Obrazy na stronie
PDF

CAPUT XV.

Improbi hominis est mendacio fallere.

Cicero pro Murscn. n. 62.

1. Vera dicere,.'justum est; mentiri vero, injustum. Plato de Junto.

In virum bonum non cadit menfiri emolumenti sui -causfi. Cic. 3 Ofjic. 81.

Qui mentitur, fallit quantum in se est. Vir bomis prsestare debet ns mentiatur.' A. Gell. I. x. c. 11.

Volumus viros fortes et magnanimos, eosdem esse bonos, et simplices, veritatis amicos, minimeque falaces. Quse virtutes ad justitiam pertinent. Itaque Aristides apud Athenienses, et Epaminondas apud Thebanos, tam alieni a mendacio et tam veritatis diligentes fuisse traduntur, ut ne joco quidem unquam mentirentur. Et Atticus ille, quicum Cicero vixitconjunctissimr, mendacium neque dicebat, neque pati poterat, Illum odi, aiebat Achil.les, equi ac fiortas Plutonis, qui aliud quidem recondit in ?nente, aliud verb dicit. Cicer. Offic. n. 63. Plut. in, Arist. C. Nepos in Epam. et in Attic. Plut. Iliad. 1. ix. ver. 310.

2. Quid est in quo maxime elaborare debemus? U.t mens sit justa, oratio mendacii expers. Hoc viri boni proprium est, nihil a veritate alienum loqui ut et nihil a justitia alienum exsequi. M. Anton. I. iii. sect. 16. et L iv. sect. 33.

Qui injuste agit, impie agit. Cum enim natura homines ediderit, ut sibi invicem prosint, nec ulla ratione ■obsint; qui hoc natura placitum violat, adversus eam est .impius. Eadem natura veritas quoque nuncupatur; estque prima omnium, quae vera sunt, causa. Itaque qui sciens volensque mentitur, impie agit: quia fallendo injuste agit. Idem, l. ix. seci. 1.

Quod verum, simplex, sincerumque est,, id naturx hominis est aptissimum. Cicer. 1 Offic. n. 13.

3. Assuesce dicere verum, et audire. Sen. Efi. 68. Assuefaciendi maxime sunt pueri, nt vera dicant:

.mentiri enim servile est, et omnium hominum odio dignum vitium. Eadem sententia dixit Apollonius: Illibe

...

rale est mentiri: ingenuum veritas decet. Plut. de Eduo puer. Philos. in Epist. Apoll.

Illiberalis et sordidus vulgo putatur quastus eorum, qui emunt a mercatoribus quod statim divendant-: quia nihil solent proficere, nisi admodum mentiantur. Nec vero quicquam est turpius vanitate, id est, mendacio. Cicer. 1 Offic. n. 150.

Persae liberos suos a quinto anno ad vicesimum tria edocebant; equitare, sagittas arcu mittere, vera loqui. Turpissimum apud eos habebatur mentiri. Secundum mendacium, in proximo turpitudinis loco ponebant ses alienum : maxim>, quod qui sre alieno obstringitur, mendacio obnoxius esse soleat, et plerumque verba pro re dare. Herod. I. i.

Justitiam quoque liberi Persarum edocebantur a pueritia. Ac quemadmodum pueri in Grsecia in scholas itabant, literarum liberaliumve artium discendarum causa i tic apud Persas pueri scholas frequentabant, ad accipiendam justitise disciplinam. Quam quidem ut citius et certius discerent, non solum eorum auribus prxcepta justitise inoilcabantur, sed etiam docebantur justas ferre sententias de iis, quse inter ipsos exoriebantur, controversiis, et legitimas pro cujusque delicti modo poenas irrogare. Itaque bonam diei partem impendebant publici justitix prieceptores in audiendis dijudicandisque puerorum disceptationibus. Xenofih. I. i. Cyrofi.

4. Hoc conseguuntur mendaces, inquiebat Aristoteles, ut, quum vera diverint, non itlis credatur. Similiter Cicero dixit: Mendaci homini, ne verum guidem dicenti, credere solemus. Diog. Laert. in Arist. Cic. 2 de divin. n. 146.

7is, qui pecCarunt, non facile delicti venia conceditur, si interrogati deprehendantur mendaces. Xenofih. I. iii. Cyrofi.

Quid interest inter perjurum et mendacem? Qui mentiri solet, non longe abest a perjurio. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, eum facile exorare potero, ut pejeret. Ut poena a Diis immortalibus perjuro constituta est, sic et mendaci. Cicer. firo Rosc. ComoctL n. 46.

Veritas sermo est simplex. Ammian. I. xiv.

Veritas vel mendacio corrumpitur, veJ silentio. Ibid, l. xxxi.

CAPUT XVI.

In vitio est, quinon obsistit, sipotest, injuria.

Injustitiae genera duo sunt: unum eorum qui inferunt injuriam; alterum eorum qui non propulsant, si possunt, ab iis quibus infertur. Nequb enim is tantum in vitio est, qui injuste facit impetum in quempiam, aliqua animi perturbatione incitatus : sed etiam qui non obsistit, si potest, injuriae. Cicer. 1 OJfic. n. 23.

2. Hominibus plures solent esse causx pratermittendse defensionis aliorum. deserendique officii. Nam inimicitias, aut laborem, aut sumptus suscipere nolunt nonnulli; quidam negligentia, pigritia, inertia prsepediuntur: alii suis quibusdam studiis occupationibusve sic impediufitur, ut desertos esse patiuntur eos, quos tutari debeant. Hi omnes, dum altero genere injustitiae vacant, in alterum incidunt. Communi enim utilitati non serviunt, et in vitae societatem nihil conferunt studii, nihil operae, nihil facultatum. n. 27.

3. Apud JEgyptios legibus cautum erat, ut, si quis iter faciens videret quempiam a latronibus circumveniri, aut aliquid injurise perpeti, nec ei auxilium ferret, cum posset, morte damnaretur. Si opem dare non posset; rem deferre ad judices et injurise auctorem accusatione persequi jubebatur. Quod facere si neglexisset, plagis mulctabatur, et triduum carebat cibo. Diod Sic. I. ii.

Si is qui injuriam non propulsat ab aliis, cum potest, injuste facit; qualis habendus est is, qui non modo non repellit, sed etiam adjuval injuriam? Quidam e Grascia Romam attulerunt falsum testamentum L. Minutii Basili locupletis hominis. Quod ut facilius pro vero accipi posset, scripserant haeredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines ejusdemsetatispotentissimos; quicum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius eulpse in conscribendo testamento conscii essent; alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Graviter deliquissc mihi quidem videntur, qui etiam veras hsereditates consequuntur, si sint blanditiis et simulata amicitii quxsitat. Cicer. I. iii. Qffic. c. 18.

CAPUT XVII.

Inhnmanum verbum est ultio.

I. Non ulcisci decet, ut vulgus putat, neque malefacere cuiquam hominum, quodcumque ab aliis ipse passus fueris. Nullo enim modo injuria facienda est. Plato in Critone.

Sunt quxdam officia adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendimodus. Atque haud scio an non satis sit eum, qui te lacesserit, injurix sux pcenitere, utet ipse ne quid tale posthac committat, et cseteri sint ad injuriam tardiores. Cicer. Qffic. I. i. c. 11.

Ignoscere hominum est, ubi eum pudet, cui ignoscitur. P. Syrus.

Veteres Romani, accepta injnria, malebant ignoscere, quam persequi. Et plus pen^ auxerunt imperium parcendo victis, quam vincendo. Sallust. Catil. c. ix. Livius, l. xxx. c. 42.

Omnibus noxis veniam dare se dicebat Cato Major, prsoterquam suis. Plut, in Cat. maj.

Ignoscito ssepe alteri, numquam tibi. P. Syrus. 2. Beneficia beneficiis repensare honestum est, non autem injurias. Illic, vinci turpe est: hic, vincere. Ultio inhumanum verbum est, licet mala consuetudine pro ^usto rcceptum. Quam pulchrum est, hominem, velut nulli penetrabilem telo, nuilis injuriis, nullis contumeliis perstringi! Ultio doloris confessio est. Catoni minori in balneo quidam os percussit, ignorans: qui enim illi sciens fecisset injuriam? Homini deinde satisfacienti Cato, JVon memini, inquit, me fiercussum. Non excanduit, non vindicavit injuriam. Melius esse putavitnon agnoscere, quam vindicare. Nihilne, inquies, mali ex impunita hominis petulantia ortum est? Imo multum boni. Coepit ille Catonem nosse et mirari. Magni animi est injurias despicere. Senec. I. ii. de ird, c. 32. /. iii. c. 5.

Quippe minuti Semper et infirmi est animi exiguique voluptas

Ultio. Juven. Satir. xiii. ver. 189.

Ille magnus et nobilis est, qui, more magns feri, latratus minutorum canum securus exaudit. Saepe satius fuit dissimulare, quam ulcisci.

Comessatores quidam cum in uxorem Pisistrati incidissent, multaque proterve et fecissent et dixissent; postero die facti veniam E\ Pisistrato postulaverunt. Quibus ille respondit: Vos dcincefis magis ofieram date modestia. Mea verb uxor heri nusquam firodiit. Plut. Apoph.

3. Cum Cumani Pittaco vinctum tradidissent hominem \ quo filius ejus fuerat interfectus; illum impunitum dimisit, hsec prsefatus: Venia ultione melior est: illa namquc mitis est ingenii, hxc ferini. Simili sensu dixit Musonius philosophus: Fera, non hominis, est, quterere, quomodo morsumfiro morsu, malum firo malo, reddat. Stobxus Serm. xix. ,

Non oblitus erat Aristides, Themistoclem sibi diu clam aut aperte fuisse adversarium in administranda re-< publica. Noverat quoque se ejus maxime opera pulsum fuisse in exilium. At ostendit quam alieno ab ultiene animo esset, ciim deliberaretur de ipso Themistocle e civitate ejiciendo testarum suffragiis. Opportuna certe oblata erat expetendae vindictso occasio. Nihil tamen ab eo aut dictum aut factum est, quod nocere posset inimico. Et ut prius ei non inviderat florenti opibus et rerum gestarum gloria, sic tum noluit premere periclitantem, et eo dejecto exultare. Plut. in Themist.

T. Pomponius Atticus nullas inimicitias gessit, quod et Lxdebat ipse neminem, et, si quam injuriam acceperat, malebat oblivisci, quam ulcisci. C. JVefios in Attic. c. 11.

Magnanimo injurise remedium oblivio est.

P. Syrus.

Adrianus multos in privata vita inimicos expertus erat, quorum injurias, ubi imperator factus est, adeo neglexit, ut uni, quem capitalem habuerat, diceret: Evasisti. Spart. c. 17.

Vulgatum illud, quia verum»erat, in proverbiiim venit: Amichias immortates, inimicitias moriales esse debere. Livius, 1. xl. c. 46.

4. Cum Dion expugnasset Syracusas, quas ab impotenti tyrannorum dominatu liberare cupiebat; Heraclides et Theodotus, infensi ejus hostes, se ultro dedidere, culpam fatentes, orantesque, ut benignior in, ipsos esset,

« PoprzedniaDalej »