Obrazy na stronie
PDF
ePub

his verbis quid doctrina posset efficere: Tibi fuit hoc facillimum, cujus natura talis est, ut etiam sine doctriná videatur moderata esse potuisse: ea autem adhibita doctrina est, quæ vel vitiosissimam naturam posset cxcolere. 1 Epist. ad Quint.

CAPUT IV.

Quasita vita periculo scientia.

1. PLATONICUS philosophus, nomine Taurus, discipulos ad philosophiam summo studio capessendam excitabat multis exemplis, et eâ re quam dicebat Euclidem Socraticum factitâsse. Caverant decreto Athenienses, ut, si quis civis Megarensis deprehensus esset pedem Athenas intulisse, id ei capitale foret. Tum Euclides Megarensis, qui ante id decretum consueverat Athenas commorari, et audire Socratem, tunicâ longâ muliebri indutus, pallio versicolori tectus, et caput atque os velatum habens, nocte ex urbe Megaris Athenas commeabat, ut saltem aliquo tempore consiliorum sermonumque Socratis fieret particeps; rursusque sub lucem eâdem veste illâ tectus domum redibat, millia passuum multa emensus. Sic ille vitæ periculum adire non dubitabat, comparanda sapientiæ causâ. A. Gellius, l. vi. c. 10.

2. Antisthenes discipulos hortabatur ad dandam operam sedulam sapientiæ: at pauci obtemperabant. Itaque tandem indignatus dimisit à se omnes, inter quos erat et Diogenes. Cùm verò hic, incensus magno audiendi philosophi studio, ad eum tamen ventitaret, eique adhæreret pertinaciter; minatus est Antisthenes, se percussurum illi caput baculo, quem solebat manu gestare, et his minis non territum reipsa percussit aliquando. Non recessit propterea Diogenes; sed animo obstinato ad imbuendum pectus philosophiæ præceptis, Percute, inquit, si ita placet. Ego tibi caput præbebo. Neque verò tam durum invenies fastem, ut me à tua scholâ abigas. Admisit tandem tam cupidum doctrinæ discipulum Antisthenes, et eum maximè amavit. Elian. 1. x. c. 16. Diog. Laert.. in Antist.

CAPUT V.

Doctus indocto multùm præstat.

1. Accessit ad Aristippum philosophum paterfamilias, rogavitque ut filium suum susciperet erudiendum. Cùm verò ille pro mercede petîsset quingentas drachmas; pater deterritus pretio, quod ignaro avaroque homini nimium videbatur, dixit se minoris empturum esse mancipium. Tum philosophus: Eme, inquit, & habebis duo.

2. Alius paterfamilias quæsivit ab eodem Aristippo, quid commodi consecuturus esset filius suus, si eum litteris institui curaret? Si nullum alium fructum percipiet, respondit ille, hunc ceriè quòd in theatro (cujus tum erant sedilia marmorea) non sedebit lapis super lapidem. Hoc gemino responso innuebat vir prudens, eos, quorum ingenium excultum non fuisset, similes videri posse aut mancipiorum aut lapidum. Tantumque doctrinæ tribuebat, ut interrogatus quodnam discrimen esset inter homines doctrinâ excultos, & indoctos? responderit: Idem quod inter equos domitos & indomitos. Diog. Laërt. in Arist.

Ut ager, quamvis fertilis, sine culturâ fructuosus esse non potest; sic sine doctrinâ animus. Cultura autem animi philosophia est, quæ extrahit vitia radicitùs, præparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat his & serit, quæ cùm adoleverint, fructus ferent uberrimos, cer. 2. Tusc. n. 13.

Ci

Salsè ridebat Diogenes Sinopensis inertiam et incuriam Megarensium, qui liberos nullis bonis artibus instruebant, curam verò pecorum diligentem habebant. Dicebat enim: Malle se Megarensis alicujus arietem esse, quàm filium. Non absimili sententiâ, sed aliam ob causam, dixit de Herode Judæorum rege Augustus: Melius est Herodis porcum esse quàm filium. Abstinebat quippe Herodes à porcis; à filiorum cæde non abstinebat. Elian. . xii. c. 56. Macrob. 2 Satur. c. 4.

CAPUT VI.

Vir doctus potiùs non vult ditescere, quàm non potest.

1. Cùm Thaleti Milesio paupertatem verterent vitio cives sui, et contenderent studium philosophia esse inutile ad rem augendam etiam cupienti; voluit ille objurgatores suos convincere, ostendereque philosophum facere posse pecuniam, si ei ita visum fuerit: eâque arte est usus. Intellexerat, ut aiunt, ex astrologiâ olearum ubertatem hoc anno fore. Itaque hieme nondum exactâ, paucorum nummorum copiâ instructus, conduxit parvo pretio omnia præla et trapeta quæ Mileti et in Chio insulâ erant, cùm nemo contrà licitaretur. Ubi verò conficiendi olei tempus venit, multis undique et simul ad præla acceden tibus, ille ea elocavit tanti quanti voluit, et magnâ inde pecuniâ coactâ, probavit facile esse philosophis ditescere si velint: sed eos in alia longè præstantiora studium conferre. Cicer. 1 Divin. n. 112. Aristot. 1 Polit. c. 11.

2. Ego, inquit Vitruvius de se ipso, parentum curâ et præceptorum doctrinâ paravi animo possessiones et divitias, quarum ea proprietas est, is fructus, ut nihil desideretur amplius. Nonnulli hæc levia judicantes, putant eos tantùm esse sapientes qui pecuniâ sunt copiosi. Itaque ad id unum contendentes, audaciâ adhibitâ opes et notitiam consequuntur. Ego autem non ad pecuniam parandam architectura aliisque artibus studium dedi: sed putavi sequendam potius tenuitatem cum bonâ famâ, quàm abundantiam cum infamiâ. Neque est mirandum quòd ita ignotus sim pluribus. Cæteri architecti rogant et ambiunt, ut architectentur: mihi autem à præceptoribus est traditum; oportere eum, qui curam alicujus rei suscipit, rogari, non verò rogare. Vitruv. præfat. 1. vi.

CAPUT VII.

Ea viatica paranda sunt, quæ cum naufrago

enatent.

Cùm

1. Aristippus philosophus Socraticus, de quo suprà, interrogatus quid differret sapiens ab insipiente? Mitte, inquit, utrumque ad ignotos; et disces. Quæ responsio, quàm vera esset, ipsius exemplo probatum est. ejectus naufragio in littus Rhodiorum, animadvertisset geometricas figuras; exclamavit primum: Bene speremus, é amici, hominum enim vestigia conspicio. Deinde in oppidum Rhodum contendit, et rectà gymnasium devenit, ibique de philosophiâ disputans, magnis muneribus est donatus; ita ut vestitum, et quæ opus essent ad victum, præstaret iis, qui unà naufragium fecerant. Cùm deinde comites ejus, in patriam reverti cupientes, interrogâssent eum quidnam vellet domum. renunciari, mandavit dicerent: Ejusmodi possessiones et viatica liberis parari à parentibus oportere, quæ etiam è naufragio unà possent enatare. Namque ea sunt vera præsidia vitæ, quibus neque fortunæ iniquitas, neque publicarum rerum mutatio, neque belli vastatio potest nocere. Diog. Laërt. in Aristip.

Vitruv. prefat. l. vi.

2. Theophrastus homines hortando, ut docti potius essent, quàm fortunæ confiderent, prædicabat. Doctum solùm ex omnibus, neque in alienis locis peregrinum esse, neque, amissis familiaribus et necessariis, inopem amicorum: sed in omni civitate civem censeri: adversosque fortuna casus posse despicere. Ibid.

Sancitum erat legibus Grecorum, ut parentes omnes à liberis alerentur. Athenienses verò illos tantùm parentes ali à filiis jubebant, qui eos artibus erudissent. Ete. nim fortuna facillimè adimit hominibus munera, quæ dedit disciplinæ verò cum animis conjunctæ, nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitæ. Itaque ego, inquit Vitruvius, maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes, me erudiendum curaverunt. Ibid.

5. Multi ex iis Atheniensibus, qui, acceptà magnâ clade in Siciliâ, domum reverti sospites potuêre, adiêrunt Euripidem, se ei salutem suam debere confitentes ; dixeruntque alios fuisse emissos è vinculis, quòd edocuissent dominos suos quædam ipsius carmina, quæ memoriâ tenuerant: alios, qui post adversam pugnam errabant per agros omnium egeni, fuisse cibo et potu recreatos propter decantatos ejus versus aliquos. Erant quippe Siculi præ cæteris Græcis studiosissimi atque appetentissimi tragœdiarum Euripidis: quarum si quid afferretur ab iis qui in insulam appellebant, illud avidè arripiebant, lætique secum invicem communicabant. Quinetiam me. moriæ proditum est, cùm navis Caunia, quam lembi prædatorii premebant, ad Siculum littus confugisset; Siculos primò noluisse eam recipere: at ubi interrogati Caunii an nôssent Euripidis carmina, se nosse responderunt, tum verò liberum eis receptum patuisse. Plut. in Niciá.

CAPUT VIII.

Litera ornamenta hominum sunt et solatia.

1. Si non tantus fructus perciperetur ex liberalium artium studiis, quantum percipi constat, sed ex his delectatio sola peteretur; tamen hæc animi remissio judicanda esset libero homine dignissima. Nam cætera neque temporum omnium sunt, neque ætatum, neque locorum. Hæc studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Cicer. fro Archia, n. 16.

Si tempus in studia conferas, omne vitæ fastidium effugeris, nec noctem fieri optabis tædio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus. Senec de Tranq.

c. 3.

Videmus literas et ingenuas artes non solùm beatæ vitæ oblectationem ésse, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi cùm in potestate essent hostium, multi in custodiâ, multi in exilio, dolorem suum literis levaverunt. Demetrius Phalereus, cum è patriâ pulsus esset injuriâ, contulit se Alexandriam ad Ptolemæum

« PoprzedniaDalej »