Obrazy na stronie
PDF

his verbis quid doctrina posset efficere: Tibifuit kocfacillimum, cujus natura talis est, ut etiam sine doctrind videatur moderata esse fiatuisse: ea autem adhibita doctrina tst,qute vel vitiosissimam naturam f/osset cxeolere. 1 Epist. ad Quint.

CAPUT IV.

Quasita vita periculo scientia.

1. Platonisus philosophus, nomine Taurus, discipulos ad philosophiam summo studio capessendam excitabat multis rxemplis, et ea re quam dicebat Euclidem Socraticum factitasse. Caverant decreto Athenienses, ut, si quis civis Megarensis deprehensus esset pedem Athenas intulisse, id ei capitale foret. Tum Euclides Megarsnsis, qui ante id decretum consueverat Athenas commorari, et audire Socratem, tunica longa muliebri indutus, pallio versicolori tectus, et caput atque os velatum habens, r.octe ex u:be Megaris Athenas commeabat, ut saltem aliquo tempore consiliorum sermonttmque. Socratis fieret particeps; rursusque sub Iucem eadem veste illa tectus ilonmm redibat, millia passuum multa emensus. Sic ille vitse periculum adire non dubitabat, comparandae sapientix causa. A. Gellius, /,. vi. c, 10.

2. Antisthenes discipuios hortabatur ad dandam operam sedulam sapientiae: at pauci obtemperabant. Itaque tandem indignatus dimisit a se omnes, inter quos erat et Diqgenes. Cum vero hic, incensus magno audifendi philosophi studio, ad eum tamen ventitaret, eicIue adhasreret pertinaciter; minatus est Antisthenes, se percussurum illi caput baculo, quem solebat manu gestare, et his minis non territum reipsa percussit aliquando. Non recessit propterea Diogenes; sed animo obstinato ad imbuendum pectus philosophiae praeceptis, Percute, inquit, ti iia fdacet. Ego tibi cafmt firtebebo. JVegue vero tam durumir.venies fastem, ut me a tud schola abigas. Admisit tandem tam cupidum doctri"a e discipulum Antisthenes, et eum maxime ariiavit. JElian. L x. c, 16. Diog. Laert.. in Antist.

CAPUT V,

Doctus indocto multum pnestat.

1. Accessit ad Aristippum philosophum paterfamilias, rogavitque ut filium suum susciperet erudiendum. Cum vero ille pro mercede petisset quingentas drachmas; pater deterritus pretio, quod ignaro avaroque homini nimium videbatur, dixit se minoris empturum esse mancipium. Tum philosophus: Jime, inquit, & habebis duo.

2. Alius paterfamilias quaesivit ab eodem Aristippo, quid commodi consecuturus ess.st filius suus, si eum litteris institui curarct? Si nullum alium frucium /iercijiiet, respondit ille, hunc cerii qubd in theatro (cujus tum erant sedilia marmorea) non sedcbit lafiii sufier lafiidem. Hoc gemino responso innuebat vir prudens, eos, quorum ingenium excultum non fuissgt, similes videri posse aut mancipiorum aut lapidum. Tantumque doctrins tribuebat, ut interrogatus quodnam discrimen esset inter homines doctrina excultos, & indoctos? responderit: Jdem nuod inter equos domitos l? indomitos. Diog. Laert, in Arist.

Ut ager, quamvis fertilis, sine cultura fructuosus esse non potest; sic sine doctrina animus. Cultura autem animi philosophia est, quse extrahit vitia radicitus, prseparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat hi3 & serit, quse cum adoleverint, fructus ferent uberrimos. Ci. cer. 2. Tusc. n. 13.

Salse ridebat Diogenes Sinopensis inertiam et incuriam Megarensium, qui liberos nullis bonis artibus instruebant, curam vero pecorum diligentem habebant. Dicebat enim: Malie se Megarensis alicujus arietem esse, quam filium. Non absimili sententiii, sed aliam ob causam, dixit de Herode Judxorum rege Augustus: Meliu» est Herodis /iorcum esse quam filium. Abstinebat quippe Herodes a porcis ; a filiorum csede non abstinebat. JElian. I. xii. c. 56. Macrob. 2 Satur. c, 4.

CAPUT VI.

Vir doctus potius non vult ditescere, quatrt non potest.

1. Cum Thaleti Milesio paupertatem verterent vitio cives sui, et contenderent studium philosophix esse inutile ad rem augendam etiam cupienti; voluit ille objurgatores suos convincere, ostendereque philosophum facere posse pecuniam, si ei ita visum fuerit: eaque arte est usus. Intellexerat, ut aiunt, ex astrologia olearum ubertatem hoc anno fore. Itaque hieme nondum exacta, paucorum nummorum copia instructus, conduxit parvo pretio omniaprxla et trapeta quse Mileti et in Chio insuli erant, cum nemo contra licitaretur. Ubi veio conficiendi olei tempus venit, multis undique et simul ad prxla acceden*. tibus, ille ea elocavit tanti quanti voluit, et magna inde pecunia coacta, probavit facile esse philosophis ditescere si velint: sed eos in alia longe prxstantiora studium conferre. Cicer. 1 Divin. n. 112. Jristot. 1 Polit. c. 11.

2. Ego, inquit Vitruvius de se ipso, parentum curi et prxceptorum doctrina paravi animo possessiones et divitias, quarum ea proprietas est, is fructus, ut nihil desideretur amplius. Nonnulli hsec levia judicantes, putant eos tantum esse sapientes qui pecunia sunt copiosi. Itaque ad id unum contendentes, audacia adhibita opes et notitiam consequuntur. Ego autem non ad pecuniam parandam architecturse aliisque artibus studium dedi: sed putavi sequendam potius tenuitatem cum bona fama, quam abundantiam cum infamia. Neque est mirandum quod ita ignotus sim pluribus. Cseteri architecti rogant et ambiunt, ut architectentur: mihi autem a prseceptoribus est traditum; oportere eum, qui curam alicujus rei suscipit, rogari, non vero rogarc, Fitruv. firxfat. I. vi.

CAPUT VII.

Ea viatica paranda sunt^ qua cum naufrago enatent.

1. Aristippus philosophus Sccraticus, de quo supra, interrogatus quid differret sapiens ab insipiente? Mitte, inquil, utrumque ad ignotos; et disces. Qua: responsio, quam vera esset, ipsius exemplo probatum est. Cum ejectus naufragio in littus Rhodiorum, animadvertisset geometricas figuras ; exclamavit primum: Bene sfieremus, <f amici, hominum entm .vestigia consfiicio. Deinde in oppidum Rhodum contendit, et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans, magnis muneribus est donatus; ita ut vestitum, et qux opus essent ad victum, prsestaret iis, qui una naufragium fecerant. Cum deinde comites ejus, in patriam reverti cupientes, interrogassent eum quidnam vellet domum.renunciari, mandavit dicerent: JEjusmodi fiossessione» et viatica liberis fiarari d fiarentibus ofiortere, qux etiam e naufragio una fiossent enatare. Namque ea sunt vera prxsidia vitse, quibus neque fortunse iniquitas, neque publicarum rerum mutatio, neque belli vastatio potest nocere. Diog. Laert. in Aristifi. Vitruv. firafat. I. vi.

2. Theophrastus homines hortando, ut docti potius essent, quam fortunse con^iderent, prsedicabat. Doctum eolum ex omnibus, neque in allenis locis fieregrinum essc, nequc, amissis familiaribusetnecessariis, inofiem amicorum: sed in omni civitate civem censeri: adversosque fortunx casus fiosse desfiicere. Ibid.

Sancitum erat legibus Grecorum, ut parentes omnes a liberis alerenrur. Athenienses vero illos tantum parentes ali a filiis jubebant, qui eos artibus erudissent. Ete. ntm fortuna facillimc adimit hominibus munera, quse dedit: disciplinse vero cum animis conjunctse, nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitx. Itaque ego, inquit Vitruvius, maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes, me erudiendum curaveront. Ibid.

3. Multi ex iis Atheniensibus, qul, accepti magnS clade in Sicilia, domum reverti sospites potuere, adierunt Euripidem, se ei salutem suam debere confitentes; dixeruntque alios fuisse enmsos e vinculis, quod edocuissent dominos suos qusedam ipsius carmina, quse memoria tenuerant: alios, qui post adversam pugnam errabant per agros omnium egeni, fuisse cibo et potu recreatos propter decantatos ejus versus aliquos. Erant quippe Siculi prxcxteris Graxis studiosissimi atque appetentissimi tragoediarum Euripidis: quarum si quid afterretur ab iis qui in insulam appelltbant, illud avide arripiebant, lxtique secum invicem communicabant. Quinetiam memorise proditum est, cum navis Caunia, quam lembi prxdatorii premebant, ad Siculum littus confugisset; Siculos primo noluisse eam recipere: at ubi interrogati Caunii an nossent Euripidis carmina, se nosse respondurunt, tum vero liberum eis receptum patuisse. Plut. in JVkiJ.

CAPUT VIII.

Litera ornamenta hominum sunt et solatia.

1. Si non tantus fructus pirciperetur ex liberalium artium studiis, quantum percipi constat, sed ex his delectatio sola peteretur; tamen hsec animi remissio judicanda esset libero homine dignissima. Nam caetera neque temporum omnium sunt, neqye xtatum, neque locorum. Hsec studia adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Cicer. firo Archi,i, n. 16.

Si tempus in studia conferas, omne vilae fastidium effugeris, nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris, nec aliis supervacuus. Senec dc Tranq. c. 3.

Videmus literas et ingenuas artes non solum beatx vitse oblectationem essc, sed etiam levamentum miseriarum. Itaque multi cum in potestate essent hostium, multi iu custodia, multi in exilio, dolorem suum literis levaverunt. Demetrius Phalereus, cum e patria pulsus esset in-juria, contulit se Alexandriam ad Ptolemxum

« PoprzedniaDalej »