Obrazy na stronie
PDF
ePub

rale est mentiri: ingenuum veritas decet. Plut. de Educ. puer. Philos. in Epist. Apoll.

Illiberalis et sordidus vulgò putatur quæstus eorum, qui emunt à mercatoribus quod statim divendant: quia nihil solent proficere, nisi admodum mentiantur. Nec verò quicquam est turpius vanitate, id est, mendacio. Cicer. 1 Offic. n. 150.

Persæ liberos suos à quinto anno ad vicesimum tria edocebant; equitare, sagittas arcu mittere, vera loqui. Turpissimum apud eos habebatur mentiri. Secundùm mendacium, in proximo turpitudinis loco ponebant as alienum : maximè, quòd qui ære alieno obstringitur, mendacio obnoxius esse soleat, et plerumque verba pro re dare. Herod. l. i.

Justitiam quoque liberi Persarum edocebantur à pueritiâ. Ac quemadmodum pueri in Græciâ in scholas itabant, literarum liberaliumve artium discendarum causâ ! sic apud Persas pueri scholas frequentabant, ad accipiendam justitiæ disciplinam. Quam quidem ut citiùs et certiùs discerent, non solùm eorum auribus præcepta justitiæ inculcabantur, sed etiam docebantur justas ferre sententias de iis, quæ inter ipsos exoriebantur, controversiis, et legitimas pro cujusque delicti modo pœnas irrogare. Itaque bonam diei partem impendebant publici justitiæ præceptores in audiendis dijudicandisque puerorum disceptationibus. Xenoph. l. i. Cyrop.

4. Hoc consequuntur mendaces, inquiebat Aristoteles, ut, quum vera dixerint, non illis credatur. Similiter Cicero dixit: Mendaci homini, ne verum quidem dicenti, credere solemus. Diog. Laërt. in Arist. Cic. 2 de divin. n.

146.

Tis, qui peccârunt, non facilè delicti venia conceditur, si interrogati deprehendantur mendaces. Xenoph. l. iii. Cyrop.

Quid interest inter perjurum et mendacem? Qui mentiri solet, non longè abest à perjurio. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, eum facilè exorare potero, ut pejeret. Ut pœna à Diis immortalibus perjuro constituta est, sic et mendaci. Cicer. pro Rosc. Comoed. n. 46.

Veritas sermo est simplex. Ammian. l. xiv. Veritas vel mendacio corrumpitur, vel silentio. Ibid. 1. xxxi.

G

CAPUT XVI.

In vitio est, quinon obsistit, si potest, injuriæ.

Injustitiæ genera duo sunt: unum eorum qui inferunt injuriam; alterum eorum qui non propulsant, si possunt, ab iis quibus infertur. Neque enim is tantùm in vitio est, qui injustè facit impetum in quempiam, aliquâ animi perturbatione incitatus: sed etiam qui non obsistit, si potest, injuriæ. Cicer. 1 Offic. n. 23.

2. Hominibus plures solent esse causæ prætermittendæ defensionis aliorum, deserendique officii. Nam inimicitias, aut laborem, aut sumptus suscipere nolunt nonnulli; quidam negligentiâ, pigritiâ, inertiâ præpediuntur : alii suis quibusdam studiis occupationibusve sic impediuntur, ut desertos esse patiuntur eos, quos tutari debeant. Hi omnes, dum altero genere injustitiæ vacant, in alterum incidunt. Communi enim utilitati non serviunt, et in vitæ societatem nihil conferunt studii, nihil operæ, nihil facultatum. n. 27.

3. Apud Egyptios legibus cautum erat, ut, si quis iter faciens videret quempiam à latronibus circumveniri, aut aliquid injuriæ perpeti, nec ei auxilium ferret, cùm posset, morte damnaretur. Si opem dare non posset; rem deferre ad judices et injuriæ auctorem accusatione persequi jubebatur. Quod facere si neglexisset, plagis mulctabatur, et triduum carebat cibo. Diod Sic. l. ii.

Si is qui injuriam non propulsat ab aliis, cùm potest, injustè facit; qualis habendus est is, qui non modò non repellit, sed etiam adjuvat injuriam ? Quidam è Græciâ Romam attulerunt falsum testamentum L. Minutii Basili locupletis hominis. Quod ut faciliùs pro vero accipi posset, scripserant hæredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines ejusdem ætatis potentissimos; qui cùm illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius culpæ in conscribendo testamento conscii essent; alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Graviter deliquisse mihi quidem videntur, qui etiam veras hæreditates consequuntur, si sint blanditiis et simulatâ amicitiâ quæsita. Cicer. l. iii. Offic. c. 18.

[ocr errors]

CAPUT XVII.

Inhumanum verbum est ultio.

1. Non ulcisci decet, ut vulgus putat, neque malefacere cuiquam hominum, quodcumque ab aliis ipse passus fueris. Nullo enim modo injuria facienda est. Plato in Critone.

Sunt quædam officia adversùs eos servanda, à quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio an non satìs sit eum, qui te lacesserit, injuriæ suæ pœnitere, ut et ipse ne quid tale posthac committat, et cæteri sint ad injuriam tardiores. Cicer. Offic. l. i. c. 11.

Ignoscere hominum est, ubi eum pudet, cui ignoscitur. P. Syrus.

Veteres Romani, acceptâ injuriâ, malebant ignoscere, quàm persequi. Et plus penè auxerunt imperium parcendo victis, quàm vincendo. Sallust. Catil. c. ix. Livius, 1. xxx. c. 42.

Omnibus noxis veniam dare se dicebat Cato Major, præterquam suis. Plut. in Cat. maj.

Ignoscito sæpe alteri, numquam tibi. P. Syrus.

2. Beneficia beneficiis repensare honestum est, non autem injurias. Illic, vinci turpe est: hic, vincere. Ultio inhumanum verbum est, licêt malâ consuetudine pro justo receptum. Quàm pulchrum est, hominem, velut nulli penetrabilem telo, nullis injuriis, nullis contumeliis perstringi! Ultio doloris confessio est. Catoni minori in balneo quidam os percussit, ignorans : qui enim illi sciens fecisset injuriam? Homini deinde satisfacienti Cato, Non memini, inquit, me percussum. Non excanduit, non vindicavit injuriam. Melius esse putavit non agnoscere, quàm vindicare. Nihilne, inquies, mali ex impunitâ hominis petulantiâ ortum est? Imò multum boni. Cœpit ille Catonem nosse et mirari. Magni animi est injurias despicere. Senec. l. ii. de irâ, c. 32. l. iii. c. 5.

Quippe minuti Semper et infirmi est animi exiguique voluptas

Ultio. Juven. Satir. xiii. ver. 189.

Ille magnus et nobilis est, qui, more magnæ feræ, latratus minutorum canum securus exaudit. Sæpe satius fuit dissimulare, quàm ulcisci.

Comessatores quidam cùm in uxorem Pisistrati incidissent, multaque protervè et fecissent et dixissent; postero die facti veniam à Pisistrato postulaverunt. Quibus ille respondit: Vos deinceps magis operam date modestie. Mea verò uxor heri nusquam prodiit. Plut. Apoph.

3. Cùm Cumani Pittaco vinctum tradidissent hominem à quo filius ejus fuerat interfectus; illum impunitum dimisit, hæc præfatus: Venia ultione melior est: illa namque mitis est ingenii, hac ferini. Simili sensu dixit Musonius philosophus: Fere, non hominis, est, quærere, quomodo morsum pro morsu, malum pro malo, reddat. Stobæus Serm. xix.,

Non oblitus erat Aristides, Themistoclem sibi diu clam aut apertè fuisse adversarium in administrandâ republicâ., Noverat quoque se ejus maximè operâ pulsum fuisse in exilium. At ostendit quàm alieno ab ultione animo esset, cùm deliberaretur de ipso Themistocle è civitate ejiciendo testarum suffragiis. Opportuna certè oblata erat expetenda vindicta occasio. Nihil tamen ab eo aut dictum aut factum est, quod nocere posset inimico. Et ut priùs ei non inviderat florenti opibus et rerum gestarum gloriâ, sic tum noluit premere periclitantem, et eo dejecto exultare. Plut. in Themist.

T. Pomponius Atticus nullas inimicitias gessit, quòd et lædebat ipse neminem, et, si quam injuriam acceperat, malebat oblivisci, quàm ulcisci. C. Nepos in Attic. c. 11. Magnanimo injuriæ remedium oblivio est.

P. Syrus. Adrianus multos in privatâ vitâ inimicos expertus erat, quorum injurias, ubi imperator factus est, adeò neglexit, ut uni, quem capitalem habuerat, diceret: Evasisti. Spart. c. 17.

Vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. Livius, 1. xl. c. 46.

4. Cùm Dion expugnasset Syracusas, quas ab impotenti tyrannorum dominatu liberare cupiebat; Heraclides et Theodotus, infensi ejus hostes, se ultrò dedidêre, culpam fatentes, orantesque, ut benignior in ipsos esset,

quàm ipsi in eum fuerant. Admonuerunt quoque decere Dionem, qui multis aliis virtutibus ornatus esset, iræ imperare, et ultionis cupidum non esse. Hæc illis precantibus et monentibus hortabantur amici Dionem, ne improbis hominibus, funestarum turbarum auctoribus, parceret: sed eos militum furori permitteret. Tum Dion: Cateris, inquit, ducibus atque imperatoribus plerumque sola belli et armorum exercitia cordi sunt: mihi verò, qui plurimum temporis in Academia consumpsi, cura fuit id discere, ut iram, ultionem, invidiam, pertinaciam, et alias hujusmodi pestes possem vincere: cujus victoria argumentum certum est non in amicos et viros bonos benignitas, sed erga iniquos et infensos inimicos placabilitas et lenitas. Heraclidem superare mihi animus est, non potentiâ et prudentiâ, at humanitate et justitiâ: in his enim virtutibus vera fortitudo, magnitudo, gloria posita est: cùm miles, aut saltem fortuna, sibi vindicet partem gloriæ bello quæsita. Quòd si Heraclidés et invidus, et infidus et malus est: ideone Dionem oportet virtuti suæ labem inurere ira impotentiá? Lege quidam humaní definitum est, eum minùs peccare adversus justitiam, qui acceptam injuriam ulciscitur, quàm qui prior infert: at naturâ utrumque ab eâdem animi infirmitate proficiscitur. Nullius porrò hominis tam aspera tamque effera est improbitas, que non possit frequentibus beneficiis mansuescere et expugnari. His usus rationibus Dion, Heraclidem et Theodotum missos facit. Plut. in Dion.

CAPUT XVIII. .

Injuria beneficiis vincuntur speciosiùs quàm · mutuo odio pensantur. Valer. /. iv. c. 2.

1. Usque ad ultimum vitæ finem non desinemus communi bono operam dare, adjuvare singulos, opem ferre etiam inimicis. Senec. de otio, c. 28.

Optimus injuriam ulciscendi modus est, ne similis sis eam inferenti. Contemnit me quisquam? ipse viderit. Ego mihi cavebo, ne quid contemptu dignum vel egisse vel dixisse deprehendat. Odit me quisquam ? ipse viderit. At ego mitis esse et benevolus cuique pergam; et huic etiam ipsi qui me odit, errorem ostendere paratus ero,

« PoprzedniaDalej »