Obrazy na stronie
PDF

Vespasianus legibus aequissimis, quodque vehementius est, vitse specie, vitiorum plura Romse abolevit. A% Vict. Eftit. c. 17.

Theodosio imperatori, quod lapsos mores exemplo ^suo restituerit, his veVbis gratulatur Latinus Pacatus i Ubi primum imperium accepisti, non contentus ipse vitiis carere, alienis vitiis corrigendis curain adhibuisti, idque moderate, ut sqadere potius honesta, quam cogere, videreris. Et quia vel -longo Orientis usu, vel principum remissione, tantus multos luxus infecerat, ut adulta consuetudo non facile mutari posse videretur: ne quis se pati injuriam putaret, a te vojuisti incipere censuram: impendia imperatoriae domus minuisti, et ad mensam vix necessarium adhibendo sumptum, quod natura difficillimum est, emendasti volentes. An quis ferret moleste se ad principis modum coerceri? aut subtractum sibi aliquid doleret de.privata luxuria, cum videret imperatorem rerum potentem, terrarum hominumque dominum, parce viveutem, modico et castrensi cibo contentum? ad hoc aulam omnem laboris, patientise, frugalitatis exemplis abundantem? Tuae, imperator, epulae mensis communibus sunt parciores. Hinc in omnes, quiescentibus legum minis, luxurise pudor et parsimoniae studium venit. Sic est enim, sic est: Exasfierat homincs imficrata correctio, blandissime jubctur exemfih. Latin. Pacat. c. 1S.

3. Cavendum est viro honorato et principi, si ipse dpmum sedificet, ne <xtra modum sumptu et magnificentia prodeat. Quo in genere multum mali etiam in exemplo est: studiose enim plerique, praesertim in hanc partem, facta principum imitantur. At L. Luculli virtutem quis? Multi tantummodo villarum magnificentiam imitati sunt, quarum quidem certus adhibendus modus, et ad rnediocritatem revocandus. Cicer. 1 Offic. n. 138.140.

In Agesilao Lacedsemoniorum rege illud in primis admirabile fuit, quod, cum maxima ei munera a regibus, et dynastis, et civitatibus mitterentur, nihil unquam in domum suam contulerit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutaverit. Domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes progenitor majorum suorum fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxurix videre poterat; contrk plurima patientiae atque abstinentise; sic enim erat instructa, ut nulla in re differret k cujusvis inopis atque privati domo. Cor. JVefi. in Agetil. c.7. . .

M. Cato consularis et censorius villas suas ne tectorio quidem perlitas fuisse scribit ad annum usque xtatis sus septuagesimum; atque postea addit: JVeque mihi tedificatio, neque vas, neque vestimentum ulluM est firetiosum, neque firetiosus aervus, neque ancilla. Si quid est quo uti fiossim, utor: si non est, egeo (id est, facile careo.) S%o quemque uti et frui fier me lieet. Mitii vitio quidam vertant, quia multis egeo; at ego illis, quia nequeunt egert. A. Gell.J. xiii. c. 23.

Crassus ille dives nullam, prceter eam, in qua habitabat, domum aedificavit; dicebatque, homines xdificandi cupidos omnibus everti fortunis solere. Plut. in Crasso.

Cum esset pecuniosus Atticus, nemo illo minus ,edificator fuit. Domum habuit Romse in Colle Quirinali ab avunculo haereditate relictam, cujus amcenitas non aedificio, sed sylva eonstabat. Ipsum tectum antiquitus aedificatum, magis venustum erat quam sumptuosum: in quo irihil commutavit, nisi quod vetustate coactus est. Corn. Jfefi. in Attico, c. 13.

Habitavit Augustus in aedibus modicis, neque laxitate nequevcultu conspicuis: ubi sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia: ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Instrumentum quoqui ejus et supellex vix privatse elegentiae erant. Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii non satis ornatam invenerat, adod excoluit, ut jure sit gloriatus, marmoream se relinquere, quam lateritiam accepis8»et. Sueton. in Aug. c. 72, -73. c. 91.

Anno urbis conditae 628, Censores Cassius et Longinus Lepidum iEmilium augurem, virum consularem, coram se adesse jusseruht, quod sex millibus xris xdes conduxisset. At nune, inquit Velleius, qui centum et quinquaginta post annis scribebat, si quis tantas habitet, vix ut senator agnoscitur. Adeb mature ii rectis in fira-va, .< firavis in firnxtfiitia fiervenit-ur. Paterc. 1. ii. c-. 10.

[ocr errors]

CAPUT XLIV.

Potentia decori est, si salutaris sil.

1. Neminem ex omnibus hominibus magis qu&m re'gem aut principem decet clementia. Ita enim potentia 'decori glorixque est, si saiutaris sit. Quae vero gloria est valere ad nocendum? Senec. 1 de clcment. c. 3.

Illius demum magnitudo gloriosa et stabilis est, quem omnes tam pro se esse quam supra se sciunt; -cujus curam pro salute singulorum atque universorum tuen-di. qiiotidie experiuntur: quo procedente, non, tanquam noxium animal quod h cubili prosiluerit, diffugiunt, sed tanquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant, objicere se pro illo mucronibus insidiaatiurn paratissimi,

Magnam fortumuu magnus animus decet: magni autem animi est proprium placidum esse tranquillumque, ct injurias atque olTensiones despicere. Regem saeva et inexorabilis ira non decet. c.St

Talis sit civibus suis princeps, quales sibi Deos veiit. Quod si Dii placabiles et sequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur; quanto Equius est hominem hominibus prxpositum miti animo exercere imperium? c . 7. ..

. -Si, quoties homines peccant, sua fulmina mittat
Jupiter, exiguo tempore inermis erit.

Ovid. 2 Trist. Eleg. ii.

Qflod principis officium est? quod bonorum parentum, qui objurgare Iiberos nonnunquam blande, nwmunquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus? Nunquid aliquis sanus filium propter primam offensam exhxredat? Hoc quod parenti, etiam principi faciendum est, quem aliquando patrem patrise, titulo omnium pulcherrimo, appellamus, ut sciat datam sibi poiestatem patriam, quse est temperatissima. Senec. de clemcnt, c. 14.

2. Nulla regi gloria est ex sseva animadversione: quis enim dubitat eum multum posse? At contra maxima, si nec suse nec alienae irse serviat. c. 17

Id facere laus est quod licet, non quod iibct.
JMinimum decet libere, cui multum licet.

Settec. Octa. ver. 455. Troaa, ver. 334,

Cum ab Alexandro magno ftagitaret mater Qlympias mortem cujusdam insontis, et dictitaret, spe facilius impetrandi quse vellet, eum se per novem menses utero portasse: prudenter respondit: Aliain, ftarens ofitima, fiosce mercedem, hominis enim innocentis salus beneficio nullo fiensatur. Ammian. 1. xiv.

Antoninns Pius hanc celebratam Scipionis sententiarfi saepe in ore habebat: Malle se unum civem servare, quam tnillc honestes occidere. Capitol. c. 9.

Theodosius, conquerente quodam ex familiaribus, quod sontes morte non multaret, Utinam, inquit, et mortuos liccret advitam revocare. Joan. Antioch.

Vespasianus nunquam csede cujusdam Ixtatus, justis suppliciis illacramavit etiaim et ingemuit. Sueton. in Vesfi. c. 15.

Pfiinis ttnsis hnperii Newmis, animad*ersurus ia la-trones duos- Burrhus pratoriis cohortibus praefectus, vir egregius, petebat a Nerone, ut scriberet nomina eorum in quos praeterea animadverti vellet; hocque saepe dilatum, ut tandem fieret, instabat. Invitus invito cvim chartam tradidisset, exclaftiavit Nero: Vellemnescirelitteras. Quaru diversa illa vox erat a Caligulai voto; qui optabat fiofiulut Jiomanus nnam cervicem haberat, ut apse uno ictu et uno die crudelitatem expleret! Senec. 2 de clemen. c. 1. 3. de IrJ. c. 19.

3. Ad Casarem Augustum delatum est L. Cinnam insidias ei struere. Dictum est ubi, et quando, et quibua consciis, et quemadmodum aggrcdi vsllet. His auditis Augustus concilium amicorum in posterum diem advocaTi jussit: ipse interim inquieta nox fuit. Gemens subinde voces emittebat varias et inter se contrarias. Quid? ego fiercussorem meum securum ambulare fiatiar, me soliicitot JErgo non dabis fioenas, </ui tot civilibus bellisfrustra fietitum cafiut, tot navelibus, tot fiedestribus firaliis incolume, immolare ad aras constituit, fiostquam fiax terrd marique fiartc est? Rursus silentio interposito, sibi magis quam Cinns iratus, seque ipse compellans, Quid vivis, inquiebat, si fierire te tam multorum interest ? quisfinis erit sufifilicior-um? quis sanguinis? Mgo sum nobilibus adolescentulis exfiositum cafiut, in quod mucrones acuaht. JVon cst ante ferenda vita, si, ut ego nonfieream, tam multi fierdendi sunt. Interpellavit tandem illam Liviauxor: et, Admittis, inquit, muliebre consiltum? Fae quod medici solent, qui^ ubi usitata rtmedianonfirocedunt, tentant conlraria. Severitate nihiladhuc firofeciati: nunc tenla quomodo tibi cedat clementia, Ignosce L. Cinnx. Defirehensus est: jam nocere tibi norifiotest, firodesse fame tua fiotest.

Bene suadere visa est Livia, gratias ei egit Augustus. Cinnam ad se accersivit, dimissisque omnibus-e cubiculo, delatumadse indicium exposuit, adjecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum: et cum sua in eum beneficia plurima commemorasset, pro quibusille infandam cxdem paraverat; his verbis dedit: Vitam tibi, Cinna, iterum do, firiut hosti, cum te in hostium meorum castris invenerim, nunc insidiatori ac fiarricidx. Ex hodierno die inter not amicitia incifiiat: et quim libenter ego tibi vitam do, tam libenter tu nihi eam debeas. Post h,ec detulit ei ultro consulatum, questus quod non auderet petere: amicissirnum fidelissimumque habuit: et nullis amplius insidiis ab ullo petitus est, id clementiae beneficio consecutus, quod antea severitate frustra qusesierat. 1 de Clement. c. 9.

4. Populis id quod acerbissimum est, fquod tributa pendant, non ita acerbum debet videri. Illud cogitent, nullam a se neque belli externi, neque discordiarum do mesticarum, calamitatem abfuturam esse, nisi alicujus imperio regerentur. Id autem imperium cum exerceri sine vectigalibus ac tributis nullo modo possit; aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimant atque otium. Cicer. Mfi. ad Quint.

Neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis, haberi queunt. Tacitus, 4 Hist. c. 74.

Vectigalia nervi sunt reipublicx. Cicer. firo Leg. Man. n. 17.

Tiberius praesidibus provinciarum onerandas esse tributo provincias scribentibus rescripsit: Boni fiastori* esse tondere fiecus, non deglubere. Sueton. in Tiber. c. 23.

Trajanus exactiones improbans et detestans, fiscum lieni similem esse, dicebat, quo crescente, artus reliqui tabes,cunt. A. Vict. Epit. c. 6.

Fims.

Thomas & William Bradford, Printers.

« PoprzedniaDalej »