Obrazy na stronie
PDF

3. Cum Thespis egisset ipse Athenis, ut mos fuit vcterum, tragoediam quam scripserat, audiente Solone jam sene ; peracta fabula, convenit hominem Solon, qusesivitque an ipsum non puderet tot et talia proferre mendacia in tanta hominum corona? Respondit Thespis, Nihil incommodi esse h.cc per ludum fingere ac dicere. Tum indignatus Solon, terra bacujo graviter percussl: Atqui, inquit, si hunc ludum firobamus et amfilectimur, eum brevl in fiactionibus cteterisque negoiiis nostris refieriemus. Senec. Ep. 115.

Non desunt inter tragicos, qui affectibus nostris facem subdant, qui divitias velut unicum vita ornamentum laudent, qui lucro innocentiam et bonam famam postponant, qui turpes voluptates jactitent. Ibid.

4. Omnesfabularum actores, histriones, mimos,e republicasui exulare voluerunt Lacedamonii: utcives neminem ^iudirent, qui vel serio vel joco quicquam in leges publicas et salubriter institutam disciplinam jactaret. Callipedes, actor tragoediarum tota Grxcia celeberrimus, occurrens aliqusndo regi Lacedxmoniorum Agesilao, primnm salutavit eum, deinde confidentior semet admiscuit iis qni regem comitabantur, futurum sperans, ut rex ipsum prse cateris comiter exciperet, propter celebratam, qui sibi plurimum placebat, artem comicam. Quod cum pro spe non succederet; tandem: JVon agnoscis me, inquit, « rex? Tum respiciens eum Agesilaus, id unum respondit: An non tu es Ca/li/iedes mimus? Plut. in Lac. Plut. in Agesil.

Romse quoque, etsi comoedia ac tragoedia populo placebant, omne hislrionum genus male audiebat. Itaque Cicero Roscium comoedum, pro quo orationem habuit, laudans, hsec de illo dixit: Cum artifex ejusmodi sit Roscins, ut solus dignus videatur csse, qui in scend sfiectetvr; vir ejusmodi est, ut solus dignus vidcatur esse, qui ei non accedat. Cicer. pro Quint. n. 78.

Imperante Tiberio decretum est, ne domos pantomimorum senator introiret: ne cos egredientes in publicum ullus eques Romanus comitaretur: aut alibi quam in theatro spectarentur. Quinetiam paulo post histriones. om. nes RomJ atque Italia pulsi. Tacit. An. i. c. 77. An, ir. f. 14,

Massilia, ciYitas severitatis custos acerrima, nullum apud se aditum mimis dabat, ne turpia spectandi consuetudo etiam invitandi licentiam afferret. Valer. I. ii. c. 6.

CAPUT XXV.

Subducendus est tener animus.

1. Quid tibi vitandum praecipue existimem, quseris? vurbam. Nondum enim illi te tuto commiseris. Inimica est multorum conversatio. Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat, aut imprimit; et quo masor est populus cui commiscemur, h6c periculi plus est. Subducendus populo estteneranimus et parum tenax recti; facile tranaitur ad plures. Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Socrati, Catoni, Lalio excutere mentem suam dissimilis multitudo potuisset; adeo nemo eorum etiam, qui maximfe concinnando ingenio dant operam, ferre potest impetum vitiorum tam magno comitatu venientium. Unum exemplum aut luxuriae aut avaritiae multum mali facit; convictor delicatus paulatim enervat et emollit: vicinus dives cupiditatem irritat: quid tu accidere his credis in quos publice factus est impetus? Discede ergo a turba, quantum potes. Ciim his versare, qui te meliorem facturisunt; illos admitte, quos tu potes facere maliores. Mutuo ista fiunt; nam homines, dum tlocent, discunt. Senec. Efi. 52.

9. Cum Charondas, multarum apud Thurios legum iuictor, videret eos, qui optimam naturam sortiti, et bonis artibus instituti essent, plerumque corrumpi propter junctam cum flagitiosis hominibus consuetudinem, et multa inde in rempublicam mala redundare, lege cavit, ne quis perditorum civiym familiaritate uteretur; gravemque mulctam ei imponi jussit, qui initae cum improbis pravisque hominibus consuetudinis convictus esset, DJod. Sic. k xii.

CAPUT XXVI.

Est adolescentis majores natu vereri.

1. Officia non eadem disparibus xtatibus tribuuntur, aliaque sunt jtivenum, alia seniorum. Cic. 1 OJJic.n. 122.

Est adolescentis majores natu vereri; exque his deligere optimos atque probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur. Ineuntis enim xtatis scientia constituenda et regenda est senum prudentia.

Ut adolescentibus bona indole prxditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum, qui a jtiventute coluntur et diliguntur; sic probi adolescentes senum prxceptis gaudent, qaibus ad virtutum studia ducuntur. Cicer. de Senec. c. 26.

Magna fuit quondam capitis reverentia cani: .
Inque suo pretio ruga senilis erat.

Ovid. 3 Fast. ver. ST. Apud antiquos Romanos neque generi neque pecunix praestantior honos tribui solitus erat, quam aetati. Majores natu a minoribus colebantur ad Deum prope et parentum modum, atque in omni loco inque omni re pri,ores petioresque habebantur. A. Gell. I. ii. c. 15. Credebant hoc grande nefas et morte piandum, Si juvenis vetulo non assurrexerat, et.si Barbato cuicumque puer: licet ipse videret Plura domi fraga, et majores glandis acervos.

Juven. Sat. xiii. ver. 54. E convivio quoque seniores a juvenibus domum deducebantur; eumque morem Romanos ferunt accepisse a Laceda^moniis, apud quos Lycurgus maximum honorem non divitum et potentium, sed senum, esse voluerat. Itaque nusquam tantum tribuebatur setati, nusquam erat senectus honoratior: et Lysandrum Lacedsemonium dicere aiunt solitum: Lacedamone esse honestissimum domicitium senectutis. Justin. 1. iii. c. 3. Cicer. de Senec. n. 63.. t

2. Quum Athenis quidam in theatrum grandis natu venisset ad spectandos ludos; in magno consessu locus ei a suis civibus non est datus. Cum autem ad Lacedxmonios accessisset, qui certo in loco, quia legati essent, consederant; consurrexere omnes, et sedem seni inter ipsos dederunt- Quod ubi fieri populus adspexit, multiplici plausu comprobavit. Tunc quidam ex illis Jegatis dixit: Athenienses scire qux recia essent, sed facere nolle. Cicer. ibid. 'Valer. l. iv. c. 5.

3. Legibus cautum erat apud Lacedsemonios, ut adolescentes non solum parentes suos revererentur, eisque obedirent; sed seniores quoque omnes colerent. Itaque de via illis decedebant, e sedibus assurgebant, et consistebant quieti ac verecundantes dum illi transirent.

Cuilibet seni non modo licebat juniores omnes monere et verbis castigare; verum etiam proposita poena erat hoc officium non prsestanti: ita ut qui peccantem juvenem increpare neglexisset, perinde puniretur ac si ipse peccasset. Quin, id moris erat, ut junio.res a senioribus stbi obviam factis interrogarentur, quonam, et cujus gratia, irent? Plut. in Lacon.

4. Solebant Romani adolescentes cupidi doctrinx et gloria e ad clarum aliquem virum aut applicare ipsi se, aut a parentibus deduoi, quo duce in studiis et in instituenda vitA uterentur. Auctor, Cor. Eloq. c. 34.

Facillime et in optimam partem cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros et sapientes viros, bene consulentes reipublicx> contulerunt. Quibuscum si frequentes fuerint, opinionem afferunt populo, eorum fore se similes, quos sibiipsi delegerint adimitandum. Ego, inquit Cicero, a patre ita eram deductus ad Scsvolam, ut, quoad possem et liceret, a senis latere nunquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et eommode dicta memoriae mandabam, fierique studebam ejus prudentii doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et justitia prxstantissimum audeo dicere. Cicer. 2 Offic. n. 46. de Amic. n. 1.

. Cicero, in>oratione pro Coelio, his verbis ejus adoleseentiam ludat. Fuit M. Coelii prima ;etas primum ipsius pudore, deiivde etiam patris diligentia disciplinaque, munita: qui, ut filio virilem togam dedit, continud.hunc ad me deduxit. Nemo hunc M. Coeliutn in iflo aetatis flore vidit, nisi aut cum patre, aut mecum, aut in M. Crassi castissima domo, cum artibus benestissimis erudiretur. Fuit assiduus mecum, praetore me, a me nunquam recessit. Pro. Coel. n. 9.

5. Erat antiquitus institutum, ut a majoribus natu non auribus modo, verum etiam oculis, diseeremus, quse facienda essent. Inde adolescentuli statim in castris militaribus praeceptis imbuebantur, ut imperare parendo, et duces agere sequendo, alios assuescerent. Inde honores petituri assistebant cu."ise foribus, et concilii publici spectatores, antequam consortes erat parens, maximus quisque et vetustissimus pro parente erat. Quse potestas magistratibus esset, quse caeteris libertas; ubi cedendum, ubi resistendum; omnem denique senatorium morem, exemplis, quod optimum est priecipiendi genus, adolescentes docebantur. Plin. i. viii. £fi' 14.

CAPUT XXVII.

Vir bonus aspectus et cogitatus emendat.

Nulla res animos in pravum inclinabiles magis revocat ad rectum, quam bonorum conversatio. Viri boni frequenter auditi, frequenter aspecti, nobis multorum. praeceptorum »instar sunt: occursus mehercule ipse sapientum juvat: et est aliquid, quod ex magno viro vel tacente proncias» Senec- Ep. 94.

Speusippus, sororis Platonis filius, adolescens omnis officii negligens, iracundus, et libidinosus, cumjustas parentum objurgationes pati non posset, ad PJatonem avun-culum venit: qui eum domo exceptum non verbo ullo, non facto, lxsit, sed ipse se placidum, atque ab omni ira et libidine vacuum quotidie exliibens, hac arte magnum homini pudorem incussit, et cum illum in admirationem atque imitationem sui rapuit, tum ad philosophise studium accendit. Platonem arguebant amicorum nonnulli, quod protervum*et contumacem adolescentem non castigaret: Ego veri, inquiebat, castigo, et quidem maximi, vita mea ratione demonstrans ei diu noctuque, quod sit honestarum et turfiium rerum djscrimen. Plut. de amor. fratern.

Aliquis vir bonus nobis eligendus est, ac semper ante oculos habendus, ut sic, tanquam illo spectante, vivamus, etomnia, tanquam illo vidente, faciamus. Hunc nobis custodem, hunc pxdagogum, datum putemus. Mag

« PoprzedniaDalej »