Obrazy na stronie
PDF

regem; multaque prnclarain illo calamitoso otio scripsit. Dicitur eum monuisse regem, cujus hospitio utebatur, ut conscriptos de regno imperioque libros sibi compararet atque perlegeret: Quiu, inquiebat, gua amici non audent monere reges, hec in libris scrifita sur.t. Cicer. de fin. 1. v. n. 5 3., Plutarch. Apoph.

2. Quamdiu respublica Romana per eos gerebatur, quibus se jpsa commiserat, in eamcuras cogitationesque fere omnes suas conferebat Cicero, et plus operse ponabat in agendo, quam in scribendo. Cum autem dominatu unius Julii Cxsaris omnia tenerentur; non se angoribus dedidit, quibus fuisset confectus, nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum sceleratorum, quibus omnia redundabant, urbe relictd rura peragrabat, abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Ciim vero nihil agere animus ejus non posset, neque vellct languere eam solitudinem, quam ipsi afferebat necessitas, non voluntas; existimavit molestias honestissimt: deponi posse, si se ad philosophiam retulisset, cui adolescens multum temporis tribuerat, discendi causa: omne studium curamque convertit ad scribendum: atque ut, qui antea occupatus profuerat civibus suis, aliquid quoque iis prodesse posset otiosus; elaboravit ut, doctiores fierent et sapientiores: pluraque brevi tempore eversa republici scripsit, quam multis annis ea stante scripserat. Sic paruit virorum sapientum prsecepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his si quid insit boni. Cicer. 2 Offic. n. 2 et 3. 3 Offic. n. I. et. c. 1 Tusc. n. 5.

3. Doctrina: studia et optime felicitatem extollunt, et facillimi minuunt calamitatem; eademque et ornamenta hominum maxima sunt, et. solatia. Senec. ad Polyb. c. 36.

Ipse Dionysius junior, cum tyrannide excidisset, interrogatus quid Plato philosophiaque ipsi profuissent: Ut, ixi<\\iit tantam fortune mutationem aquo animo feram. Plut. Apoph.

Est gaudium mihi, inquit Plinius, et solatium in iitteris: nihilque tam lxtum est, quod npn per has lsetiua fiat: nihil tam triste, quod non per has sit minus.triste. Itaque infirmitate uxoris, et amicorum periculo aut morte turbatus, ad studia, unicum doloris levameatum,

D

confugio i quse prxstant utadversapatientius feram. Plin. I. viii. EJiist. 19.

CAPUT IX.

Qua in scientics studio sint vitanda.

l.Duo vitia vitanda sunt in cognitionis et scientise studio, naturali sane et honesto. Unum ne pro cognitis habeamus incognita, hisque temere assentiamus. Quod vitium effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit et tempus et diligentium ad considerandas res. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnam operam conferunt in res obscuras atque difficiles, easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis, quod operse curaeque ponetur in rebus honestis et cognitione dignis, id jure laudabitur. Cicer. 1 Offic. n. 18.

Si quis tamen ita teneatur discendi studio ut eos deserat quos tutari debet; ab officio decedit, et a justitia, qux in bominum tuendis commodis maxime cernitur, et contemplationi cognitionique rerum anteponenda est. Quod optimus, quisque judicat, et re ipsa ostendit. Quis est enim tam cupidus perspiciendse rerum naturse, ut, si ei subito allatum sit periculum aliquod patrise, propinquorum, amicorum, cui subvenire possit, non statim abjiciat res cognitione dignissimas? n. 153.

2. Cupere omnia scire, cujuscumque modi sint, curiosorum est: duci vero cupiditate scientise ad magnarum rerum contemplationem, summorum virorum esse est putandum. Cic.tr. 5. de fin. n. 49.

Ii operose agendo nihilagunt, qui in literarum inutilium studiis detinentur. Ecce Romanos quoque invasit studium supervacua discendi. Cujus errores ista minuent? cujus cupiditates prement? quem fortiorem, quem justiorem, quem liberaliorem facient? Senec. de Brev. c. 13, H.

Cum gloriaretur quidam quod multa didicisset; dixit ei Aristippus: Sicut qui filurima comedunt, non melius valent, quam qui sumunt necessaria; sic eruditi habendi suntf non qui fllurima legerunt ac didicerunt, sed qui utilia. Diog. Lacrt. in Arist.

3. Anniceris Cyrenier.s magnifice de se sentiebat ob artem equitandi, Sc curruum vcgjndorum peritiam. Volens igitur specimen artis Platoni exhibere, juncto curru multos cursus circumcgit in Acadt:mi:i, sic servans primam orbitam arense imprcssam a rotis currus sui, ut ne tantillum quidem ab eu declinarct. Obstupu-ie omnes rei miraculo, et aurigcm ad ccelum laudibus extulrre. Uni Platoni talisperitia reprehensione potius, quam gloriadigna visa est; dixitque: Fieri non /io?vf, ut, qui curam impenderct adeo d:!igentcm,rebu? tam .exiiibus, et nvlliui utiiitatis, ea noii negligeret, qux e-iient tnullo fiotiora, tt vere digna admiratione. tEIian. \- ii. c. 2".

Quaedam supervacua est artis imitatio, quae vanum laborcm habeat. Qualis illius fuit, qui- continut: & sine frustratione in acum inferebat grana multa ciceris ex spatio distante missa. Quem cum spectasset Alexander, donasse eum dicitur ejusdem leguminis modio. Quod quidem pracmium fuit illo opere dignissimum. Quintil. U ii. c. 21.

Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum.

Mart. I. ii. Efiig. 86. Histrionum, gladiatorum, equorum studio occupatus 8c obsessus adolescentum animus, quantulum loci bonis artibus relinquit! De Corr. Etofl. c. 9.

4. Etiamsi longa homini vita suppeteret, tempus parce dispensandum esset ut sufficeret necessariis. Nunc quse dementia est, supervacua discere in tanta egestate temporis? Seneca, Eji. 48.

Non tam benigne & liberaliter tempus natura nobis dedit, ut liceat aliquid ex illo perdere. Vide tamen quantum etiam diligentissimis pereat. Aliud cuique valetudo sua abstulit, aliud valetudo suorum: aliud privata negotia, aliud publica occupaverunt: vitam nobiscum dividit somnus. Ex hoc tempore tam angusto, tam rapido, tam nos auferente, quid juvat maiorem partem mittere in vanum? Ep. 117.

CAPUT X.

Qui recte vivit, is scientiam utilem & necessariam est adeptus.

Si quis animum virtuti consecravit, et sequitur quocunque vocat illa: si intelligens se sociale rnimal esse, et in communebonum genitum, mundum ut unam omniiim domum spectat: si semper tanqur.m in puLlico vivit: si sciat nec malum esse ullum, nisi quod turpe est, nec bonum, nisi quod honestum; ad lianc leg;m ac regulam agat cuncta & exigat: si judicet miserrimos omnium mortalium, quantiscumque opibus refulgeant, homines ventri ac libitlini deditos, quornm animus inerti otio torpet: Liec si quis et sciat ct praestet, consummavit scientiam utilem atque necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt. Senec. 7 Benef. c. 1,2.

Plus prodest, si pauta praecepta sapientiie teneas, sed illa tibi in promptu et in usu sint. quam si multaquidem didiceris, setl illanbn habsasad manum.

CAPUT XI.

Naturd tam docere cupimus, quhm discere.

1. Impellimur natura, ut prodesse velimus quamplurimis, in primisque docendo et tradendis comparandae prudentiae rationibus. Itaque non facile est invenire. qui non tradat alteri quod sciat ipse. Ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Cicer. 3 defin. n. 65.

Cupio, dicebatolim Seneca scribens ad Lucilium, in te transfundere omnia quEc ad sanandos animi morbos efficacia expertus sum. Gaudeo aliquid discere, ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet eximia sit et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Nullius boni jucunda possessio est sine socio. Mittam itaque tibi ipsos libros, unde salutaria hausi: et ne multum operse impendas in totis libris perlegendis, imponam notas, ut tu, qui sectaris profutura, protinus accedas ad ea quae probo & miror. Plus tamen tibi & viva vox Sc convictus sapientum proderunt, quam libri. Primum quia homines amplius oculis, quam auribus credunt: deinde quia longum est iter per praecepta, breve et efficax per exempla. Cleanthes non expressisset moribus Zenonem, si eum tantummodo audisset. Vitx ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex praeceptis suis viveret.' Plato et Aristoteles plus ex moribus quam ex verbis Socratis taxere. Senec. Mfi. 6. Ex commodato librorum usu, ac sermone de iis habito, fluxit illa studiorum animorumque conjunctio Polybii & Scipionis jEmiliani, cujus fama non Italiam modo ac Graeciam pervasit, sed remotissimas etiam gentes. Pohjb. I. xxxi.

2. Xenophontem in angiportu obvium habuit Socrates. Quumque videret adolescentem vultu specioso admodum et verecundo, porrecto baculo, vetuit ne prseteriret. Ut constitit, interrogavit eum Socrates, ubinam venderentur, qu;c essent necessaria variis usibus civium? Ad qux cum expedite respondisset Xenophon ; percontatus est, ubinam homines fierent boni probique? Id vero nescire se, respondente adolescente: Me igitur sequere, inquit Socrates. Ex eo tempore Xenophon ccepit esse Socratis auditor. Diog. Lacrt. in Xenofih.

3. Protagoram aiunt adoltscentem, victus quxrendi gratia, vecturas onerum corpore suo factitasse. Quod genus homimim Latine bajulos appellamus. Is aliquando caudices ligni plurimos funiculo brevi colligatos portabat e rure Abdera in oppidum, cujus civis fuit. Tum fortc Democritus, ejusdem civitatis popularis, homoque ante alios virtutis et philosophise gratil venerandus, urbe egrediens, videt adolescentem cum illo genere oneris tam impedito facile atque expedite incedentem. Prope accedit, juncturam posituramque lignorum scite perite'que factam considerat, petitque ut pauliim acquiescat. Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit: animadvertit Democritus caudices illos brevi vinculo comprehensos librari continerique ratione quldam quasi geometrica. Itaque interrogavit, quis illum acervum lignorum ita composuisset? Et cum ille a se compositum dixisset, desidera- . vit uti solveret, ac denuo in eundem modum collocaret. Paruit bajulus, ac dissolutum fasciculum composuit simi

« PoprzedniaDalej »