Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

acrem amatorem inveneris. Nam ego omnes meas vindemiolas eò reservo, ut illud subsidium senectuti parem. Noli desperare fore ut libros tuos facere possim meos. Quod si assequor, supero Crassum divitiis, atque omnium agros, locos, prata contemno. Liò. i. Ep. 3. 6. 8. 9. 20.

4. Comparandorum librorum impensa liberalissima est. At in eâ habendus modus. Quid prosunt innumerabiles libri, quorum dominus vix totâ vitâ suâ indices perlegit? Onerat discentem turba; multóque satius est tradere te paucis auctoribus, quàm errare per multos. Nunc plerisque literarum ignaris libri non studiorum instrumenta sunt, sed ædium ornamenta. Paretur itaque quantum satis sit librorum, nihil in apparatum. Honestiùs, inquis, in libros impensas effundam, quàm in vasa pretiosa pictasque tabulas. Vitiosum est ubique, quod nimium est. An ignoscas homini aptanti armaria cedro atque ebore, et inter tot millia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maximè placent titulique? Apud desidiosissimos videbis quidquid orationum historiarumque est, et tecto tenus extructa loculamenta. Sicque sacrorum opera ingeniorum in speciem tantùm et cultum parietum comparantur. Senec. de Tranquil. c. 9. Indoctum gloriantem bibliothecâ ridet Ausonius hoc epigrammate:

Emptis quòd libris tibi bibliotheca referta est,

Doctum et grammaticum te, Philomuse, putas? Hoc genere et chordas, et plectra, et barbita conde: Mercator hodie, cras citharœdus eris. Epig. 43.

CAPUT XVIII.

Memoria augetur curâ, negligentiá intercidit.

1. Omnis disciplina memoriâ maximè constat, frustraque docemur, si quiquid audimus, præterfluit. Quidam eam naturæ modò munus esse existimaverunt: sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur. Imò nihil æquè vel augetur curâ, vel negligentia intercidit, quàm memoria. Quint. l. xi. c. 2.

Maxima et una memoriæ augendæ ars, exercitatio est et labor. Quare pueri quorum tenacissima memoria est, statim quamplurima ediscant: et quæcumque ætas operam ju

vanda studio memoriæ dabit, devoret initio tædium illud scripta et lecta sæpiùs revolvendi, et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum fieri potest leviùs, si primùm pauca ceperimus ediscere, tum quotidie aliqua accessio fiat. Quint. l. ii. c. 2.

2. Quantum naturâ studioque valeat memoria, testis est vel Themistocles, quem constat unum intra annum optimè locutum esse Perficè : vel Mithridates, cui nota fuerunt dux et viginti linguæ earum, quibus imperabat, nationum: vel Crassus ille dives, qui, cùm Asiæ præesset, sic tenuit quinque Græci sermonis differentias, ut jus cuique redderet eâdem linguâ, quâ quisque postulâsset: vel Cyrus denique, quem omnium militum tenuisse nomina traditum est. Quinetiam dicitur Theodectes protinus reddidisse semel auditos quamlibet multos versus.

Memoriam in Themistocle fuisse ferunt singularem, ita ut quæcumque audierat aut viderat, hærerent animo. Itaque cùm Simonides, sive quis alius, se ei traditurum polliceretur artem memoriæ aliquam, quæ recens inventa erat: Oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam quæ nolo: Oblivisci non possum quæ volo. Cic. 4 Acad. 2. 2 fin.

104.

Etiam oblivisci quod scis, interdum expedit.

P. Syrus.

3. Seneca rhetor hoc scriptum reliquit de suâ memoriâ. Cùm senectus mihi jam fecerit multa desideranda, oculorum aciem retuderit; aurium sensum hebetaverit, nervarum firmitatem infregerit; in memoriam maximè incurrit. Hanc aliquando in me sic floruisse non nego, ut non tantùm ad usum sufficeret, sed usquc in miraculum procederet. Nam et reddebam duo millia nominum, quo ordine erant dicta: et plures quàm ducentos versus, qui singuli à singulis condiscipulis dati erant, referebam; ab ultimo incipiens usque ad primum.. Nec tantùm velox erat mihi memoria ad complectenda quæ vellem: sed etiam firma ad continenda que acceperat. Itaque sine cunctatione etiam nunc profert quasi modò audita, quæcumque apud illam aut puer aut juvenis deposui. Imminuta tamen est ætate, et longâ desidiâ, quæ juvenilem quoque animum dissolvit. Nam si qua ei commisi intra annos proximè elapsos, sic predidit, ut, etiamsi sæpius ingerantur, toties tanquam nova audiam. Sen. Lib. i. controv.

Hortensius in auctione persedit totum diem; et vespere recensuit omnes res, et pretia, et emptores ordine suo, ita ut in nullo falleretur. Ibid.

Quidam recitatum à poëtâ carmen novum, suum esse dixit, et protinus memoriâ recitavit; cum ille, cujus carmen erat, hoc facere non posset. Ibid.

LIBER TERTIUS.

DE JUSTITIA.

CAPUT I.

Justitia omnium regina virtutum.

Justitia est omnium domina et regina virtutum : ejus splendor maximus: ex eâ boni viri vulgo justi appellanAt unum Aristidem à Græcis cognominatum fuisse Justum accepimus. Cicer. 2. Offic. 28. 1 Offic. 20.

tur.

Hic Athenis natus, à pueritiâ firmo constantique animo fuit, nunquam ab eo, quod justum videbatur, discedens, et nullam fraudem nullumque mendacium admittens, ne joco quidem et in ludo. Corn. Nep. et Plut.

in Aristide.

Ubi ad rempublicam accessit, non potentium amicorum præsidio niti voluit, sed consiliis factisque utilibus et justis. Non animum inflabant secundæ res, non frangebant adversa. Id se patriæ debere existimabat, ut ei prodesset sine ullo pecuniæ aut honorum præmio.

Cùm aliquando eo præsente pronunciarentur in theatro versus è tragœdiâ Eschyli de Amphiarao, qui dicebatur, non velle videri justus, sed esse: omnes converterunt in eum oculos, tanquam ad quem hæc laus pertineret, eumque cognominaverunt Justum. Quod cognomen ut novum erat et omnium amplissimum, ita Aristidi invidiam conflavit et Themistoclis æmuli, et concitatæ ab illo multitudinis. Est enim hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloria comes sit; et libenter detrahant de iis, quos vident eminere altiùs, Itaque mulctatus est decem annorum exilio, quod ostracismum vocabant. C. Nepos in Chabr. c. 3.

Eo tempore, quo congregatus populus de ejiciendo Aristide ferebat suffragium testulis pro more inscriptum, dicitur illiteratus quidam et planè rudis tradidisse Aristidi ipsi ut uni è populo testulâm, petiisseque ut inscriberet Aristidem. Admirante eo, et rogante num aliquid in illum peccâsset Aristides? Nihil, inquit: neque est ille mihi notus. Sed hoc mihi non placet, quòd cupidè elaboraverit, ut præter cæteros JUSTUS appellaretur. Aristidem ferunt nihil respondisse, sed inscripsisse testule nomen suum, hominique reddidisse.

Urbe excedens ut in exilium iret, supinas manus tetendit in cœlum, Deosque oravit: Ne ullum tempus populo Atheniensi incideret, quo Aristidis reminisci necesse esset. Tertio pòst anno revocatus in patriam, immemor acceptæ injuriæ utilem operam præbuit civibus in bello et pace per annos multos. Illius abstinentiæ à pecuniâ nullum est certius indicium, quàm quòd, cùm exercitibus et ærario præfuisset, in tantâ paupertate decessit, ut vix reliquerit quo efferretur. Unde factum est, ut filiæ ejus publicè alerentur, et è communi ærario dotibus datis collocarentur.

CAPUT II.

Hominem justum esse gratis oportet.

1. Te justum esse gratis oportet: et nullum justæ actionis præmium majus est, quàm justum esse. Nihil refert, quam multi æquitatem tuam noverint. Qui virtutem suam prædicari vult, non virtuti laborat, sed gloriæ. Non vis esse justus sine gloriâ? At mehercule, sæpe justus esse debebis cum infamiâ, et tunc, si sapies, mala opinio justitiâ parta te delectabit. Nemo mihi videtur pluris æstimare virtutem, nemo magis illi esse devotus, quàm qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet. Senec. Ep. 113. Ep. 81.

M. Cato, genitus proavo Marco Catone, principe familiæ Portiæ, nunquam rectè fecit, ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat; eique id solum visum est rationem habere, quod haberet justitiam. Esse, quam videri, bonus malebat.. Ita, quò minùs gloriam petebat,.

« PoprzedniaDalej »