Obrazy na stronie
PDF

pondit: Talem se imfieratorem esse firivatis, quales esse sibi imfieratores firivatus ofitaret. Eutrop. 1. viii.

Erat in Miltiade cum summa humanitas, tum mira comitas: ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret. Contra Pausanias conveniendi facultatem petentibus non dabat, superbe respondebat, et crudeliter imperabat. Corn. JVefi. in Miltiad. et Paus.

2. Ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur publicse utilitatis causa severitas, sine qua administrari civitas non potest Nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur, et vitiorum eruptio. Promiscuam habere et .vulgarem clementiam non decet: et tam ignoscere omnibus credulitas est, quam nulli. Cicer. 1 Offic. n. 88. Senec. de Clem. I. i. c..2.

Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.

Invitat culpam, qui peccatum prasterit. P. Syrus,

Modum tenere debcmus. Sed quia difficile est tem

peramentum ; quidquid plus sequo futurum est, in partem

humaniorem prsponderet.

3. Objurgationes aliquando incidunt necessariae, in qulbus utendum est fortasse et vocis contentione majore, et verborum gravitate acriore. Sed, ut ad urendum et secandum medici, sic nos ad hoc genus castigandi raro invitique veniamus, nec unquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina. Sed tamen ira procul absit, cum ctua nihil recte fieri, nihil considerate, potest. Atque etiam significandum est, illud ipsum acerbitatis, quod habet objurgatio, ipsius causa, qui objurgetur, esse susceptum. Cicer. I Offic. n. 156.

Omnis autem animadversio et castigatio contumeM. vacare debet: neque referri ad utilitatem ejus qui punit aliquem aut verbis castigat, sed ad reipublicse commodum. 1 Offic. n. 88.

4. Cavendum estetiam ne majorpoena, qu&m culpa, sit: et ne iisdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. n. 89.

Prohibenda maxime est ira in puniendo, optandumque, ut ii, qui prxsunt aliis, legum similes sint, quse ad puniendum xquitate ducuntur, non iracundia. Quod vitium cum in privati quotidianaque vita levis esse animi aique infirmi videtur, tum verd nihil est tam deforme,

. quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturz adjungere. 1 Efiist. ad Quint.

Cyri et Agesilai, summo in imperio, nemo unquam verbum ullum asperius audivit. 2 Efiist.

Ad coercitionem errantium sceleratorumque, irato castigatore non opus est. Omne pcense genus remedii loco admovebo. Varia in tot animis civium vitia video, et civitati curandse adhibitus sum: pro cujusque morbo medicina quxratur. Hunc sanet verecundia, hunc mutatio loci, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum. Procedam in tribunal non furens, non infestus, sed vultu legis: et illa solennia verba damnationis pronunciabo, non iratus, sed severus. Senec. I. i. de Ird, 15, 16.

5. Cicero in egregia illa ad Quintum fratrem Asix prietorem epistola, quxdam eum admonet ut faciat; quzdam quod jam fecerit laudat, qux hic paucis verbii referentur.

Sint haec fundamenta dignitatis tuae: tua primum integritas et continentia; deinde omnium, qui tecum sunt, pudor: delectus in familiaritatibus percautus et diligens: familise gravis et constans disciplina. Quid autem erit negotii continere eos quibus prsesis, si te ipst contineas?

Sit summa in jure dicendo severitas: dummodo ea non varietur gratia, sed conservetur aequabilis.

Sed tamen parvi refert abs te ipso jus dici sequaliter el diligenter, nisi idem ab iis fiet, quibus tu ejus muneris aliquam partem commiseris. Neque enim satis est tt ipsum justum esse, et abstinentem, sed omnes ministrce imperii tui tales prsestare et sociis nostris et rcipublicz debes.

Constanti fama ad me perlatum est, tibi oraniui:: ,quibus praes, salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas: te pecunise, te voluptati, te omnium rerum cupiditati sic jam biennium resistere, ut in AsiS, tam corruptrice provincia, nihil te ab sumnu integritate continentiaque detraxerit: non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri: esse, quocumque veneris. et pubJice et privatim maximam lxtitiam, cum urbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem. recepisse videatur facillimos esse aditus ad te: patere aures tuas querelis omnium: nullius inopiam ac solitudinem, non modo publico accessq aq tribunali sed ne domo quidem tua et cubiculo esse exclusam tuo: toto denique in imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis.

CAPUT XLI.

Judicis est in causis semper verum sequi.

1. Dicebat Pythagoras, donorum a Deo homini concessorum haec duo esse prxstantissima, veritatem sequi, et benefacere aliis: his enim duobus mortales Deo prope similes fieri. Cicer. 2 Offic. n. 51. JEUan. I. iv. c. 34.

Thebis ^Tgyptiacis viebantur simulacra judicum manibus carentium, et praesidis eorum oculos in terram versos habentis. Quo significabantur, eos, qui jus dicunt, nec donis, nec conspectu reorum moveri oportere. Plut. in Iside.

Quoniam magna aut bona aut mala e judiciis aut :equis aut iniquis in publicam rem veniunt, jEgyptiis pracipua judiciorum cura erat. Optimos e majoribus urbi. bus viros triginta eligebant. Qui consessus nec Areopagitis Atheniensium, nec senatui Lacedsimoniorum, videtur fuisse postponendus. Hi unum ex sese, justitia maxime insignem, sibi prsesidem dicebant. Stipendium a rege omnibus dabatur in victum et alias res necessarias. Cum ad judicandum convenissent, prseses collo suo torquem aureum circumponebat, e quo suspensa erat, confecta ex pretiosissimis lapillis, imago, quam Veritatem dicebat: et octo volumina, in quibns scriptae erant leges jEgyptiorum, proponebantur in medium. Actor et reus, non verbis, sed scripto tantum, causam agebant: et postquam res satis liquere judicibus visa erat, ferebatur sententia, et praeses Veritatis imaginem convertebat in alterum e litigatovibus qui causa vicerat. Hoc modo cuncta judicia peragere ^Egyptiis solenne erat. Causiclicorum oratione multum caliginis juri offundi arbitrabantur; et saepe fieri, ut oratorum artes, actionis praestigise, lacrymx periclitantium, judicum aures, oculos, unimos sic afficerent, ut unam Veritatem non amplius intuerentur. Diod. Sic. I. i.

2. Athenis in senatum Areopagiticum neminem admitti fas erat, nisi et honesto loco natmn, et vitse modestii spectatissimum. Isocr, in Areofi.

Nihil illis judicibus constantius, nihil severius, nihil fortius. Qui causam apud eos dicebant, ab iis omnibus, quae ad conciliandam benevolentiam et movendos affectus valent, jubebantur abstinere: quod si negligere viderentur, prseconis voce cohibiti tacere cogebantur. Ne reorum quoque miserando aspectu judices commoverentur, ipsa nocte, nullis admotis luminibus, judicia exercebant: summoque silentio sententiam tabella dabant, ita ut alter alterius sententiam ignoraret. Puerum coturnicum oculos eruentem dicuntur damn&sse, judicantes id signum esse perniciosissims mentis multisque malo futurae, si adolevisset. Iidem quid quisque Atheniensium ageret,' aut quonam qusestu sustentaretur, diligentissime inquirebant, ut cives vitse rationem reddendam esse memores, honestatem sequerentur. Cicer. I. i. ad Attic. Ejii.it. 14. Quint. I. ii. c. 17. /. vi. c. Lucian, in Hermot. Pollux, l. viii. c. 10. Quint. I. v. c. 9. Valer. I. ii. c. 6.

3. Sisamnem, unum e Persarum judicibus, quod pecunia accepta injuste judicasset, rex Cambyses morte plecti jussit; interemptoque detracta pelle contexit tribunal, in quo ille sederat: tum filium ejus Otanem ibidem sedere judicem voluit, admonitum ut nunquam paternse culpae ac pcenae oblivisceretur. Severior postea Artaxerxes, alius Persarum rex, in quosdam malos judi ces fuit: nam vivis pelles detrahi prsecepit, iisque aliorum judicum subsellio insterni, ut recens semper ante oculos haberent exemplum justitise non impune violatx. Herod. I. v. Diod. Sic. I. xv.

4. Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
^lquum licet statuerit haud aequus fuit.

Senec. in Medea, ver. 200. Quemdam ex inimicis vocaverat in judicium Aristides: et judices, audita accusatione, confestim sententiam laturi videbantur de reo, quem audire abnuebant, notam omnibus accusatoris justitiam ac fidem reveriti. Tum Aristides in medium processit, et una cum reo supplex concidit ad pedes judicum, orans, utinimicus audirctur. et ex Legibus cum eo ageretur. Plut. in Arist.

Alexander. primis regni annis cum in capitalibus causis judex sederet, loquente accusatore, alteram aurem admota manu occludebat. Interrogatus cur id faceret: Illam, inquif, aurem reo integram servo. Idem Alex.

5- Nihil contra rempublicam, neque contra jusjurandum ac fidem, amici causa, vir bonus faciet; ne si judex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam amici, cum induit judicis. Hoc solum dabit amicitix, ut veram amici causam esse malit, ut perorandx liti tempus, quoad per leges liceat, accommodet. Itaque prxclarum a majoribus accepimus morem ea tantum roganda judicis, qux salva fide face?e possit. Cicer. 3 Offic. n. 10.

Est sapientis judicis meminisse non solum quid potestati sux permissum sit a republica, sed etiam quid iidei commissum ae creditum: absolvere aliquando, quem oderit: quem verd amet, condemnare: non putare sibi> quodcumque concupierit, licere: sed habere in consili» legem, religionem, aequitatem, fidem: libidinem autem, odium, invidiam. metum, cupiditatesque omnes amovere 5 maximdque rebus omnibus prxferre conscientiam mentis sux, quam a Diis immortalibus accepimus, qux a nobis divelli non potest: qux si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu efc summa cum honestate vivemus. Fro Cluent. n. 159. Pro Rab. Posth. n. 12.

6. Chilo ille sapiens in re capitali amici sui aliquando judex'fuit cum duobus aliis judicibus. Itaque aut amicus ei capite plectendus erat, aut legi adbibenda fraus. Consultanti secum quid in tam ancipiti casu faciendum esset, hoc optimum visum est. Sententiam, qua amicum damnaverat, dissimulans ac tacens, duobus sociis judicibus, ut eum absolverent, persuasit; sicque se et amici et judicis officio functum fuisse cxistimabat. Veriim die vitx suprema amicos circumstantes allocutus, cum dixisset nihil a se commissum esse, cujus memoria aliquid Ec.gritudinis afferret morienti; confessus est sibi nondum liquere, rect^ne, an perperim, fecisset in illo amici judicio: hancque se ex facto capere molestiam, quod me» tiieret ne perfidi hominis fuisset in eSdem re, codemque te.mpore, et communi negotio, aliis suasisse diversum ab, eo> quod ipse justum, et a se faciendum duxerat. Virum

. C c

« PoprzedniaDalej »