Obrazy na stronie
PDF

ea magis illam adsequebatur. Patercul. I. ii. c. 35. Sallust. Catilin. c. 54.

2, Inveniuntur qui honesta in mercedem colant, et qulbus non placeat virtus gratuita. At nihil habet illa in se magnificum, si quidquam venale habet. Quid enim est turpius, quam aliquem computare qui mercede sit vir bonus? Calcatis utilitatibus ad virtutcm eundum est quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei fumiliaris. Interdum etiam sine ulli sanguinis sui parsimonia vadendum: nec unquam imperium ejus detrectandum. Quid consequar, inquis, si hoc gratis fecero? Quod feceris: Remm honestarum pretium in ipsis est. Si non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliqua atque fruetu, callidi sumus, non boni. Senec. 4. Benef. c. 1. Cicer. 1 de leg. n. 41.

Injustissimum est, justitise mercedem quxrere. Reliquse quoque virtutes per se colendx sunt, et in iis sequi omcinm debemus, non fructum. Nam ut quisque maxime refert ad suum commodum quEcumque agit, ita minime est vir bonus. Cicer. 1 de leg. n. 48. et. 49. Verum, ut olim querebatur Ovidius,

Non facilfe invenias multis e millibus vmum
Virtutem pretium qui putet esse sui.

Ipse decor recti, facti si priemia desint,

Non movet, et gratis poenitet esse probum.

Nil, nisi quod prodest, carum est.

Iie Pbnto, Lib. ii. ILleg. 3.

CAPUT III.

Omni ratione colenda et retinenda justitia est.

Cic. 2 Offic. n. 42.

I. Quanquam omnis virtus nos ad se allicit, facitque ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur: tamen justitia et liberalitas id maxime efficit. Cicer. 1 Offic. n. 56.

Justis hominibus ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis injuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, fortunas, liberos rectissime committi arbitramur. Mihi quidem videntur bene morati reges olim fuisse constituti ab hominibus, justitiae fruendse causa. Nam cum inop» multitudo premeretur ab iis qui majores opes habebant, confugiebant ad unum aliquem, de cujus justitia et prudentia magna erat opinio: qui cum prohiberet ab injurii tenuiores, summos et infimos sequo imperio regebat. Eadem fuit constituendarum legum causa, quse regum. Inventse enim leges sunt, quse cum omnibus semper uni atquc -eadem voce loquerentur. Cicer. 2 Qffic. v. 33. 41.

2. Laudabat Agesilaus Lacedasmoniorum rex justitiam, ut virtutum omnium principem, affirmabatque nullum esse fortitudini locum sine justitii. Cum ei dicerent quidam a magno rege Persarum aliquid imperari: An, \nquit, iiie, major Agesliao est, si non sii justior? recte qui:dem sentiens magnitudinem esse metiendam justitia, quasi regia regula. Plut. in Agesil.

Dicente quodam coram rege Antigono, Regibus omnia konesta et justa esse: subjecit rex: Omnino barbarcruni quidem regibus, r.obis vero sola honesta firo honestis, solajusta firo justis habenda sunt. Plut. Apoph.

Cum Trajanus prsefecto militum prxtorianorum gladium daret, quo is cingendus erat ad custodiam imperatoris: educto eo e vagina, et in altum sublato: Accifie, inquit, gladium hunc, ut eo, si juste imfierem, firo me utaris: sin ma/e, contra me. Quoniam moderatorem omnium fieccare minus fas est, quani cateros. Dio. 78. A. Vict.

3. iEthiopes pietatem et justitiam maxima colebant. ^Edibus eorum nullx erant fores: quiimque in viis publicis multa jacerent, nemo quidquam eorum surripiebat. Celtse quoque fores sedium nunquam occlusas habebant, Aicoi, Damasc.

Interrogatus Leonides rex Laccdxmoniorum in qul urbe quismaxime tutus esset? Ubi, inquit, justitia fiolleat, tt injustitia jaceat. Plut. Apoph.

4. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuendi. Itaque cum coram Agide Lacedsemoniorum rege lauclarentur Elei, quod in Olympicis certaminibus justi judices essent: Quid mirum, inquit, faciunt, si quarto quoque anno fier wmnt diem justiti4, utuntur? Justinian. Plut. Apopii.

5. Nemo justus esse potest, qui quidquam sequitati .anteponit. Cic. 2 Offic. n. 38.

Quo tempore Callicratidas, LKcedsemoniorum classi prafectus, pecunia maximi indigebat ad annonam nautis comparandam; accesscre ad eum quidam amici Lysandri, et oblatis talentis quinquaginta, postulaverunt ununv quendam ex inimicis sibi condonari necanclum. Quos ille, quia xquitatem pecunise anteponebat, valere jussit. Aderat tum Cleander: qui cum dixisset: Ego verd obtatam fiecuniam accefiissem, si Callicratidas fuissem. Et ego, respondit Callicratidas, si Cleander. Sic Alexander magnus Parmenioni suadenti, ut acciperet pecuniam k Dario oblatam ad redimendam pacem, respondit: Et ego fiecuniam, qudm gloriam, mallem, si Parmenio essem. Plut. Apoph. Q. Curt. 1. iv. c. 11.

Virbonus, quod honeste se facturum putaverit, faciet, etiamsi laboriosum erit: faciet, etiamsi damnosum etit: faciet, etiamsi periculosum erit. Rursus quod turpe erit, non faciet, etiamsi pecuniam afferet, etiamsi voluptatem, etiamsi potentiam. Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla spe invitabitur. Senec. Efiist. 76.

CAPUT IV.

Communi utilitati consulere debemus.

1. Sumus ad justitiam nati: neque opinione, sed natura, constitutum est jus. Cic. 1 de leg. n. 2.

Justitia versatur in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide. 1 Offic. 14.

Justitix primum munus est,'ne cuiquisnoceat, deinde ut communibus utatur, tanquam communibus: privatis, ut suis. Sunt privata nulla natura: sed 'quia aliquid eorum, quse natura fuerant communia, obtigit cuique hominum varia ratione, id quisque teneat. Si sibi plus eo appetet, violabit jus hutnanx societatis. n. 20.

Quoniam (ut prieclare scriptum est a Platone) non nobis solum nati sumus, sed etiam patrise, parentibus, amicis, caterisque hominibus; et quse in terris gignuntur, ad usum omnium hominum creantur: in>hoc naturanv debemus sequi, et communi utilitati consulere mutatione officiorum, dando et accipiendo; devincireque tum opera, tumfacultatibushominum inter homines societatem. «. 21.

2. Quantulum estei non nocere, cui debeas etianv prodesse! Parva laus est, si homo mansuetus homini est^ si naufrago manum porrigit, erranti viam monstrat, cum

esurientc panetn suum dividit. Membra sumus corporis magni. Natura nos eognalos edidit. Hsec nobis amorem indidit mutuum, et sociabiles fecit: illa sequum justumque composuit: ex illius constitutione miserius est nocere, quam lsedi; et illius imperio paratae sunt omnium manus ad se invicem juvandos. Itaque ille Terentianus versus in pectore et in ore sit:

Homo sum, humani nihil a me alienum puto.

Sen. £fi. 95.

3. Si hoc natura prsescribit, ut homo homini, quicumque sit, consulat, ob eam causam quod is homo sit; certe violare alterum lege naturz prohibemur. Cic. 3 Offic. 37.

Ut, si in corpore humano unumquodque membrum proximi membri vires atque valetudinem ad se traduceret, debilitari et interire totum corpus necesse esset; sic, si unusquisque nostrum rapiat ad se commoda aliorum, detrahutque quod cuique possit, emolumenti sui gratia, socittas hominum et communitas evertatur necesse est. ». 22.

Concessum est, non repugnante natura, ut quisque sibi malit acquirere, quam alteri, quod pertineat ad usum vitse; at illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, opes, copias augeamus.

Chrysippus hoc scite dixit, ut multa: Qui stadium currit, eniti et contendere debet quam maxime possit, ut vincat: supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere, nullo modo debet. Sic in vit4 non ini«quum est, sibi quemque petere, quod ad usum pertineat: akcri deripere, jus non est. n. 42.

4. Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens, :ta fame ipse conficiatur, auferet cibum homini ad nullam ^em utili? Minime vero. Non enim cuiquam vita sua ji,otior esse debet, quam animi talis affectio, neminem ut

.iolet commodi sui causa. Et suum cuique incommoi'um ferendum est potius, quam de alterius commodis ^etrahendum. n. 29 et 30.

Non solum naturS, sed etiam legibus populorum, '.onstitutum est, ut non liceat sui commodi causa nocere jlteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem *ssc civium conjunctionem: et, si qui eam dirimunt, eos |torte, exilio, vinculis, damno, coercent. n. 5.

CAPUT V.

Ipsa peccandi voluntas peccatum est.

1. Me quidem judice, non is solus malus est, qui Injuriam fecit, setl et qui facere in animo habuit. JElian* l. xiv. c. 28.

Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Omnia scelera perfecta sunt, quantum satis est culpae, etiam ante effectum operis: latro antequam manus inquinet, latro est. Senec. de Const. c. 7. Benef. I. v. c. 14. quia, ut ait P. Syrus:

Exeritur opere nequitia, non incipit.

Vir probus, aut improbus, non ex operibus tantum, sed etiam ex voluntate spectatur. Democr. Sentent.

Bonus est, non qui non injuriam facit, sed qui ne vult quidem. Stobeus Serm. 9.

2. Fuit Lacedaemone civis nomine Glaucus, cujus justitia maxime celebrabatur. Itaque grandem pecunise summam ejus fidei credere non dubitavit civis quidam Milesius. Eam pecuniam repetentibus postea mortui Milesii liberis, retinere in animo habuit Glaucus, et oraculum Apollinis consuluit, an interposito jurejurando abnegare posset depositum apud se auri pondus. Respondit Pythia, ipsum daturum poenas graves propter hanc retinendi depositi voluntatem. Ille poenarum metu deterri

,tus a scelere, non justkise studio hwluctus, depositam apud se pecuniam restituit. Verum in cogitati sceleris poenam cum totaprole et domo interiit. Ipsam quippe peccandi voluntatem superi plectunt: quia qui scelus pectore deliberatum concepit, perinde nocens est, ac si illud admisisset. Herodot. I. vi.

Has patitur poenas peccandi sola voluntas:
Nam scelus intra setacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Juv. Sat. xiii. ver. 195..

3. Aristides ille. justus, interrogatus quid justum esset? Aliena non concujiiscere, respondit. Stobans, Ser?n. ix.

« PoprzedniaDalej »