Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad severitatem potiùs, et ad studia quædam graviora atque majora.

Ludo et joco uti quidem licet; sed sicut somno et quietibus cæteris, cùm gravibus seriisque rebus satis. fecerimus.

2. Ipsum genus jocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam quæ ab honestis actionibus non sit aliena; sic in ipso joco aliquod probi ingenii lumen eluceat.

Duplex omnino est jocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, et facetum. Quo genere philosophorum Socraticorum libri referti sunt: multaque multorum tum Græcorum tum Romanorum sunt facetè dicta.

Facilis est distinctio ingenui et illiberalis joci. Alter est libero dignus; alter, ne homine quidem, si rerum turpitudine adhibeatur verborum obscenitas..

Persæ, quæcunque factu turpia erant, eadem et dictu turpia censebant. Itaquê nihil dicere licebat, quod non facere fas esset. Herodot. l. i.

Quod facere turpe est, dicere ne honestum puta. P. Syrus.

3. Jocis, tanquàm sale, parcè utendum. Diog. apud Stob.

Vitandum est, ne scurrilis jocus sit aut mimicus. Cic. 2. de Orat. n. 239.

Lædere nunquam velimus, longéque absit propositum illud, potiùs amicum, quàm dictum, perdere. Quintil. l. vi. c. 3.

Adversus miseros inhumanus est jocus.

Ea quæ dicit vir bonus, salvâ dignitate et verecundiâ, decent: nimiùm enim risûs pretium est, si probitatis impendio constat.

Oratori longè recedendum est ab omni obscœnitate et verborum et sensuum. Quædam satiùs est cum causæ detrimento tacere, quàm cum verecundiæ dicere. Senec.. Exc. contr. l. i..

A a 2.

CAPUT XXXIII.

Est cui magno constitit dicterium.

1. Cùm Romæ medio foro quidam mortuus efferretur, accessit ad eum scurra, et in aurem quiddam insusurravit. Interrogatus ab iis qui aderant, quidnam dixisset? Mundásse, respondit, ut Augusto nunciaret, nihil dum eorum, que moriens plebi legaverat, solutum esse à Tiberio. Re auditâ, Tiberius accersitum scurram suâ legatorum parte donavit, et duci ad supplicium jussit, ut ipse Augusto verum nuncium ferret.

Longè alio in dicaces animo antea fuerat Tiberius. Nam adversus convicia, malosque rumores, et famosa de se ac suis carmina, firmus ac patiens, subinde jactabat: In civitate liberá linguam mentemque liberas esse oportere. Et aliquando senatu cognitionem de ejusmodi criminibus ac reis flagitante: Non tantum, inquit, otii habemus, ut implicare nos ejusmodi, negotiis debeamus. Si quis temerè aliquid locutus fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam. Suet. in Tiber. c. 28.

2. Cùm Theocritus Chius duceretur ad Antigonum regem quem offenderat, eumque solarentur amici, ac spem facerent fore ut regis clementiam experiretur, ubi ob ejus oculos venisset: Omnem ergo, inquit, mihi spem salutis eripitis. Erat enim Antigonus uno orbatus oculo. Audito amaro intempestivoque joco rex, qui antea se Theocrito gratiam delicti facturum dixerat, hominem luce privavit. Macrob. Sat. vii. c. 3.

3. Thacus Egyptiorum rex, factus est ex rege privatus, quod Agesilaum Lacedæmoniorum regem dicto falso et amaro vellicâsset, quo tempore ad se venerat belli adjutor futurus. Quoniam etiam Agesilaüs brevi corporis staturâ erat, hoc ex Esopi fabulis memoravit Thacus. Athen. l. xiv. c. 1.

Mons parturibat gemitus immanes ciens,
Eratque in terris maxima exspectatio :

Et ille murem peperit. Phad. l. iv. fab. 21.

Quæ cùm audisset Agesilaüs, irâ percitus, Videbor,
Postea regno spoliatus

inquit, tibi aliquando etiam leo.

Thacus ad Persas fugere coactus est.

Scipionem Nasicam, cùm ædilitatem peteret, repulsam passum esse suprà retulimus, quòd civem, cujus manus erant rustico labore duratæ, interrogâsset.

An manibus solitus esset ambulare? Valer. I. vii. c. 5.
Plerumque stulti risum dum captant levem,
Gravi distringunt alios contumeliâ :

Et sibi nocivum concitant periculum. Phad. l. i. 29.

CAPUT XXXIV.

Facetè dicta aut facta.

1. Cùm ad poëtam Ennium venisset Nasica, eique à foribus quærenti Ennium ancilla dixisset, domi non esse; Nasica sensit illam domini jussu ita respondisse, et eum intùs esse. Paucis post diebus cùm ad Nasicam venisset Ennius, et illum à januâ quæreret; exclamat Nasica, se domi non esse. Tum Ennius: Quid? ego non agnosco vocem, inquit, tuam? Hic Nasica: Homo es impudens ego, cùm te quærerem, ancilla tua credidi te domi non esse; tu mihi non credis ipsi? Cicer. 2 de Orat. n. 276.

Siculus quidam, cui prætor Scipio patronum causæ dabat hominem nobilem, sed admodum stultum: Quæso, inquit, Prætor, adversario meo da istum patronum; deinde mihi neminem dederis. Idem. n. 280.

Patrono malo, qui vocem in dicendo obtuderat, suadebat Granius, ut mulsum frigidum biberet, simul ac domum redisset: Perdam, inquit, vocem, si id fecero. Melius est, respondit Granius, quàm reum. n. 282.

Crassum, cùm causam oraret, Lucio Helvio Lamiâ, homine deformi, odiosè interpellante : Audiamus, inquit Crassus, pulchellum puerum. Cùm esset arrisum: Non potui, inquit Lamia, mihi formam ipse fingere, ingenium potui. Tum hic: Audiamus, inquit, disertum. Multo etiam arrisum est vehementiùs.

n. 262.

2. Cùm Orator malus in epilogo misericordiam se movisse putaret; rogavit Catulum, videreturne misericordiam movisse? Ac magnam quidem, inquit Catulus: neminem enim puto esse tam durum, cui non oratio tua miseranda visa sit. n. 278.

Poëmatibus scribendis operam dabat Siciliæ tyrannus Dionysius: et (quoniam in hoc genere, magis quàm in aliis, suum cuique pulchrum est, vixque ullus reperitur poëta, qui sibi non optimus videatur) magis ob carmina, quàm propter res bello bene gestas sese jactabat. Accersierat ad se et præcipuo in honore habebat quoscumque usquam arte poëticâ nobiles esse audierat, eorumque judiciis poëmata sua permittebat. At illi, ne regis benevolentiam et munera amitterent, quæ scribebat omnia probabant ac laudabant. Aderat inter eos Philoxenus, celeberrimes dithyramborum versuum artifex: qui unus adulari nescius, cùm aliquando inepta à Dionysio recitata carmina audivisset, de iis quid sentiret liberè aperuit. Quâ libertate offensus rex poëtæ, reprehensorem suum à. satellitibus abripi, et in latomias, qui publicus carcer erat, detrudi jussit. Sed postridie ab amicis, Philoxeno veniam dari postulantibus, exoratus, rursus ad epulas eum adhibuit. Carmina sua, ut solebat, ipse mìrum in modum extulit, et de quibusdam versibus, quos omnium optimos existimabat sententiam Philoxeni exquisivit. Ille, nullâ ad regis interrogationem responsione factâ, ejus satellites vocavit, seque ad latomias reduci jussit. Tam facetam libertatem, quæ omnium convivarum risu excepta fuerat, æquo animo tulit Dionysius.

Non multò pòst admonitus oratusque ab amicis Philoxenus, ut à tam apertâ loquendi licentiâ tandem abstineret, pollicitus est se deinceps effecturum, ut et vera diceret, et Dionysii benevolentiam tamen retineret. Nec sanè fefellit. Nam cùm deinde tyrannus, quibusdam versibus, qui miserabiles affectus exprimerent, recitatis, illum interrogâsset, quales ei tandem viderentur? Miscrabiles, respondit. Quâ verbi ambiguitate præstitit quod erat pollicitus. Rex enim ita accepit, quasi Philoxenus versus suos ad movendam commiserationem idoneos esse respondisset, atque adeò illos laudâsset: alii verò sic interpretabantur (quæ erat vera dicterii sententia) quasi miseros, hoc est, pessimos, dixisset versus illos. Diod. Sic. l. xv. Cicer. 5 Tusc. n. 63.

3. Lucernam accensam circumferens Diogenes ambulabat in foro clarissimâ luce, quærenti similis. Rogantibus quid ageret, Hominem, inquit, quaro: notans publi

[ocr errors]

cos civitatis mores, in quâ vix quisquam dignus esset hominis nomine.

Animadvertens quemdam imperitè jaculantem, proximè scopum consedit: et cùm ex eo quæreretur, cur id faceret: Ne fortè, inquit, ille me feriat. Diog. Laërt. in Diog.

Ad Antisthenem, quem ferre molestiùs morbi dolores audierat, accessit cum sicâ, et cùm ei dixisset Antisthenes: Quis me hisce doloribus liberabit? Ille, ostensâ sicâ, Hæc, ait. Cui Antisthenes: Doloribus, dixi, non vitâ. Idem. in Ant.

4. Prætor Prænestinus per timorem segniùs suos in prælium duxerat. Victis hostibus, eum, quum Papirius Cursor consul inambulans ante tentorium, vocari jussisset, lictorem expedire securim jussit. Ad quam vocem exanimi stante Prænestino: Agedum lictor, inquit, excide radicem hanc incommodam ambulantibus. Perculsumque ultimi supplicii metu dimisit. Liv. l. ix. c. 6.

Augustus penè nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur à quodam cœnâ satis parcâ et penè quotidianâ, hoc tantùm insusurravit: Non putabam me tibi tam familiarem. Macrob. 2 Sat. c. 4.

Illiensibus paulò seriùs Tiberium consolantibus de morte filii Drusi: Se quoque, respondit, vicem eorum dolore, quòd egregium civem Hectorem amisissent. Effluxerant autem tum plùs quàm mille anni à morte Hectoris. Sueton. in Tiber. c. 52.

5. Cùm Ciceroni in accusatione Verris aliquid obscuriùs locuto dixisset patronus Verris Hortensius: Non intelligo hac anigmata. Atqui debes, inquit Cicero, cim Sphingem domi habeas. Acceperat enim Hortensius à Verre Sphingem æneam magni pretii. Quint. l. vi. c. 4.

Maximo consule mortuo die Decembris ultimo, Cæsar consulem horâ septimâ in reliquam partem diej renunciaverat Caninium. Quem cùm plerique irent salutatum de more: Festinemus, inquit Cicero, priusquam abeat magistratu. De eodem Caninio scripsit Cicero: Fuit mirificâ vigilantiâ Caninius, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Plut. in Cicer. 7 ad famil. Ep. 30.

Quidam adolescens, quem fama erat patri venenum dedisse in placentâ, agebat ferociùs, et Ciceroni probra ac maledicta minabatur: cui Cicero: Hor, inquit, malo à te, quàm placentam. Plut. in Cicer.

« PoprzedniaDalej »