Obrazy na stronie
PDF

eset; deinde, recepto animo, Virgilio dari jussisse pro singulis versibus dena sestertia. A. Gcll, l. iii. c. 17. PLin. I. vii. c. 30. Auct. vitte Virgil.

6. Graeci magnos honores constituerunt athletis, qui in Olympiis, Pythiis, Isthmiis, Nemaeisque certaminibus vicerint. Nam non modo in publico Grseciae conventu laudes ferunt cum palma et corona; sed ctiam cum revertuntur in suas civitates, triumphantes quadrigis invehuntur in patriam, et constitutis e re publica vectigalibus fruuntur per totam vitam. Quod cum ego animadverto, inquit Vitruvius, admiror cur non iidem honores, atque etiam majores, tributi sint scriptoribus, qui infinitas utilitates perpetuo aevo omnibus praestant. Id enim eo magis dignum erat institui, quod athletae sua tantum corpora exercitationibus efhxiunt fortiora; scriptores vero non solum sua ingenia suosque. sensus perficiunt, sed etiam omnium aliorum, ea in libris suis praecepta dantes, qua2 plurimum juvent adanimos exacuendos, et ad discendum. Quid enim Milo Crotoniates, quod fuit corporis viribus invictus, prodest hominibus, aut caeteri qui eo gcnere fuerunt victores? Pythagorae vero, Platonis, Aristotelis, caeterorumque sapientum praecepta omnibus gentibus edunt novos quotidie fructus, quibus qui a tenera xtate satiantur, ipsi optimos habent sensus, et humanos mores civitatibus infundunt, aequa jura ac legesdescribunt, sine quibus nulla potest esse civitas incolumis. Cvtm ergo tanta munera privatim publiceque fuerint hominibuspr^parata ab scriptorum prudentia; non solum palmas et coronas his tribui arbitror oportere, sed etiam et triumphos, et divinos, si fas sit, honores decerni. Vitruv. I. ix. firctfat.

Animi remedia inventa sunt ab antiquis philosophis. Suspiciendi propterea sunt, et propi Deorum ritu colendi. Equidem quam venerationem prxceptoribus meis debeo, eandem illis prseceptoribus generis humani debere me existimo. Quid ergo? si consulem videro aut prsetorem, omnia faciam quibus honor haberi solet; equo desiliam, caput adaperiam, semita cedam: Socratem cuni Platone, et Zenonem et Cleanthem non venerabor? non tanta nomina colam? Scr.ec. Efi. 64.

CAPUT XV.

Modestia conjuncta cum doctrina.

Dictbat doctissimus, idemque sapientissimus, Socrates: Se hoc umim, scire, guod nihij. idret. Diog. Laert. in Socrat.

Cum venisset Flato ad ludos Olympicos, frequentissimum omr.ium in Giieeia conientuum, Olympiae contubernium iniit cum ignotis hominibus, ignotus iis et ipse. Ita veio eos cepit ac sibi devinxit tum morum suavitate, , tum seiunonibus ub omni aSYxtatione supientiae alienis, ut peregriui illi plurimum gauderent fortuito talis viri contubernio ac convictu. Neque veio academiae aut Socratis mentionem ullam fecit. IIoc solum illis declaravit, se Platonem appellari. Quum peractis ludis Athenas venissent; perhumaniter eos excepit. Tum hospites: dge, inquiunt, monatra nobis illum tibi cognominem Socratia desci/adum, cujus magna ubique fama est. Duc nos in academiam, et &inte viro, ut aliguem ex ejus guogue colloguio fructum colligamus. At ille leniter subiidens, quemadmodum solebat: Ego verb, inquit, ille ifite sum. Obstupu^re illi, quod socium tamdiu .habuissent tantum virum, ignorantes: intcllexeruntque posse eum sibi conciliare animos eorum quibuscum ageret, etiam sine consuetis illis de philosophia sermonibus. JElian. I. iv. c. 9.

Magna est admiratio copiose sapienterque dicentis. Si vero inest in oratione mista modestia gravitas, nibil admirabilius fieri potest: maxime, cum ea sunt in adolescente. Cicer. de OJfic. n. 14.

CAPUT XVI.

Non rejert quam mu/tos, sed qudm bonos libros hubeas ac legas.

1. Est lectio necessaria; alitenim ingenium, et cogitando inveniendoque fatigaUim reficit. Nec scribere tantnm, nec tantum legere, debemus: sed invicem hoc illo commutandum. est, et alterum altero temperandum, ut quidquid lectione collectum est, prosit ad pabulum animi aut ad scribendum. Apes debemus imitari, quae ducunt succum ex floribus ad mel faciendum idoneis, deinde disponunt per favos quidquid attulere. Senec. Efi. 84.

Alimenta corporis tunc demum in sanguinem et vires transeunt, cum sint concocta. Idem praestemus in his quibus aluntur ingenia; concoquamus illa.

2. Lectio omnis generis voluminum habet aliquid vagum et instabile. Faucis libris immorari et innutriri oportet, si velis aliquid trahere, quodin animo fideliter haereat. Lectio certa prodest, varia delectat. Qui vult pervenire quo destinavit, unam sequatur viam, non per plures vagetur.

Librorum inopiam quereris. Non refert quam multos habeas, sed quam bonos. Distrahit animum librorum multitudo. Modo, inquis, hunc librum cvolvere volo, modo illum. Fastidientis stomachi est multa degustare: quae, ubi varia et diversa sunt, nocent, non alunt. Probatos itaque libros semper lege: et, si quando ad alios divertere libuerit, ad priores redi. Aliquid quotidie auxilii adversus varias animi pestes compara: et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse facio. Senec. Efi. 2. 45.

Plinius major libros legens, adnotabat, excerpebatque. Nihil enim legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nullum esse librum tam malum, ut non eliqua parte posset prodesse. Plin. I. iii. Efi. 5.

3. Pueri legant et discant non modo quae diserta sunt, sed magis quoe honesta. Itaque non tantum auctores eligendi, sed etiam partes operis. Nam et Graeci licenter quaedam scripsere, et Horatium in quibusdam nolim interpretari. Quintil. I. i. c. 14.

Lacedaemonii libros poetse Archilochi jusserunt ex sua civitate exportari, quod eorum lectionem arbitrabantur parum verecundam ac pudicam. Noluerunt enim ea liberorum suorum animos imbui, ne plus moribus noceret, quam ingeniis prodesset. Valer. I. vi. ex. 1.

CAPUT XVII.

Bibliotheca ad publicum et privatum usum cotnparetur, non ad ostentationem.

1. Antiquissima, cujus ad nos memoria venerit, Bibliotheca,ea est, quam extruxit apud JLgyptios rex Osymandias, et cujus in fronte inscripta erant haec verba: 'tyvxfis utrfuar, hoc est, medica animae officina. Diodor. I. i.

Pisistratus tyrannus, qui studia literarum plurimum fovit, dicitur primus comparasse Athenis libros disciplinarum liberalium publice przbendos ad legendum; quorum numerum ipsi Athenienses deinde studiosius auxerunt. Sed Xerxes potitus Alhenis, urbe ipsa praeter arcem incensa, abstulit asportavitque ad Persas omnem illam Iibrorum copiam. Multis autem post annis Seleucus rex, qui Nicanorappellatus est, eosdem libros referendos Athenas curavit- A, Geil. I. vi. c. 17.

Ingens postea numerus librorum in tEgypto a Ptolemaeis regibus conquisitus et comparatus est, ad millia ferme voluminum septingenta. Sed ea omnia (aul saltem quadringenta millia, teste Seneca) in urbe Alexandria conflagrarunt bello inter Cassarem et Pompeii liberos. Lib. de Tranq. c. 9.

Bibliothecam iEgyptiacam instruxerat Ptolemaeus Philadelphus tum profanis libris, tum etiam sacris petitis e Judaea. Nam cum ejus aures fama Hebrseae sapientiae tetigisset; misit Eleazaro Judaeorum summo pontifici dona multa, et epistolam, qua orabat, ut divinos libros ad se mittendos curaret cum idoneis hominibus, a quibus in linguam Graecam ex Hebrxa verterentur. Ut regis votis ac precibus satisfaceret Eleazarus, misit selectos t- singulis tribubus senos viros seniores, utriusque linguae peritissimos; a quibus facta est illa celeberrima sacrorum librorum interpretatio, quae Septuaginta Interpretum vocatur. Praeerat autem Ptolemxi bibliothecx vir factis et scriptis illustris, Demetrius Phalereus, quem Athenispulsum rex benigne exceperat. Josefih. I. xii. c. 2.

2. Primus librorum copiam Romam advexit vKmilius Paulus, devicto rege Macedonum Perseo, cujus thesauros ne aspicere quidem dignatus est: libros vero fiiiis suis, quia erant literarum studiosissimi, asportandos permisit. Deinde Lucullus e Pontica prseda plures congessit. Nam reges Attalici Iiterarum amore capti, egregiam bibliothecam ad communem utilitatem et delictationem Pergami instituerant. Isidor. Plut. in Mmil. Vitrin. I. vii. in firafat.

Laudanda est LuculH impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit, eosqus liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adjectas, velut ad Musarum xdem, veniebant maxime Graeci, tempusque ibi jucunde inter se traducebant, ab aliis curis liberi. Sxpe cum iis versabatur Lucullus, et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat. PhU. in Lucul.

In Tusenlano cum essem, inquit Cicero, vellemque e bibliotheca Luculli pueri quibusdam libris uti; veni in ejus villam, ut eos ipse, sicut solebam, inde promerem. Quo cum venissem, M. Catonem, quern ibi esse nescieram, vidi in bibliotheci seder.tem, multis circumfusum Stoicorum libris. Eratenim in eoinexhaustaaviditaslegendi, nec satiari poterat: quippe qui reprehensionem inanem Vulgi non reformidans, in ipsa curia soleret legere ssepe, dum senatus cogeretur. Itaque magis tum in otio, maximaque voluminum copiS, videbatur quasi helluo librorum, si hoc verbo in tam prxclara re uti licet. Tum ego Catoni: Certl, Cato, totam hanc cofiiam jam Lucullo nostro notam esse ofiortebit. JVam his libris cum malo, t/uam reliquo oinatu villa delectari. JEtatem quidcm video: sed infici tamenjam debet iis artibus, quas si, dum est tencr, combiberit, ad majora veniet fiaratior. Cic. 3 de fin. n. J2. 3. Quam studiosus comparandic ornr.ndcque bibliothecx ipse Cicero fuerit, patet ex, multis ejus epistolis acj Atticum.

Tu, velim, des operam, ut quamprimum haheamus ea, qu?: te nobis emisss et parasse scribis: et cogites quemadmodum bibliothecam nobis conficere possis. In tua humanitate positam habemus spem omnem delectationis, quam, cum in otium venerimus, habere volumus. Ego quotidie magb, si quid mihi e forensi labore temporis datur, in literis conquiesco. Summum me librorum studium tenet, sicut odium jam cxterarum rerum. JJfbliplhecam tuem cave cuiquam despondeas, quamvis

« PoprzedniaDalej »