Obrazy na stronie
PDF

I

Atheniensium exterminatus est ex urbe eorum atque agro, librique ejus combusti sunt in concione. Ferunt quoque talentum argenti fuisse propositum prsemium ei qui illum occidisset. Sic etiam dubitatio de Diis non potuit pcenam effugere. Seneca E/iist. 117. Cicer, 2 De nat. n. 62. i De nat. n. 29. 63. Diod. Sic. I. xiii;

CAPUT IJ.

Agnoscimus Deum ex qperibus ejus.

1. Quis est tam vecors, qui, cum suspexerit in ccelum, non sentiat Deum esse? Cicero 1 Tusc. n. 70. De arusp. resfi. n. 19. 2 De Divin. n. 148. 2 De nat. 15, et 90.

Pulchritudo mundi, ordo ferum coelestium, conversio solis, lunx, siderumque omnium, indieant satis aspectu ipso ea omnia non esse fortuita: et cogunt nos confiteri naturam esse aliquam prxstantem seternamque, quse, sit admiranda humano generi. Ibid.

2. Quemadmodum, si quis venerit in sedes aliquas, aut in gymnasium, videritque ibi distinctionem rerum omnium, ordinem, disciplinam; intelliget aliquem esse profecto, qui prxsit, et cui pareatur; sic si quis intueatur motus perpetuos et certos, vicissitudines, ordines rerum coelestium tot tantarumque; necesse esse ut fateatur hsec cuncta gubernari k mente aliqua. Cum autem, nec mens nec potestas humana possit hoc efficere ; Deus unus potest esse architectus et rector tanti operis ac muneris. Ibid.

CAPUT III.

Natura Dei est optima et prastantissima.

1. 'Sententise veterum philosophorum de naturi Dei fuerunt varise atque inter se dissidentes; quas lon» gum ac difficile esset dinumerare. Natura duce intelligebant Deum esse: sed non conveniebat inter illos, quid Deus esset. Itaque cum tyrannus. Hiero qusesivisset e Simonide, non solum poeti suavi, verum etiam viro docto sapienteque, quid Deus esset; postulavit sibi diem unum ad deliberandum. Cum idem quxrereturpostridie ex eo, petivit biduum, et deinceps sxpius duplicavit nuinerum. Admirans Hiero requisivit cur ita faceret: Quia, inquit, res videtur mi/ii tantb obscurior, c/uantb diutiiis eam considero. Cicer. 1 De nat. n. 121. Ibid. n. 4, 5. ihid. n. 60.

2. Si, cum intramus templa, solemus esse compositi animo, habitu, incessuque: si accessuri ad sacrificium, submittimus vultum, aptamus togam, e^tstudemus omni modo significare modestiam ;. debemus quoque dis. putare verecunde de natura Deorum, ne affirmemus ali-" quid temere. Seneca Quast. 7. c. 30.

Non possumus loqui recte de numine drano, nisi simus illustrati lumine ejus. Nam numen divinum est fons luminis, sicut et bonitatis. Jamblic. de myster. c. 18.

3. Deus non potest intelligi aliomodo, nisi mens quxdam libera, segregata a materia, omnia sentiens et movens. Simfilic. in Efiict.

Quid interest inter naturam Dei, et nostram? Pars melior nostri est animus: in illo pars nullaextra animum, totus est ratio. EfTugit oculos, visendus est cogitatione. Cicer. 1. Tusc. n. 66. Senec. 1 Quast. firxfat. 7. c. 30.

4. Quomodo possumus intelligere Deum, nisi sempiternum? Natura, qnx dedit nobis notionem Deorum, insculpsit quoque in mentibus, ut credamus eos xternos et beatos. Thales interrogatus, quid esset Deus? Quod, inquit, caret initio et fine. Cic. 1 Dc nat. n. 25. ctiS. Diog: Lairt. in Thal.

5. Nihil est quod Deus non possit efficere, et quidem sine labore ullo. Etenim ut membra hominum moventur mente ipsa ac voluntate, sine contentione ulla; sic omnia possunt fieri, .moveri, mutari, numine Deorum. Cicer. 3 De nat. n. 92.

6. Quocumque flexeris te, habebis ibi Deum occurrentem tibi: nihil vacat ab illo, ipse implet opus suum. Senec. 4 Benef. c. 8.

7. Commoda quibus utimur, lux qua fruimuiy spiritus quem ducimus, dantur nobis et impertiuntur a Deo\ Cic. firo JRos.

Dii fundunt munera sine intermissione diebus ac noctibus. Beneficia illorum nunc offeruntur ultro, nunc dantur orantibus. Quis est qui non senserit munificentiam Deorum? Nemo est expers beneficiorum coetestium: nemo est, ad quem non aliquid manaverit ex fonte illo benignissimo. Am. n. 131. Senec. 4 Benef. c. iii. 4.

CAPUT IV.

Deus regit ac videt cuncta.

1. Mundusadministraturprovidentia Deorum, iidemque consulunt rtbus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis. Cic. 1. Divin. n. 117.

Hoc sit persuasum hominibus omnibus, Deos esse dominos ac moderatores rerum omnium, et ea, quse gerantur, geri numine ac judicio eorum: eosdem intueri, quali mente quisque sit, et habere rationem piorum atque impiorum. Si mentes fuerint imbutse his opinionibus, metus supplicii divini revocabit multos a scelere. 2 De leg. 7s. 15. .

2. Ne.quis putet se lucrari quicquam, si non habebit aliquem conscium delicti sui. Nam ille, in cujus cpnspectu vivimus, scit omnia. Patemus Deo: approbemus nos ei. Sencc. afiud Lactant l. vi.

Vivendum est, tanquam viyamus in conspectu omnium: cogitandum est, tanquam aliquis possit inspicere in pectus mtimum :, et potest. Nam quid prodest aliquid esse absc*onditum hominibus? Nihil clausum est Deo: interest animis nostris, et intervenit cogitationibus mediis, imo nunquam discedit. Senec. Efiist. 83.

Qui crediderit Deum inspicere cuncta, non peccabit neque cianculum, neque aperte. Democrat. sentent.

3. Cum Tliales interrogaretur an facta hominum fal-. lerent Deos: Illos ne cogitata qiridemfallunt, inquit. Admonuitnos hoc responso, ut vellemus habere non solum manus puras, sed etiam mentes, cum numen cceleste acK sit cogitationibus nostris secretis. Sextus Pythagoricus dixit simili sententia: Agens injuste nequaquam latebis Deum, et ne cagitans quidem. Valer. I. iii. c. 2. Sexti sentent.

CAPUT V.
Deus colitur et placatur pietate.

1. Prima officia debentur Diis immortalibus, secunda patrix, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis. Cic. 2 Offic. n. ult.

Tria sunt colenda maxime juvenibus, Dii, parentes, leges. Stobaus Serm. 1.

Vir bonus est summa; pietatis erga Deos : itaque sustinet animo sequo quicquid acciderit ei. Scit enim id accidisse lege divina, qua universa reguntur. Senec. Efi. 76.

Pietate ^dversus Deos sublata, fides etiam, et societas humani generis, et excellentissima virtus, jusfitia, tollitur. Cic. 1. JVat. n. 4. 2. De leg. n. I7.

Debemus colere Deos. Cultus autem Deorum optimus est, ut veneremur semper eos mente pura, integra, incorruptft. Deus habet locum-nullum in terra gratiorem anima pura. Non templa sunt struenda illi e saxis congestis in altitudinem: est consecrandus cuique in suo pectore. Hieroc. in. Pyth. carm. Senec. afiud Lact. I. vi.

Pietas et sanctitas efficiet Deos placatos. Cic. 2. Offic. n. 11.

2. Animadverto Deos non tam lxtari precibus adorantium concinnatis arte et curi, quam illorum innocentia et sanctitate; et eum esse gratiorem Diis, qui intulerit delubris eorum mentem puram et castam, quam illum, qui cum carmine meditato accesserit. Plin. in Paneg.

Deus colitur non corporibus opimis taurorum contrucidatis, non auro, non argento, non stipe infusa, in thesauros; sed voluntate pia et recta. Itaque boni, sunt religiosi etiam oblato, farre ac farina: mali contra non effugiunt. impietatem, quamvis cruentaverint aras multo sanguine. Senec. Efi. 116. 1. Benef. c. 6.

. Facito sacra Diis caste et pure pro facultate, atque placa eos et quando ieris cubitum, et quando tempus matutinum venerit, ufsint animo benevolo in te. Hesiod. Oficr. ver. 336.

CAPUT VI.'

Deus est colendus, magispie, quatn magnifice.

1. Homines adeant caslg ad Deos, adhibeant fiietatem, amoveant ofies. Significat hac lex probitatem esse gratam Diis, et sumptum esse removendum ab eorum cultu. Cum enim paupertas debeat esse probrb nemini inter homines, non est arcenda ab adytis Deorum. Prxsertim cum nihil sit futurum minus gratum ipsi Deo, quam viam ad colendum se et placandum non patere omnibus. Cic. 2. Leg. n. 19. 25.

Cum Socrates faceret sacra tenuia de facultatibus exiguis, putabat se non prxstare minus, quam eos qui de magnis opibus csederent hostias multas. Etenim aiebat non decere Deos, ut gauderent potius sacrificiis magnis, quam exiguis: quia cum scelesti sint plerumque ditiores viris bonis, eorum sacrificia futura essent acceptiora. .Itaque existimabat sacra illa et munera esse maxime grata Diis, quae offerrentur ab hominibus maxime piis. Xenofih. 1 Mcmor.

2. Apud veteres Romanos Dii colebantur magis pis, quam magnifice, placabantque eos, eo emcaclus, quo simplicius, ex libamentis victus sui, farre et sale. Liviug, l. iii. c. 57- Valer. I. ii._ c. 1.

L. Papyrius imperator adversus Samnites dimicaturus fecit votum Jovi, si vicisset, pocillum vini. Imagines fictiles Deorum erant tum laudatissimse: nullse conficiebantur ex auro, nullse ex argento. Nec deinde rempublicam poenititit eorum qui coluerant Deos tales. Quippe Jupiter videbatur esse magis propitius, cum statux ejus fingerentur ex argilla, non vero conflarentur ex auro. Simulacra Deorum lignea aut fictilia, sunt dicata Romse in templis usque ad Asiam devictam, unde luxuria invasit urbem. Plin. I. xiv. c. 13. Juven. Sat. xi. 116. .

3. Alexander magnus dicitur coluisse magnifice Deos a pueritia. Cum aiiquando faciens sacrum injecisset ma-. nibus ambabus thura in ighem; Leonidas pxdagogus cjus: Adulebis, inquit, sic cum subcgeris regiones cas, ubi timra nascunlur. Intcrea utere fiarce firtesentibus. Postea Alexander, Arabu, regione thuriferl redacta in ditionem

« PoprzedniaDalej »