Obrazy na stronie
PDF
ePub

esuriente panem suum dividit. Membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit. Hæc nobis amorem indidit mutuum, et sociabiles fecit illa æquum justumque composuit: ex illius constitutione miserius est nocere, quam lædi; et illius imperio paratæ sunt omnium manus ad se invicem juvandos. Itaque ille Terentianus versus in pectore et in ore sit:

Homo sum, humani nihil à me alienum puto.

Sen. Ep. 95. 3. Si hoc natura præscribit, ut homo homini, quicumque sit, consulat, ob eam causam quòd is homo sit; certè violare alterum lege naturæ prohibemur. Cic. 3 Offic. 37.

Ut, si in corpore humano unumquodque membrum proximi membri vires atque valetudinem ad se traduceret, debilitari et interire totum corpus necesse esset; sic, si unusquisque nostrûm rapiat ad se commoda aliorum, detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratiâ, societas hominum et communitas evertatur necesse est. n. 22.

Concessum est, non repugnante naturâ, ut quisque sibi malit acquirere, quàm alteri, quod pertineat ad usum vita; at illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, opes, copias augeamus.

Chrysippus hoc scitè dixit, ut multa: Qui stadium currit, eniti et contendere debet quàm maximè possit, ut vincat: supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere, nullo modo debet. Sic in vitâ non iniquum est, sibi quemque petere, quod ad usum pertineat: alteri deripere, jus non est. n. 42.

4. Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, auferet cibum homini ad nullam em utili? Minimè verò. Non enim cuiquam vita sua otior esse debet, quàm animi talis affectio, neminem ut iolet commodi sui causâ. Et suum cuique incommoum ferendum est potiùs, quàm de alterius commodis etrahendum. n. 29 et 30.

Non solùm naturâ, sed etiam legibus populorum, onstitutum est, ut non liceat sui commodi causâ nocere lteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem sse civium conjunctionem: et, si qui eam dirimunt, eos orte, exilio, vinculis, damno, coërcent.

n. 5.

CAPUT V.

Ipsa peccandi voluntas peccatum est.

1. Me quidem judice, non is solus malus est, qui injuriam fecit, sed et qui facere in animo habuit. Elian 1. xiv. c. 28.

Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Omnia scelera perfecta sunt, quantùm satìs est culpæ, etiam ante effectum operis: latro antequam manus inquinet, latro est. Senec. de Const. c. 7. Benef. l. v. c. 14.

quia, ut ait P. Syrus:

Exeritur opere nequitia, non incipit.

Vir probus, aut improbus, non ex operibus tantùm, sed etiam ex voluntate spectatur. Democr. Sentent.

Bonus est, non qui non injuriam facit, sed qui ne vult quidem. Stobaus Serm. 9.

[ocr errors]

2. Fuit Lacedæmone civis nomine Glaucus, cujus justitia maximè celebrabatur. Itaque grandem pecuniæ summam ejus fidei credere non dubitavit civis quidam Milesius. Eam pecuniam repetentibus postea mortui Milesii liberis, retinere in animo habuit Glaucus, et oraculum Apollinis consuluit, an interposito jurejurando abnegare posset depositum apud se auri pondus. Respondit Pythia, ipsum daturum pœnas graves propter hanc retinendi depositi voluntatem. Ille pœnarum metu deterri_tus à scelere, non justitiæ studio inductus, depositam apud se pecuniam restituit. Verùm in cogitati sceleris pœnam cum totâ prole et domo interiit. Ipsam quippe peccandi voluntatem superi plectunt: quia qui scelus pectore deliberatum concepit, perinde nocens est, ac si illud admisisset. Herodot. l. vi.

Has patitur pœnas peccandi sola voluntas:
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facți crimen habet.

Juv. Sat. xiii. ver. 195..

3. Aristides ille. justus, interrogatus quid justum esset? Aliena non concupiscere, respondit. Stobaus, Serm. ix.

Naturæ, quæ lex est divina et humana, parere qui volet, numquam committet ut alienum appetat. Cic. 3 Offic. 23.

Inimicus est, non solùm qui injuriam infert, sed etiam qui de inferendâ cogitat. Democr. Sentent.

Vestalis incesta est etiam sine stupro, quæ cupit stuprum. Senec. 1. vi. Excerpt. controv.

Potestne fieri, ut, qui Jovi amicus fuerat, rem aliquam iniquam concupiscat, aut turpe aliquid cogitet? Dio. Chrys. Orat. iv.

Vir bonus non modò facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non possit prædicare. Cic. 3 Offic. 77.

4. Bene præcipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites æquum sit, an iniquum. 1 Offic. 30.

Turpissimum est non modò pluris putare quod utile videatur, quàm quod honestum; sed hæc etiam intèr se comparare, et in his addubitare. n. 18.

Est totum sceleratum et impium genus eorum homirum, qui deliberant, utrùm id sequantur, quod honestum esse videant, an se scelere contaminent in ipsâ enim dubitatione et deliberatione facinus inest, etiamsi ad scelus non pervenerint. Ergo ea omnino deliberanda non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio. n. 37.

5. Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas: ab hâc enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit: ab hoc enim est voluntas. Senec. Ep. 95.

CAPUT VI.

Qui solo metu à peccato abstinet, non est

innocens.

1. Non dicendus est justus, quisquis non infert injuriam sed qui inferre impunè cùm possit, libenter abstinet. Philem.

Non metu, sed officii causâ, peccatis abstinendum. Democr. Sentent.

Quidam parum curant, spontène, an metu, legibus pareant. Verùm non minùs fur est, qui metu à furto abstinet, furtum ipsum non perosus nec damnans, quàm

i.qui furantur. Et illi homines non sunt belluis meliores: nam illæ quoque, si timeant homines aut canes gregem custodientes, à rapinâ abstinent, Dio. Chr. Orat.

63.

Non dicam pudicam mulierem eam, quæ aut legem aut virum timuit, cùm à flagitio abstineret. Et non immeritò refertur in numerum peccantium, quæ retinuit pudicitiam metu pœnæ, non amore honesti. Senec. 4 Benef. c. 14.

Si quæ, metu dempto, casta est, ea denique casta est. Ovid. 3 Amor. Eleg. 4. Non possumus pudicos dicere eos, qui à flagitio arcentur infamiæ aut legum ac judiciorum metu. Nam quid faciet is homo in tenebris, qui nihil timet nisi testem vel judicem? Cic. 1 de Leg. n. 50, 51.

n. 90.

Non est diuturnus magister officii timor. 2 Philip.

2. Etsi infamiæ ac suppliciorum metus hominem, qui à peccato abstinet, non præstat innocentem; sæpe tamen nonnihil confert, ut ille tandem vir bonus fiat. Nam dum illum à scelere avocat, paulatim assuefacit parere divinis humanisque legibus quibus docemur domitas habere libidines, coërcere omnes cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentes, oculos, manus abstinere. Itaque sapienter admodum antiqui legum conditores, ut efferatos agresti vitâ, aut militiâ, populorum animos mitigarent, et ad mansuetudinem ac justitiam traducerent, Deorum primùm metum iis injiciendum esse rati sunt: deinde ad terrorem impietatis, audaciæ, flagitii, carceres, vincula, variaque supplicia instituerunt: ut quos amor honesti in officio non retineret, ii gravitate pœnæ à scelere deterrerentur. Cic. 1 de Orat. n. 194. Livius, l. i. n. 19. Cic. pro Ross. Amerin. 70.

CAPUT VII.

Oderunt peccare boni virtutis amore.

Hor. 1. i. Ep. 16.

1. Nobis persuasum esse debet, etiamsi omnes Deos hominesque celare possimus, nihil tamen avarè, nihil injustè, nihil libidinosè esse faciendum. Cic. 3. Offic. n. 37.

Philosophum nomine Peregrinum, virum gravem, vidimus, inquit A. Gellius, cùm Athenis essemus, diversantem in tugurio extra urbem. Quùmque ad eum frequenter iremus, multa herclè dicentem utilia et honesta audivimus in quibus hoc præcipuum auditum meminimus: Virum sapientem non peccaturum esse, etiamsi peccásse eum Dii atque homines ignoraturi forent. Non enim poena aut infamia metu non esse peccandum, sed justi honestique studio, et officio. A. Gell. 1. xii. c. 11.

:

2. Cùm olim in Lydiâ, ut ferunt fabulæ, terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descen dit Candaulis regis pastor Gyges, æneumque equùm animadvertit, cujus in lateribus fores erant, quibus apertis, mortui hominis vidit corpus magnitudine inusitatâ annulumque aureum in digito; quem ut detraxit, suo ipse digito inseruit, et in cœtum pastorum se recepit. Ibi cùm palam ejus annuli ad palmam converterat, à nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, cùm in locum suum annulum inverterat. Itaque hâc opportunitate annuli usus, regem dominum interemit, ac sustulit quos obstare sibi arbitrabatur: nec in his eum quisquam facinoribus potuit videre. Sic repentè annuli beneficio rex exortus est Lydiæ.

Ficta quidem et commentitia hæc fabula est, prolata Platone. Sed hunc ipsum annulum si habeat sapiens, non magis sibi licere putet peccare, quàm si non habeat. Honesta enim bonis viris, non occulta, quæruntur: atque, si nemo sciturus, nemo ne suspicaturus quidem sit eos aliquid mali fecisse, non faciant. Cic. 3 Offic. n. 38.

CAPUT VIII.

Ea sola utilia sunt, quæ justa et honesta.

1. Homo justus, isque quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam detrahet quod in se transferat: intelliget que nihil nec expedire nec utile esse, quod sit injustum. Qui hoc non didicerit, nec persuasum habuerit, bonus vir esse non poterit: et ab eo nulla fraus aberit, nullum faciSic enim cogitans: Est istud quidem honestum, verùm hoc expedit: is utile atque honestum, res à naturâ copulatas, audebit divellere. Qui fons est fraudum, male

nus.

« PoprzedniaDalej »