Obrazy na stronie
PDF

quam abesse, nisi gravissima de causa, licebat. Itaque. cum e bello, quo Athenienses vicerat, reversus rex Agis, doiui cum uxore vellet coenare; portionem postulanti non miserunt magistratus.

2. Ad haec convivia pueri quoque, sicut ad temperantiae scholam, deducebantur. Ibi crebros de republica sermones excipiebant, magistros libere et facete cavillantes audiebant assuescebantque et ipsi jocari, et dicteria citra scurrilitatem jacere, atque aliorum cavillis non offendi : namquem videbatur in primis Laconicum, cavilla a;quo animo sustinere. Si quis tamen se eorum impatientem diceret, a facetiis in illum temperabatur.

Ut quique intrabat, natu maximus commonstratis ei foribus dicebat: Ex his nihil hic dictorum egreditur.

Inter opsonia prima laus erat juri nigro, quo senes maxime delectabantur, relicta juvenibus carne- Ubi mediocriter biberant, sine face recipiebant se domum, neque permittebatur ad lumen incedere, ut discerent in tenebris et nocte commeare fidenter. Plut, in Lycurg.

3. Sunt quidam delicatuli, mulieribus aliquando cibprum omnium fastidio laborantibus non dissimiles : nam et ipsi solitos cibos fastidiunt. Itaque ut obtusum ferrtim nova acie eget; sic corum stomachus acui quodam modo postulat nonnunquam, aceto, sive acerbo aliquo condimento. Quantum ab istis difierebat Lacon ille! qui cum conspexisset quemdam ejusmodi delicatulum pretiosam aviculam sibi appositam pra fastidio renuere.t At mihi, dixit, etiam vultur et hircus safdunt.

CAPUT IX.

Castigata corporis obesitas.

I, Lacedaemoniis lex erat, ne quis vultu prxferret mollitiem colore foemineo, aut corporis nimiam molem haberet: hoc enim segnitiem declarare videbatur, illud animum pariim virilem. Decimo quoque die adolescentes Ephoris sese exhibcbant conspiciendos. Si essent corpore bene compacto et per exercitia roborato, laudabantur: contra, si membra flaccida et molliora viderentur, succrescente per inertiam pinguedine, verberibus plectebantur. Itaque Nauclidem Polybiada fili«m, pra?pinguem per luxuriam factum, cum in mediam concionem produxissent Ephori, et ibl Lysander eum graviter objurgasset; parum abfuit quin e civitate ejicerent. Certe exilium minitati sunt, nisi emendaret vitam, quae Ionica magis quam Lacedxmonica erat: et corporis habitum, qui patris dedecori esse videbatur, temperantia et exercitiis corrigeret. Mlian. I. xiv. c. 6. Athen. I. xv. c. 12.

Censores Romani equiti nimis pingui equum adimere soliti erant, sive minus idoneum esse rati hominem tanto «orporis pondere ad faciendum equitis munus; sive non ©mnino desidix culpa vacare videretur, cujus corpus tam rmmodicb exuberasset. A. Gelt. I. vii. r. 23.

2. Non inutile erit pauca alia de severitate censoril hlc exscribere.

Si qusedam coram censoribus erant intempestive dicta aut facta, ea notatione sua non carebant. Cujus rei omnium instar erunt haec exempla duo. Censores P. Scipio Nasica et M. Popilius quum equitum censum agerent; equum nimis strigosum sed equitem ejus admodum succt plenum et pinguem viderunt: Et cur, inquiunt, ita est, ut tu sis, quam equus, curatior? Quoniam, inquit, ego me curo, equum Statius nihili servus. Visum est parum reverens esse responsum, relatusque inter aerarios est eques.

Quidam amico apud censores aderat advocatus. Is cum clare nimis ct sonore oscitasset, parum abfuit quin plecteretur, et de nota illi inurendi deliberatum est. Sed cum ille dejerasset invitissimtim se oscitatione victum fuisse, tenerique eo vitio quod oscedo appellatur; tum notx jam destinatx exemptus est. Idem, l. iv. c. 20.

CAPUT X.

Corporis voluptas non est digna hominis prastantid.

1» Nunquam obliviscendum est quantum natura hominis pecudibus reliquisque bestiis antecedat. Illx nihil sentiunt nisi voluptatem, ad eamque feruntur omni impetu. Si quis vero hominum voluptate capiatur, ad eamque sit paulo propensior; occultat et dissimulat appetitum ejus, propter verecundiam- Ex quo intelligitur, corporis voluptatem non satis esse dignam hominis przstantia, eamque contemni et rejici oportere. Si vero sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati; diligenter ei tenendus est ejus fruendx modus. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem referentur, et ad vires, non ad voluptatem. Atque etiam si considerare volumus, quae sit innatura hominis excellentia et dignitas; intelligemus quam fit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere ; quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie. Cicer. 1 Offic. n. 105.

Si divina nostris animis origo est, tenendum ad virtutem, nec voluptatibus corporis serviendum. Quintil. I. xii. c. 2.

Dicebat Socrates: Multos homines firofitcrea velle vivere, ut ederent et biberent: se bibere atque esse, ut viveret. A. Gell. 1. xix. c. 2.

2. Corporis voluptas fragilis est, brevis, et eo vicinior fastidio, quo avidius hausta est. Ejus subinde necesse est, aut poeniteat hominem aut pudeat. In ea nihil magnificum, aut quod naturam hominis Diis proximi deceat. Irn6 res humilis est, et foeda. Haec est voluptas et homine et viro digna non implere corpus; nec saginare, nec cupiditates irritare, quarum maxime optanda est quies: sed omni animi perturbatione carere. Senec. y. Benef. c. 2.

Lysandro Spartiatae, cum in Ioniam venisset, hospites ejus inter alia munera bovem et placentam miserunt. llle oculis in placentam conjectis, quxsivit quodham esset illud cibi genus? Respondit. qui afferebat, ex melle et aliis suavibus condimentis esse confectum. Hoe ergo, inquit Lysander, data helotibus (qui servi erant) non cst enim hominis liberi cibus. Bovem vero jussit Lacedaemoniorum more apparari, et libenter jucundeque in coena comedit. Mlian. /. iii. c. 20.

C6m Agesilaiis pariter oblata sibi a Thasiis esculenta et poculenta magni pretii multa helotibus distribui jussisset, quserentibus causam Thasiis respondit, eos qui frrobitati ac fortitudini studuerunt, non decere istiusmddi irritamentis gulte delectari: firofiterea quodingenuos homines iis rebus moveri non ofiorteat, quibus servitia cafiiantur, ltaque farinani tantum ab iis accepit. Plut. in AfiQph,

CAPUT XI.

Corpus et anlmum ad patientiam exercere.

1. Exercendum est corpus, et ita afficiendum, ut obedire rationi possit in exequendis negotiis, et in labore tolerando. Cicer. 1 Offic. n.79.

Corpus humanum'prope uti ferrum est. Ferrum si. exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen rubigo consumit. Item homines exercendo videmus conteri: si nihil exerceas, inertia atque torpedo pltis detrimenti affert, quam exercitatio. A. Gell. I. xi. c. 2.

Socrates, ut corpus adversus ea, quse fortuitdpatienda essent, obfirmaret, dicitur, inter alios labores et exercitia, aliquando stare solitus a solis ortu ad solem alterum orientem, inconnivens, immobilis, ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus. In ipso frigore hiemis glaciem nudis pedibus calcabat. Collecta corporis exercitationibus siti, non tamen prius bibebat, quam primam e puteo haiistam aquse urnam effudisset. Itlcm, l. ii. c. 1. PluUdegarr.

Diogenes pariter omni ex parte se ad labortim tolerantiam exercens, hieme statuas nive perfusas complectebatur, sestate sese in fervidl arena volutabat. Diog. Laert^ in Diog.

Quoniam majore corporis sarcina animus quasi opprimitur, et minus agilis est; exerceatur corpus. Sint tamen exercitationes breves: qux tempori parcant, cujus priecipua ratio habenda est. Cito redi a corpore ad anU mum. Illum diebus ac noctibus exerce. Hanc exercitationem non frigus, non testas impedit, ne senectus quidem. Senec. Efiist. 15.

2. Animum domesticis malis ad patientiam exercebat Socrates. Ejus uxor Xantippe morosa admodum» fuisse fertur et jurgiosa, ira ut per diem perque noctem marito molesta essJt. Tlas ejus intemperies demiratu* Alcibiades, interrogavit Socratem, qusenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret? Quoniam, inquit Socrates, cii,n illani domi talem fierfietior, exerceor atque insuesco, ut catcrorum quoque foris fietulantiam et. injuriamfaciliusferam: eguitesque illos imitor, qui ferociorem equum eligunt, quem doment, futurum rati, ut cxtcris fiostea facilius uti fiossint. A. Gell. 1. ii. c. 1. Xenoph. in Conv.

Ctim in conjugem, ipsa judice, mitissimum, iracunda illa mulier aliquando convitia et maledicta conjecisset, deinde vero sordidam aquam effudisset: JVonne, inquit amicis Socrates, vere dicebam, a Xantififie fiost tonitru filuviam venturam? Diog. Laert, in Socr.

3. Mira quadam ratione se ad ciborum abstinentiam exercebant Pythagorei. Apparato enim omni genere fer* culorum, quae in Iautis conviviis apponi solent, cum diutissime oculos pavissent, eoque spectaculo comedendi cupiditatem «xcitassent: statim mensam tolli jubebant, et discedebant impransi. Diodor. Sic. I. vi.

CAPUT XII.

Boncs valetudinis mater est Jrugalitas.

. ' , 1. Valetudo sustentatur notitia sui corporis; et observatione earum rerum qux prodesse solent aut obesse; et continentiA in victu omni atque cultu, corporia tuendi causa; et prsetermittendis voluptatibus: postremd arte eorem, quorum ad scientiam hxc pertinent. Cic. 2 Offic. n. 86.

Bonae valetudinis priscorum Romanorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis. Maximis viris prandere et coenare in propatulo verecundix non erat. Nec sane ullas epulas habebant, quas populi oculis subjicere erubescerent. Deinde ubi mores paulatim in pejus ruissent imperari coepit, ut patentibus januis pransitaretur et coenitaretur, sicque civium oculi luxuris modum facerent. Deinde varise leges lata: sunt, quibus non solum ccenarum sumptus finitus est, sed etiam genus ciborum. Val. I. ii. c. 5. Macrob. 2. Sat. c. 13. A. Gell. I. ii. c. 14.

2. Potest aliquatenus nostra providentia longior prorogari huic corpulculo mora, si voluptates, quibus pars major hominum perit, poterimus regere, et coercere. Plato erat quidem corpus validum ac forte fortitus; sed navigationes ac varia periculamultum detraxerunt viribus.

« PoprzedniaDalej »