Obrazy na stronie
PDF
ePub

est, quam illa præscripsit, nec ab eâ declinandum. Senec. Ep. 122.

CAPUT XXII.

Nemo ferè saltat sobrius, nisi fortè insanit.

1. Cùm Cato Murænam consulem saltâsse accusâsset; his verbis respondit ei Cicero in oratione quam habuit pro Murænâ; Saltatorem apellat L. Murænam Cato. Si verè objicitur saltatio, maledictum est vehementis accusatoris sin falsò, maledici conviciatoris. Quare cùm istâ sis auctoritate, Marce Cato, non debes temerè consulem populi Romani saltatorem vocare: sed conspicere quibus præterea vitiis affectum esse necesse sit eum, cui verè istud objici possit. Nemo enim ferè saltat sobrius, nisi fortè insanit: neque in solitudine, neque in convivio moderato atque honesto. Intempestivi convivii multarumque deliciarum comes est extrema saltatio. n. 13.

Domitianus Quæstorium virum, quòd gesticulandi saltandique studio teneretur, movit senatu. Sueton. in Domit. c.

2. Apud Romanos matronæ saltationem non inhonestam putabant, quippe quâ inter sacra utebantur: eratque inter probas quoque saltandi cura, sed non usque ad artis perfectionem. Itaque Semproniam reprehendit SaJustius, non quòd saltare, sed quod optimè sciret. Erat, inquit, docta psallere et saltare elegantiùs quàm necesse est probæ. Multaque alia inerant, quæ instrumenta luxuriæ sunt. Macrob. l. ii. Sat. c. 10. Sallust. Cat. c. 25.

Scipio triumphale illud et militare corpus movit ad numeros: non molliter se infringens, ut mos est multis incessu ipso muliebrem mollitiem vincentibus; sed ut illi viri antiqui, qui solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, nec facturi erant famæ detrimentum, etiamsi ab hospitibus suis spectarentur. Senec. de Tranq. c. 15.

CAPUT XXIII.

Musice magna vis in utramque partem.

1. Cantu, sidibus, tibiis uti licet, dummodo ea mederata sint. Assentior enim Platoni, nihil tam facilè in animos teneros atque molles influere, quàm varios canendi sonos; quorum dici vix potest quanta sit vis in utram> que partem. Namque et incitat languentes; et languefacit excitatos; et tum remittit animos, tum contrahit. Cicer. 2 de Leg. n. 38.

Civitatum in Græciâ multarum mores lapsi ad mollitiem sunt et pariter immutati cum cantibus.

2. Claros quosdam sapientiâ viros nemo dubitaverit studiosos musices fuisse. Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum est, et exercitus Lacedæmoniorum musices ad prælium accensos fuisse modis. Apud Græcos ille mos fuit, ut in conviviis post cœnam circumferretur Ìyra cujus cùm se imperitum Themistocles confessus esset, habitus est indoctior. Veterum quoquè Romanorum epulis fides ac tibias adhibere fuit moris.

Musicam natura ipsa videtur velut muneri nobis dedisse ad tolerandos faciliùs labores. Siquidem et remiges cantus excitat; et fatigatos quamlibet rudis modulatio consolatur.

Ut manifestum fiat, inquit Quintilianus, quæ mihi et quatenus, musica placeat, apertè profitendum puto, non hanc à me probari et præcipi, quæ nunc in scenis effeminata quidquid in nobis roboris virilis manebat maximè excidit; sed eam, quâ olim viri fortes virorum fortium laudes canebant. Quint. l. i. c. 17.

3. Habent isti iners negotium, qui in componendis, discendis, audiendis canticis operam ponunt: qui vocem, cujus rectum cursum natura optimum fecit, inflectunt et torquent inertissimè: quorum, cùm ad res serias, sæpè et tristes, adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio. Senec. de Brev. c. 12.

Quum animis insit naturâ quædam discendi aviditas; ii culpâ non carent, qui circa vana occupantur, honestis atque utilibus præteritis. Præclarè itaque Antisthenes, cùm quidem prædicaret insignem tibicinem esse Isme

niam: At, inquit, non magni animi: alioquin non sit tam insignis tibicen. Et Philippus filio Alexandro, cùm suaviter admodum et peritè in convivio cecinisset: Non te pudet tam bene canere? Sat enim est, si regi audire canentes vacet: et magnum musis honorem habet, si alios de ejusmodi rerum gloriâ certantes spectet. Qui verò ultrò humiles artes exercet, hic suam ad utilia atque honesta sectanda socordiam profert. Post opportunam patris castigationem Alexander leviorem musicæ operam dedit, et delectatus masculo cantu, molles modulationes, ut morum perniciem est aversatus. Accersivit ad se Timotheum tibicinem, quem ferunt, cùm primùm artis suæ specimen Alexandro exhiberet, accommodatè ad illius ingenium et mores cecinisse, non mollibus et remissis modis, sed ita acribus et incitatis, ut statim Alexander ad arma rapienda exilierit. Plut. in Pericle. Dio. Chrys. Or. 1 et 2.

Cùm deinde Alexander in Asiam profectus, campos, ubi veteris Ilii sedes monstrabatur, peragraret: quodam ex incolis lyram Paridis offerente: Quid, inquit, mihi mollium deliciarum vile instrumentum offers: Achillis lyram quæro, quá fortis facta vivorum fortium canebat. Plut. in Alex. Elian. 1. 9. c. 38.

4. Demaratus Lacedæmoniorum rex, earum artium contemptor, quæ solummodò delinirent aures, nullam autem publicæ rei veram utilitatem afferrent, audito egregio cantore, id unum dixit: Ne iste mihi videtur non malè nugari. Sic Archidamus Lacedæmonius cuidam citharœdum admiranti ac laudibus extollenti: O amice, inquit, quid honoris ac præmii abs te ferent viri boni, cùm citharoe dum tantopore laudes? Plut. Apoph.

Egyptii musicam non solùm inutilem, sed etiam noxiam, ducebant, tanquam virorum animos effeminantem. Diod. Sicul. l. ii.

5. Musicæ artis peritos mirari se dicebat Diogenes, qui lyre chordas ita aptarent, ut suavis concentus existeret, animi verò affectus inconcinnos haberent. Diog. Laërt. in Diog.

Ut in fidibus ac tibiis, quamvis paulùm discrepent, tamen id à sciente animadverti solet; sic videndum est in vitâ moribusque nostris, ne fortè quid discrepet : atque

Y

etiam multò magis; quia melior actionum, quàm sonorum, concentus est. Cicer. 1 Offic. n. 145.

CAPUT XXIV.

Bonis moribus damnosum est desidere in spectaculo.

1. Nihil est tam damnosum bonis moribus, quàm in aliquo spectaculo desidere: tunc enim per voluptatem faciliùs vitia surrepunt. Ego certè confiteor imbecillitatem meam: nunquam mores, quos domo extuli, refero: aliquid ex eo quod composueram, turbatur: aliquid ex his, quæ fugaveram, redit. Quid multa? avarior redeo, ambitiosior, luxuriosior, imò verò crudelior et inhumanior; quia inter homines fui. Seneca, Ep. 7.

Dixit Ovidius de fœminis ad publica spectacula euntibus:

Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsæ,
Ille locus casti damna pudoris habet.

Ovid. 1 Art, ver. 99. 2. Comoediam ac tragediam moribus plurimùm nocere existimavit Cicero. Nam postquam retulit aliquos Cæcilii versus de amore, exclamavit: O præclaram emendatricem vita poëticam! de comoedia loquor, quæ, si ejusmodi vitia non probaremus, nulla essent omnino. Allatis quoque non paucis versibus, quibus nobiles tragœdiarum scriptores Sophocles et Eschylus Herculem et Prometheum intoleranter dolentes exhibuerunt, subjungit: Videsne poëtæ quid mali afferant ? lamentantes inducunt fortissimos viros: molliunt animos nostros: ita sunt deinde dulces, ut non audiantur modò et legantur, sed etiam ediscantur. Sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cùm accesserunt etiam poëtæ, nervos omnes virtutis elidunt. Quas illi obducunt tenebras; quos invehunt metus? quas inflammant cupiditates? Rectè igitur à Platone educuntur ex eâ civitate, quam finxit ille, cùm mores optimos et optimum reipublicæ statum exquireret. Cic. 5 Tusc. n. 69. 2 Tusc. n. 27. Cic. fragm.

3. Cùm Thespis egisset ipse Athenis, ut mos fuit veterum, tragœdiam quam scripserat, audiente Solone jam sene; peractâ fabulâ, convenit hominem Solon, quæsivitque an ipsum non puderet tot et talia proferre mendacia in tantâ hominum coronâ? Respondit Thespis, Nihil incommodi esse hæc per ludum fingere ac dicere. Tum indignatus Solon, terrâ baculo graviter percussi: Atqui, inquit, si hunc ludum probamus et amplectimur, eum brevi in pactionibus cæterisque negotiis nostris reperiemus. Senec. Ep. 115.

Non desunt inter tragicos, qui affectibus nostris facem subdant, qui divitias velut unicum vitæ ornamentum laudent, qui lucro innocentiam et bonam famam postponant, qui turpes voluptates jactitent. Ibid.

4. Omnes fabularum actores, histriones, mimos, è republicâ suâ exulare voluerunt Lacedæmonii: ut cives neminem audirent, qui vel seriò vel joco quicquam in leges publicas et salubriter institutam disciplinam jactaret. Callipedes, actor tragœdiarum totâ Græciâ celeberrimus, occurrens aliquando regi Lacedæmoniorum Agesilao, primùm salutavit eum, deinde confidentior semet admiscuit iis qui regem comitabantur, futurum sperans, ut rex ipsum præ cæteris comiter exciperet, propter celebratam, quâ sibi plurimùm placebat, artem comicam. Quod cùm pro spe non succederet; tandem: Non agnoscis me, inquit, é rex? Tum respiciens eum Agesilaus, id unum respondit: An non tu es Callipedes mimus? Plut. in Lac. Plut. in Agesil.

Romæ quoquè, etsi comedia ac tragedia populo placebant, omne histrionum genus malè audiebat. Itaque Cicero Roscium comedum, pro quo orationem habuit, laudans, hæc de illo dixit: Cum artifex ejusmodi sit Roscius, ut solus dignus videatur esse, qui in scenă spectetur; vir ejusmodi est, ut solus dignus vidcatur esse, qui eò non accedat. Cicer. pro Quint. n. 78.

Imperante Tiberio decretum est, ne domos pantomimo.. rum senator introiret: ne eos egredientes in publicum ullus eques Romanus comitaretur: aut alibì quàm in theatro spectarentur. Quinetiam paulò pòst histriones omnes Româ atque Italiâ pulsi. Tacit. An. i. c. 77. An, iv.

c. 14.

« PoprzedniaDalej »