Obrazy na stronie
PDF

cui semper aliquls terror ex conscientia malefactorum impendeat? Cicer. 5 Tusc. n. 61, 62.

CAPUT XXXVIII.

Vita genus eligere res difficillima.

1. De eligendo genere vitx deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adolescentia, cOm est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus degendae vitx constituit, quod maxime admavit. Itaque ante implicatur aliquo certo cursu vivendi, quam potuit judicare quid optimum esset. Plerique parentum prxceptis im-buti, ad eorum morem et exemplum deducuntur. Alii multitudkiis judicio feruntur, et qux majori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant. Nonnulli tamen, sive felicitate quadam, sive bonitate naturae, sive parentum disciplina, rectam vitx secutisunt viam.

2. In constituendo genere vitae, potissimum habenda est ratio naturae nostrae, modo non vitiosa, ut constare nobismet ipsis possimus, nec in ullo officio claudicare; deinde fortunx. Suum igitur quisque noscat ingenium, acremque se et vitiorum et bonorum suorum judicem prxbeat: ut ad quas res aptissimus erit, in iis potissimum eiaboret. Si vero aliquando necessitas nos ad ea detruberit, qux nostri ingenii non erunt; omnis adhibendaerit cura, me.ditatio, diligentia, u't ea, si non decore, utquam minime indecore, facere possimus.

Si natura non ferei, ut quis majorum studia atque instituta sequatur; si non poterit sive causas defensitare; sive populum concionibus tenere; sive bella gerere; itla tamen praestare debebit, quae erunt in ipsius potestate, justitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam; ut minus ab eo id quod desit requiratur. Cicei: 1 Ojfic. n. 114, .121.

CAPUT XXXIX.

Magistratus non suis, sed civium commodis, consulat.

1. Magistratus ea potestas, lioc munus est-, ut praesit, prxscribatque recta et utilia, et conjuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo priesunt magistratus i ver^que dici potest, magistratum lagem esse Ioquentem, legem autem mutum magistratum. Cicer. 3 leg. n. 2.

Magistratibus opus est, sine quorum prudenti^ ac diligentia\ esse civitas non potest. Iis non solum obtemperare atque obedire cives oportet, sed etiam eos colere ac diligere. Plato vero impios, et Titanum, qui Jovi adversati sunt, similes esse statuit eos, qui magistratibus adversentur. n. 5.

Qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse.

Ubi voluisset Alexander Severus aliquos provinciis rectores, praepositos, procuratores dare, nomina eorum publice prseponebat: ut si quis e populo aliquid adversus eos criminis haberet, afferre posset: dicebatque, Quod Christiani ac Judai /acerent Jn eligendis sacerdotibus, id Jieri debere in firovinciarum rectoribus, quibus et fortunx hominum committerentur, et cafiita. Lamprid. in Alex. Sev. c. 45.

2. Qui reipublicat prasfuturi sunt, hoc Platonis prxceptum teneant, ut quicquid agant, ad eam referant, obliti commodorum suorum. Ut enim tutela, siq procuratio reipublicz, ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, gerenda est, non vero eorum, quibus est commissa. Cicer. 1 Offic. n. 85, 8S.

Mihi quidem videntur huc omnia esse referenda ab iis qui przsunt aliis, ut ii, qui erunt in eorum imperio, sint quam beatissimi. Est enim non modo ejus qui civibus, sed etiam qui servis, qui mutis pecudibus pra-sit, eorum, quibus priesit, commodis utilitatique servire. Itaque gravis, et fortis civis, dignusque principatu, tradet se totum reipublicae, eamque sic tuebitur, ut omnibus consulat. Non opes et potentiam consectabitur, omninoque ita justitix et honestati adhxrescit, ut mortem oppetat potius quam eas deserat. 1 Ejiist. ad Quint.

Adrianus, ubi ad imperium est invectus, inconcione et in senatu sxpe dixit: Ita se remfiublicam gesturum, ut non oblivisceretur fiofiuli rem esse, non firofiriam. Spart. C. 8.

3. Nullum vitium tetrius quam avaritia, prxsertim in iis qui rempublicam, gubernant. Habere enim quastui rempublicam, non modo turpe est, sed etiam sceleratum et nefarium. Nulla autem re conciliare facilius benevolentiam multitudinis possunt ii qui proesunt, quam abstinentia et continentia. Itaque caput est omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritise pellatur etiam minima suspicio. Cic. 2 Ojffic. n. 77. 79.

Cum videret Cimon omnes atatis sux magistra'tus, , prsrter Aristidem et Ephialtem, qusestui habuisse rempublicam Atheniensem, et magnas ex ea praedas collegisse; aliam viam ingressus, incorruptum se et intactum ab omni avaritix labe prxstitit, dona oblata constantissime repudiavit, omniaque gratis et innocenter per totam vitam et fecit et dixit. Plut. in Cimon.

Valerius Publicola, cum tres acceptissimos populo Romano consulatus gessisset, mortuus est, gloriaingenti, copiis familiaribus aded exiguis,' ut funeri sumptus deesset. Itaque publica pecunia est elatus. Menenius quoque Agrippa, quem senatus et plebs Romana pacis inter se faciendse arbitrum legerant, ita pecuniae inops decessit, ut sepulturae honore canjisset, nisi a populo collatis in capita sextantibus funeratus esset. Valer. I. vr. c. 4. JJv. I. ii. c. 16.

Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus est JEmilius Paulus. Tantam in serarium populi Romani pecuniam invexit, ut unius imperatoris prada fidem attulerit tributorum. At hic non modd nihii ex thesauris regiis concupivit, sed ne ipse quidem spectareeos dignatus, per alios homines cuncta administravit; et nihil in .domum suam intulit prxter memoriam nominis sempiternam, Quin, si Valerio fides habeatur, adeo inops .decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, venun.datus esset, non habuisset uxor ejus unde dotem reciperet. Imitatus patrem Scipio jEmilianus, nihilo locupletior, Carthagine eversa, fuit: nihilo copiosior L. Mummius, cum copiosissimam urbem Corinthum sustulisset. Italiam ornare, quam domum suam, illi maluerunt. Quanquam Italia ornata ipsa eorum domum videtur fuisse ornatior. Sic M. Marcellus, cum capiis Syracusis quxdam Romam asportiisset, quse victoriae populi Romani monumenta et urbis ornamenta essent, nihil in aedibus suis, nihil in hortis, nihil in suburbano posuit; putavitque, si ejusmotli ornamentaindomum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram. Singulorum enim abstinentia domestica publicum civitatis decus est. Cicer. 2 Offic. n. 76. Polyb. I. viii. c. 4. Valer. I. iv. c. 4. .Cic. in Ver. Act. vi. n. 120.

4. Quum secundo Punico bello Cn. Scipio, Africani patruus, ex Hispania senatui scripsisset: petens ut sibi successor mitteretur, quia iiliam virginem adultae jam oetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset: senatus, ne respublica bono duce careret, patris sibi partes desumpsit, consilioque uxoris ac propinquorum Scipionis constitutam dotem ex arario erogavit, ac puellam nuptam dedit. Dos autem undecim millia seris fuit. In quo non solum humanitas senatiis, sed etiam modus veterum patrimoniorum, cognosci potest. Nunquam aded fuerunt exigua, ut quia Megullia quinquaginta millia seris dotem ad virum attulerat, Dotatae cognomen invidiosum invenerit. Valer. I. iv. c. 4.

Illis temporibus bona animi, non divitise, in cunctis rebus ponderabantur. Haec conciliabant magistratus et imperia: hsc jungebant affinitates: haec in foro, hxc in curia, hsec intra privatos parietes plurimum poterant. Patrise rem unusquisque, non suam, augere properabat: pauperque, in divite, quam dives in paupere imperio, versari malebat.

5. Extat C. Gracchi e Sardinia provincia Romam reversi oratio, in qua hsec inter alia de se narrat: Versatus sum in provincia quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni mez conducere arbitrabar. Nemo possit vere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse: aut mea causa quemquam sumptum fecisse. Zonas,' quas Roma proficiscens plenas argenti extulit, eas ex provincia inanes retuli. Alii amphoras, quas vini plenas retulerunt, eas argento repletas dormim reportarunt. A. Gell. I. xv. c. 12.

Contra vero pecunise quam non contemptor fuerit Varus Quinctilius, Syria, cui pra;fuerat, declaravit: quam pauper divitem ingressus, dives pauperem reliquit. Paterc. L ii. c. 117'.

6. Cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius Cotta consules in senatu contenderent, uter adversus Viriatum Ln Hispaniam mitteretur, ac magna inter Patres dissensio esset: omnibus, quonam Scipionis Jimiliani sententia inclinaretur, exspectantibus: Neutrum, inquit, mihi mitti filacet: quia alter nihil habet, alteri nihil est satis. Imperii, in quo omnia licet pro arbitrio agere, .cque malam magistram judicans inopiam atque avaritiam. Quo dicto, ut neuter in provineiam mitteretur, obtinuit. Valer. I. vi. r. 4.

CAPUT XL.

Faria eorum, qui aliis prasunt, officia.

1. Difficile dictu est, quantopere conciliet animos hominum comitas affabilitasque sermonis. Cicer. 1. Offic. «.48.

In gerendo magistratu excercenda est facilitas et altitudo animi: ne, si irascamur aat intempestive accedentibus, aut impudenter rogitantibus, in morositatem inutilem atque odiosam incidamus. Anui paupercuhe Philippum regem obsecranti, ut litem suam dijudicaret, cum respondisset, sibi tempus ad ista non superesse: JVe ergo sis rex, illa reposuit. Admiratus Philippus liberam vetulse vocem, non solum ei aures praebuit, sed multam quoque jus sibi dici postulantium turbam audivit statim.

1 Offic. n. 88. Plut. Jftofih.

Quum Augusto principi optimo quidam li,bellum supplicem porrigens, prse metu et verecundia nunc manum proferret, nunc retraheret: Putas, inquit jocans Augustus, te assem elefihanto darr P Jus ipse dixit assidue, et in noctem nohnunquam: si parum corpore valeret, lectica ante tribunal collocatii vel domi etiam cubans. Macrob.

2 Sat. c. 4. Sueton. in Aug. c. 33.

Inter alia ilicta Trajani hoc fertur egregium. Amicis culpantibus quod nimium in omnes comis esset, res

« PoprzedniaDalej »