inimicis veritas. Quemadmodum enim Telephus, ut ferunt fabulae, domestico medico destitutus, vulnus hostiii hastae sanandum prxbuit: ita netessc est, ut ii, quos deficit benevolus castigator, sermonem audiant infensi inimici peccata eorum insectantis, non considerantcs animum maledicentis,^ed reprehtnsionis veritatem atque utilitatem. Plut. de utilit. cafiiend.

3. Sicut qui volebat Jasonem Thessalum interficere, gladio vomicam ejus aperuit. eSque rupta salutem illi attulit; sic sxpe convicium. ab irato homine aut inimico jactum in nos, aperuit et sanavit morbum animi latentem aut neglectum. At plerique maledictis impetiti, non despiciunt an veri aliquid ipsis objiciatur; sed quid vicissim possint argucre in maledicentibus.

[ocr errors]

Ab inimico tuo notatus aliquo crimine, illud, si verum sit, majore studio expurgare debes, quam commonstratam aliquam vestis tuat maculam ; si falsum, quaerenda tamen est causa, quae criminationi occasionem dedit, cavendumque, ne deinceps committas aliquid aut affine aut simile ejus quod objectum fuit.

4. Multa sunt qus inimicus magis deprehendit in nobis, quam amicus: quoniam, ut ait Plato, csecus amor est. Hiero, cum ei quidam inimicus oris foetorem exprobrasset, domum se ad uxorem recipiens: Quid hocs inquit, rei eat? Cur tu mild oris vitium non indicavisti? Illa vero, ut evat pudica et simplex, Hxistimabam, ait, omnes viros sic olere. Adeo non animi tantum, sed etiam corporis vitia, sxpe nobis nota fiunt ab inimicis prius, quam ab amicis. Ibid.

CAPUT XXI.

A litibus est abhorrendum.

I. Convenit hominem dando munificum esse, et ia exigendo non acerbum; in omnique re contrahenda, vendendo, emendo, conducendo, locando, aequura et facilem se praebere, multa multis de jure auo cedentem, a litibus vero abhorrentem. Cic. de Offic. n. 64.

Est autem non modo liberale, sed interdum edam fructuosum, paulum de jure suo decedere: et

Pecuniam in loco negligere maximum interdum est lucrum. Ter. Adeljih. Act. ii. ac. 2.

Habenda quidem es.t ratio res familiaris, quam dilabi sinere, flagitiosum est; sed ita ut iliiberalitatis avdiitixque absit suspicio. Et ut res familiaris quari dibet iis rebus, a quibus abest turpitudo; sic conservari diligentia et parsimonia. Cic. Ibid. n. 8T.

2. Isocrates vocatus in jus anno setatis octogesimo sccundo, orationem habuit, in qua his verbis ostendit quam alieno a litibus animo semper fuisset: Sic vixi hactenus, ut nemo unquam me ullius injurise aut contumeliae accusaverit; neque judex neque arbiter fuerit, qui de meis adversus quemquam factis aut dictis pronunciaverit. Etenimcavi, ne quid ipse erga quemquam delinquerent. Mihi vero si qua facta fuit injuria ; non judicio quxsi^i

« PoprzedniaDalej »