Obrazy na stronie
PDF

CAPUT XXXI.

iLingua diligentissime continenda.

1. Rectum est, etiam in illis contentionibas, quse culn inimicissimis fiunt, licet nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam 'repellere. Qu:e enim cum aliqua perturbatione fiunt, ea constantise adversantur, nec ab iis, qui adsunt, possunt probari. Cic. 1. Offic. n. 137.

Periclem in foro publica negotia traetantem improbus et petulans homo maledictis insectabatur. Quse cum ille patienter ferret, nec ullum ad ea verbum reponeret; diem totum perseveravit insectatio. Vesperi vultu gressuque placido domum reversus est Pericles, insequente eodem nebulone, et omnibuscontumeliis eum impetente. iEdes ingressurus, ctim jam nox esset, uni e servis suis mandavit, at accenso lumine hominem comitaretur ac reduceret domum. Plut. in Pericle.

Dionem Academicum e convivio redeuntem maledicus quidam insectabatur, nulla non convicia in eum fundens. Tacebat interea Dion; cui jam domum ingressuro cum conviciator dixisset: JVihilne ad hxc resfiondes? JVihil firorsus, inquit Dion. Stob. serm. xix.

Cum Lacedsmoniorum legatus Geloni Syracusanorum.regi quaedam dixisset, quibus offendi posse videbatur: Sfiartane hosfies, inquit Gelon, contumelix homini factx solent ejus iram accendere. Verum tu, contumeliosit licet in me verbis sic invectus, non tamen induces me ad vicem tibi contra decus reddendam. Herod. 1. vii.

2. Magni animi mansuetique est moderate ferre objecta crimina, et contemptum: non celeriter rapi in ultionem, nec facile moveri ad iram: sed moribus comem esse mitemque, ingenio quieto et constanti. Stob. serm. xix.

Illud te admoneo, dicebat olim Cicero fratri suo, viro iracundiori, ut quotidie meditere resistendum esse iracundiae; cumque ea maximd animum movet, tum tibi esse diligentissime linguam continendam. Quse quidem mihi virtus non interdum minor videtur, qu.am omnino non irasci. Etenim non irasci, non sempergraYitatis est, sed aliquando latitudinis. Moderari vero ct ani-mo et rationi, cum sumus irati, aut etiam tacere, etsi non est perfectae sapienlix, tamen est non mediocris ingenii. Cic.

% Eftisf.adfrQtr..

Cum apud Philippum regem prse vino dormitantem dixisset causam mulier, fuissetque immerito damnata; se ab ejus judicio provocare exclamavit. Ad qu.em ergo Jirovocas? inquit rex iratus. A. Philififio, respondit illa, . bene fioto et dormitante, ad Philififium sobrium et vigilantem. Excussit regi crapulam et somnolentiam tam liberum mulierculae responsum: et non uiodo in eam non est.acerbius invectus, sed etiam, causa ejus diligentius inspecta, justiorem sententiam tulit. Valer. U vi. c. 2.

CAPUT XXXII.

Quantb superiores eumus, tantb nos submissiiis geramus. Cic. 1 Offic. n. 90.

1. In rebus prosperis, et ad voluptatem nostram fiuentibus, superbiam, fastidium, arrogantiam magnopere fugiamus. Nam ut adversas res, sic secundas immoderate ferre, levitatis est. Philippum quidem Macedcmum regem renim gestarum gloria video superatum a filio; at facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Ingenti clade apud ChseronsEam Athenienses ac Thebanos affecerat Philippus, et magnos piopter tam claram victoriam animos gerere posse videbatur. Verttm ille quo die parta est victoria, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit: et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, captivos gratis remisit, et bello consumptorum corpora sepultHrse reddidit. Denique ade6 nihil superbe, nihil insolenter cgit, lut voluerit sibi deinceps ab uno e servis suis singulis diebus in memoriam revocari, se hominem ssse. Itaque nec foris. ipse prodibat, nec ad eum quisquam mane prius intrabat, quam famulus ei ter acclamasset: Philififie, homo ee. Ibid. Justinus, 1. ix. c. 4. JElLan. viii. c. 1-5.

2. Quam dispar Philippo patri Alexander fuit! Superato Dario Persarum rege, Jovis filium non dicitantum se, sed etiam credi, voluit: tanquam perinde animis imperare posset ac linguis. Itaque Macedones ipsum salutare, prosterncntes humi corpora, jussit. Scripsit quoque Grxcise populis. ut se Deum esse publicis edictis confiterentur. Aliis alia in ejus honorem decernentibus Lacedsemonii hnjusmodi decretum fecerunt: Quoniam Alexandtr Deus esxe vult, esto Deus: Laconica libertate et bre» vitate redarguentes vecordiam Alexandri. Q. Curt. I. vii. t. 5. JEliart. I. ii. e. 19.

3. Cum solitus esset Epaminondas. uncto corpore bilarique vultu prodire in publicum, postridie ejus diei, quo felicitcr pugnatum erat in Leuctris, processit squalidus, et tristis. Sciscitantibus igitur amicis, ecquid illi molesti accidisset: JVihiJ, inquit, sed heri sensi me anima

fuisse, qudmfiar sit, elatiore. Quocirca hesternce Ixtitia intemfierantiam hodiernd tristitia castigo. Plin. Apoph.

4. Postquam victum, et ad pedes suos summittentem se, regem Perseum consoiatus est victor Paulus vEmilius, sermone ad circumstantes Romanos converso, dixit: £xemfilum insigne cernitis mutationis rerum humanarum. Vobis hoc firxcifiue dico, juvenes. Ideb in secundis rebus nihil in quemquam sufierbe ac violenter consulere decet, nec firxsenti credere fortuna: quum quid vesfier ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cujus animwn fortuna nec firosfiera statu suo efferet, nec adversa infringet. Livius, 1. xlv. c. 8.

Modum imponere secundis rebus, nec nimis credere serenitati praesentis fortunse, prudentis hominis et merito felicis est. Idem, l. xlii. c. 62.

Mos erat Romanis in adversis vultum secundse fortunse gerere, moderari animos in secundis. Ibid.

5. Agathocles, qui in Sieilia regnavit, ad regiam majestatem ex humili et sordido genere pervenerat. Nam in Siqiliapatrefigulonatusiipsefigulinamartemprimum exercuvt; postquam rerum potitus est, solebat in mensapocula fictilia inter aurea penere, etpalam fateri se quondamejustnodi poculorum fuisse artificem. Justin. I. xxii. c. 1.

Long^ alio animo fuit Tiberius. Nam inter initia principatiis dicenti cuidam, Meministine? antequam ille plures nota familiaritatis veteris proferret, JVon memini, inquit,quidfiierim. Aversabaturnempeomnium veterumamir corum et aequaUum notitiam: et illam solam prxsentem fortunam snam aspici, illam solam cogitari et narrari volebat. Contra Vespasianus mediocritatem pristinam neque dissimulavit, ct saepe declaravit: quin et conantes quosdam originem ipsius ad comitem quemdam Herculis referre irrisit. Senec. I. v. Benef. c. 25. Sueton. in Vetfi. c. 12.'

CAPUT XXXIII.

Ne assentatoribns patefaciamns aures,

.1. In secundissimis rebus maxime est utendum con-silio amicorum, hisque etiam major, quam ante, tribuen.da est, auctoritas. Iisdemque temporibus cavendum est, .ne assentoribus patefaciamas aures nec adulari nos sinamus. In quo falli facile est; tales enim nos esse putaraus, ut jure Jaudemur. Hinc nascuntur innumerabilia peccata. Cic. 1 Qific. n. 91.

CUc^ti8 placemus. Quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam*debitum prenmmus:acteoqiie indulgemus nobis, ut laudari velimus de iis, quibus contraria maxime facimus. Senec. E/i. 59.

Adulatoribus neaures prxbeas. Habent hoc in se naturale blanditix, etiam cura uejiciuntur, placent; ssepe exelusse, novissime recipiuntur. Ibid. 4 Queest. firooem.

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantus, quse mentem ad seria non patitur intendi; sic adu. latorum et prava laudantium sermo, diu postquam audi.tus est, haret, nec facile est illum animo excutere. Ideo claudendse sunt aures blandis vocibus. Ibid. Efi. 123.

2. Alexandro coelestes honores concupiscenti non de€rat adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes ssepius assentatio, quam hostis, evertit. Grxci quidam, non ingenii soliim, sed etiam nationis vitio. adulatores, veris amicis et maximis exercituum ducibus a rege praeferebantur. Hi tum coelum illi aperiebant; Herculemque et Liberum et cum Cnstore Pollucem novo numini cessuros esse jactabant. Quae adulationes Alexandro mire placebant. Q. Curt. I. viii. c. 5 et 8. Etenim:

——Nihil est quod credere de se
Non possit, cum laudatur Diis sequa potestas.

Juvenal, Sat. iv.
Adraonebat contra Calisthenes, vir haudquaquam au-

.lae et assentantium accommodatus ingenio, ne rebus felicissime gestis invidiam contraheret ascita Dei appellatione. At gravitas viri, et loquendi libertas invisa erat regi, quasi solus Macedones paratos ad tale obsequium moraretur: fuitque propterea in.eum ira: pervicacis. Cujus explendae occasionem ubi invenit, virum praditum optimis moribus, indicta causa, excruciatum necavit. Quam crudelitatem sera poenitentia secuta est. Certe nullius csedes majorem apud philosophos invidiam Alexandro excitavit. Hinc illa Senecse: Fuit Callistheni ingeniurh nobile et furibundi regis impatiens. Ejus mors crimen Alexandri seternum est, quod nulla virtus, nulla bellorum fe

.licitas redimet. Nam quoties quis dlxerit, Occidit Persarum multa millia: opponetur, Et Callisthenem. Quoties dictum erit, Occidit Darium, penes quem tunc magnum regnum erat: opponetur, Et Callisthenem. Quoties dictum erit, Omnia oceano tenus vicit, ipsum quoqije trnts» Tlt TiCVi» clsssibus, et imperium e Tvlacedonia usque ad orientis terminos protulit: dicetur, Sed Callisthenem occidit. Denique ex his quse fortiter feliciterque fecit, nihil

. tantam ei gloriam afferet, quantum dedecus csedes Callisthenis. Senec. I. vi. Quaet. c. 3.

2. Darius adversus Alexandrum in Cilicia pugnaturus, coegerat undique pene innumerabilem militum multitudinem. Cujus aspectu cum admodum lsetus esset, spem quoque ejus inflabat adulatorum turba, certam de Alexandro victoriam pollicitantium. Conversus tum ad Charidemum, virum belli peritum, qui Athenis, jubente Alexandro, expulsus, ad Darium confugerat, percontari coepit: Satisne ei videretur instructus ad obtcrendum hostem? At ille, et suae sortis, et regia e superbiae, oblitus, libere admonuit: Illam ex omnibus orientis fiartibus excitam hominum multitudinem, fiurfiurd, argento, auroque fulgentem,

futuram esse imfiarem Macedonibus, qui fiaufiertate magistrd usi, militarem disciftlinanndidicissent; et non decora arma, sed fortitudinem animi adfirelium afferrent. Itaque suasit, ut argentum atque aurum illud, quo ejus exercitus frustra fulgeret, in conducendis e geute bellicosa uiilitibus insumeretur.

« PoprzedniaDalej »