Obrazy na stronie
PDF

Naturae, qux lex est divina et humana, parere qui ▼olet, nunquam committet ut alienum appetat. Cic. 3 Offic. 23.

Inimicus est, non solum qui injuriam infert, sed efiam qui de inferenda cogitat. Democr. Sentent.

Vestalis incesta est etiam sine stupro, quse cupit stuprum. Senec. 1. vi. Excerfit. controv.

Potestne fieri, ut, qui Jovi amicus fuerat, rem aliquam iniquam concupiscat, aut turpe aliquid cogiteti Dio. Chrys. Orat. iv.

Vir bonus non modo facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non possit prxdicare. Cic. 3 Offic. 77.

4. Bene praecipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites aequum sit, an iniquum. 1 Offic. 30.

Turpissimum est non modo pluris putare quod utile \ideatur, quam quod honestum; sed hxc etiam inter se comparare, et in his addubitare. n. 18.

Est totum sceleratum et impium genus eorum homiiriim, qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an se scelere contaminent: in ipsa enim dubitatione et delibcratione facinus inest, etiamsi ad scelus non pervenerint. Ergo ea omnino deliberanda non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio. n, 37.

5. Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas: ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit: ab hoc enim est vc^untas. Senoc. Efi. 95.

CAPUT VI.

Qui solo metu d peccato abstinet, non est innocens.

1. Non dicendus est justus, quisquis non infert irtjuriam: sed qui inferre impune cum possit, libenter abstinet. Philem.

Non metu, sed oflkii causa, peccatis abstinendum. Democr. Sentent.

Quidam parum curant, spontene, an metu, legibus pareant. Verum non minus fur est, qui metu a furto abstmel, furtum ipsum non perosusnec damnans, quant 5. qui furantur. Et illi ltomines non sunt belluis meliorejs: nam illse quoque, si timeant homines aut canes gregem custodientes, a rapina abstinent, Dio. Chr. Orat. 63.

Non dicam pudicam mulierem eam, quse aut legem aut virum timuit, cum a flagitio abstineret. Et non immeritd refertur in numerum peccantium, qux retinuit pudicitiam metu poeme, non amore honesti. Senec. 4 Benef. c. 14.

Si quse, metu dempto, casta est, ea denique casta est.

Ovid. 3 Amor. Eleg. 4.

Non possumus pudicos dicere eos, qui a flagitio ar

centur infamis aut legum ac judiciorum metu. Nam

quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet nisi testem

vel judicem? Cic. 1 de Leg. n. 50,51.

Non est diuturnus magister officii timor. 2 Philifi. n. 90.

2. Etsi infamix ac suppliciorum metus hominem, qui a peccato abstinet, non prsestat innocentem; ssepe tamen nonnihil confert, ut ille tandem vir bonus fiat. Nam dum illum a scelere avocat,paulatim assuefacit parere divinis humanisque legibus quibus docemur domitas habere libidines, coercere omnes cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentes, oculos, manus abstinere. Itaque sapienter admodum antiqui legum conditorcs, ut efferatos agresti vita, aut militia, populorum animos mitigarent, et ad mansuetudinem ac justitiam traducerent, Deorum primurn metum iis injiciendum esse rati sunt: deinde ad terrorem impietatis, audaci:e, flagitii, carceres, vincula, variaque supplicia instituerunt: ut quos amor honesti in offkio non retineret, ii gravitate pcenz a scelere deterrerentur. Cic. 1 de Orat. n. 194. Livius, l. i. n, 19. Cic, firo Rosc. Amerh.. 7Q.

CAPUT VII.

Oderuntpeccare boni virtutis amore.

Hor. 1. i. Ep. 16.

1. Nobis persuasum esse debet, etiamsi omnes Deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil injuste, nihil libidinose esse faciendum. Cic. 3. Offic. n. 57.

Philosophum nomine Pcregrinum, virum grarem, vidimus, inquit A. Gellius, ciim Athenis essemus, diversantem in tugurio extra urbem. Quumque ad eum frequenter iremus, multa hercle dicentem utilia et honesta audivimus: in quibus hoc praecipuum auditum meminiinus: Virum safilentem non fieccaturum esse, etiamsi fiec-t cdsse eum Dii atque homines ignoraturi forent. JVon enim tioente aut infamite metu non esse fieccandum, sed justi hones* tigue studio, et officio. A. GeJJ. 1. xii. c. 11.

2. Cum olim in LydiS, ut ferunt fabulse, terra discessis'set magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descendit Candauhs regis pastor Gyges, aeneumque equum animadvertit, cujus in lateribus fores erant, quibus apertis, mortui hominis vidit corpus magnitudine inusitata annulumque aureum in digito; quem ut detraxit, suo ipsd digito inseruit, et in ccetum pastorum se recepit. Ibi cum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, cum in locum suum annulum inverterat. Itaque hae opportunitate annuli usus, regem dominum interemit, ac sustulit quos obstare sibi arbilrabatur: nec in his eum quisquam facinoribus potuit videre. Sic repente annulibeneficio rex exortus est Lydix.

Ficta quidem ct commentitia hsec fabula est, prolata 4 Platone. Sed hunc ipsum annulum si habeal sapiens, non magis sibi licerc putet peccare, quam si non habeat. Honestaenim bonis viris, non occulta, quscruntur: atque, si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidem sit eosaliquid mali fecisse, non faciant. Cic. 3 Offic. n. 38.

CAPUT VIII.

Ea sola utilia sunt, qua justa et honesta.

1. Homojustus, isque quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam detrahet quod in se transferat: intelligetque nihil nec expedire nec utile esse, quod sit injustum. Qui hoc non didicerit, nec persuasum babuerit, bonus vir esse non poterit: et ab eo nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans: £st istud guidem honestum, verim hoc exfiedit: is utile atque honestum, res a natura co•pulatasi .audebit divellere. Qui fons est fraudum, maleficiorum, scelerum omnium. Cic. 3. Offic. n. 15, 18, Hfc.

2. C. Marium consulatus ingens cupido exagitabat. A quo adipiscendo cum longe abesse se cerneret; Q. Metellum, summum virum et civem, cujus. legatus erat, criminari statuit, ut, erepta ei gloria confecti belli Juguvthini, ipse mitteretur in Numidiam cum imperio consulari. Itaque nec fucto ullo nec dicto abstinuit, quo conciliare sibi militum animos posset. Multa criminose'dc Metello est locutus, multa de se magnifice. Dixil: Bellum ab imfieratore trahi consultd, quod homo inanis, et sufierbice regie, imfierio nimis gauderet: se fiaucis diebus habiturum Jugurtham in catenis, si dimidia fiars exercitut sibi fiermitteretur. Deinde a Metello Romam missus, cum ad populum eadem dixisset, qrae prius in castris, et de se ingentia esse: pollicitu;; voti tandem compos fuit. Factus est ergo ille quidem consul, sed a fide justitifique discessit, qui imperatorem.suum in invidiam fabo crimine adduxerit. 'Sallust. Jugurth. c. 64. Cic. 2. Off.ib.

3. Alter quoque Marius, cognomento Gratidian'.;s, boni viri officio functus ncn est. Cum piaetor esset, et tribuni plebis collegium praetorum adhibuissent, ut res nummaria communi sententia constitueretur ; conscripscrunt communiter dictum, constitueruntque, ut omnes simul praetorss ac tribuni post meridiem ad populum accederent, renunciaturi edictum illud, quod videbatur futurum grutisfiimum omnibus civibus. Caetcri ouidem, alius a!:o, discessere: Marius a subselliis in rostra recte ivit, idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. Ea res ei apud populum magno honori fuit: omiilbus vicis statux erectse, ad eas thus, et cerei incensi. Quidmulta? Nemo unquam muititudini fuit carior. Cic^ ibid.

4. Conturbantur nonnunquam hbmines in deliberatione, cum id, in quo violatur aequitas, videtur non ita magnum; illud autem commodum, quod ex eo paritur,

.permagnum videtur. Sic Gratidiano videbatur non ita turpe, praecipere co.legis et tribunis plebis popularem gratiam: valde vero utile videbatur consulem hac ratione fieri: quod sibi tunc proposuerat. At honestate dirigenda est utilitas ; et quod turpe est, nuncunm utile debet videri.. Quid igitur' Possumusne Gratidianum virum bar

i

rmm judicare? Nihil profecto minus cadit in virum bonum, quam praeripere aliis gloriam, aut gratiam fallere. Nulla res tanti est, nec commodum ullum tam expetendum, ut propterea vir bonus ab officio discedat, et fidem ac justitianv violet. Nunquam enim est utile pecc&re, quia semper est turpe: et quia semper est honestum viium bonum esse, semper est utile. Cic. ibid. n. 64.

Damnum appellandum est cum mala fama lucrum.

P. Sijrus.

5. Themistocles, victis navali prxlio Persis, dixit Athenis in concione, se habere consilium reipublicae salutare,sed illud vulgari non opertere : postulavitqucut populusdaret aliquem quicum communicaret. Datus cst Aristides. Hunc ille monuit, classem Lacedaemoniorum, qux subducta erat ad Gylheum portum, clam incendi posse: docuitque hic ratione frangi quoque posse opes Laccdsemoniorum, cum quibus de Grxcix principatu contendebant Athenienses. Quod Aristides cum audivisset, ad <W concionem expectationc suspensam rediit, dixitque: Perutile vidcri consilium quod Themhtoclcs afferrct; scd minimi honestum esse. Athenienses, quad honestum non esset, id quoque non esseutile judicaverunt: et, auctore Aristide, repudiaverunt eam rem, quam ne audierant quidem. Ubi nunc in uno inveneris cum amorem honesti, qui tunc populi universi fuit? Cic, 3 Offic. 49. Valer. I. vi. c. 5. Livius, l. iv. c. 6.

CAPUT IX.

Qui adipisci veram gloriam volet, justitia fungatur officiis.

Cic. 2 Offic. n. 43, '" 1. Facillim^ ad resinjustas quisquis impellitur, cui est animo principatus et glorix nimis cupido. Nihil vero honestum et gloriosum esse potest, quod justitii vacat; et nemo gloriam injustitia et immanitate est consecutus. Cic. 1 Offic. 62, Uc.

An eos aliquid verse laudis adeptos putas, qui exitio inultarum gentium clari, non minores fuere pestes mprtalium, quam inundatio et conflagratio? Agebat infeli

« PoprzedniaDalej »