Obrazy na stronie
PDF
ePub

epistolarum ad Pompeium missarum ab iis, qui videban tur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus; legere noluit, sed combussit: ne fortè in multos graviùs consulendi locum darent. Quamvis moderatè soleret irasci, maluit tamen non posse. Gratissimum putavit genus venia, nescire quod quisque peccâsset. Senec. 1. ii. de Irá, c. 23. Diod. l. xii. Plin. l. i. 7.

Fuit Cotys Thracum rex naturâ iracundior, et asper eorum, qui in ministeriis deliquissent, castigator. Cùm ei aliquando hospes vasa multa fictilia, arte quidem exquisitâ elaborata, sed tenuia admodum et fragilia domum attulisset; ipse vicissim hospiti dedit munera. At vasa omnia statim confregit, ne, ut tum dixit, in eos, qui illa fregissent, asperiùs animadverteret. Plut. Apoph.

3. Non video quare sit difficilis iræ moderatio, cùm sciam tyrannos quoquè familiarem sibi sævitiam repressisse. Certè memoriæ proditur Pisistratum Atheniensium tyrannum, cùm multa in eum ebrius conviva dixisset, nec deessent qui ei faces ad iram et vindictam subderent, placido animo tulisse, et respondisse: Non magis illi ebrio se succensere, quàm si quis obligatis oculis in se incurrisset. Sen. 1. iii. de Irâ. c. 11.

Tarentini, qui regis Pyrrhi auxilium adversus Romanos imploraverant, se pro socio dominum accepisse ferò intelligentes, sortem suam liberis questibus miserabantur, maximè ubi vino incaluerant. Itaque accersiti ad Pyrrhum nonnulli sunt, qui de eo inter convivium parum honorificè locuti fuisse arguebantur. Sed horum quidem periculum simplex et ingeniosa cujusdam ex illis confessio discussit. Nam cùm percontaretur rex, an quæ ad aures suas pervenerant dixissent ? Et hæc diximus, inquit, Rex; et, nisi vinum defecisset, illa, quæ tibi relata sunt, lusus ac jocus fuissent, pia iis quæ de te locuturi eramus, Ibì Pyrrhus, qui vini, quàm hominum, culpam hanc esse videri malebat; arridens, dimisit eos. Valer. 1. v. 1. Livii supp. l. xii.

4. Homini iracundo cùm placidissimis facillimis et minimè morosis vivendum est, si iræ mederi velit: sumimus enim eorum, quibuscum vivimus, mores. Ur corpus quosdam morbos proximis tradit, sic animus vitia sua. Ebriosus convictores in amorem vini sæpiùs traxit: impudicorum cœtus fortem quoque virum emolliit: avaritia virus suum in vicinos transtulit. Eadem ratio virtutum

est: quidquid ad eas accedit, mutatur in melius. Retunditur paulatimque dediscitur in placidos viros asperitas. Accedit huc, quòd non tantùm exemplo melior fit, qui cum quietis hominibus vivit, sed etiam causas irascendi non invenit, nec vitium suum exercet. Fugere itaque debet iracundus omnes quos irritaturos iram suam sciet. Eliget simplices, faciles, moderatos. Senec. 1. iii. c. 8.

CAPUT XXIX.

Imitanda multorum in summa potentia lenitas.

1. Iracundis hominibus ob oculos ponere inutile non erit exempla moderata et lenia eorum, quibus nec ad irascendum causa defuit, nec ad ulciscendum potestas. Quid facilius fuit regi Antigono, quàm duos milites ad supplicium duci jubere, qui proximi regio tabernaculo, de rege. suo multa temerè effutiebant? Audierat omnia Antigonus, utpote cùm inter dicentes et audientem velum tantùm interesset: quod ille leviter commovit, et Longiùs, inquit, discedite, ne vos rex audiat. Idem quâdam nocte, cùm aliquos è militibus suis audisset omnia mala imprecantes regi, quòd ipsos in iter difficile et inextricabile lutum deduxisset: accessit ad eos qui maximè laborabant, et ignorantes à quo adjuvarentur, ex illo luto eduxit: illorum verò maledicta miti anime tulit. Senec. 1. iii. de Irâ, c. 22.

Narrant hunc Antigonum filio suo violentiùs adversus cives agenti dixisse: An non novisti, fili, nostrum regnum nobilem esse servitutem? Quæ verba maximæ humanitatis sunt et mansuetudinis. Alterum regem ferunt traditum sibi diadema, priusquam capiti imponeret, diu considerâsse, ac deinde dixisse: Onobilem magis quàm felicem pannum! quem ne humi quidem jacentem tollere quis velit, si cognoscat quàm multis solicitudinibus, et periculis, et miseris sit refertus. Elian. 1. ii. c. 20. Valer. vii. c. 2. Hinc P. Syrus:

Fortuna magna, magna domino est servitus.

2. Si qua in Philippo Macedonum rege virtus fuit, maximè contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni. Demochares, Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam à Græcis appellatus, ad eum inter alios Atheniensium legatos venerat. Auditâ benignè legatione, Philippus: Dicite, inquit, mihi, facere quid possim, quod sit Atheniensibus gratum. Excepit Demochares, Te suspendere. Indignatio circumstantium ad tam inhu̟manum responsum exorta est: quos Philippus conticescere jussit, et proptervum hominem salvum et incolumem dimittere. At vos, inquit, cæteri legati, nunciate Atheniensibus, multò superbiores esse qui ista dicunt, quàm qui impunè dicta audiunt. Senec. lib. iii. de Irâ, c. 23.

Cùm Methonem urbem oppugnaret, in prætereuntem sagitta jacta de muris dextrum ejus oculum effodit. Quo vulnere nec segnior in bellum nec iracundior adversus hostes factus est: adeò ut pacem deprecantibus dederit, et mitis adversus victos fuerit. Justin. 1. vii. c. 6.

3. Multa et Cæsar Augustus digna memoriâ fecit dixitque, quibus appareat iram illi non imperâsse. Timagenes historiarum scriptor, quædam in ipsum, quadam in uxorem ejus, in totam domum dixerat ; nec perdiderat dicta; avidè enim excipitur, et per ora hominum circumfertur mordax dictum. Sæpè illum monuit Cæsar, ut moderatiùs linguâ uteretur: peseveranti domo suâ tantùm interdixit. Senec. ibid.

4. Dicat quisque sibi, quoties lacessitur: Numquid potentior sum Philippo? Illi tamen impunè maledictum est. Numquid in domo meâ plus possum, quàm toto orbe terrarum Divus Angustus potuit? Ille tamen contentus fuit conviciatorem à se dimittere. Quid est quare ego flagellis et compedibus puniam servi mei elatius responsum, et contumaciorem vultum, et non pervenientem usque ad me murmurationem! Quis sum, cujus aures lædi nefas sit: Ignoverunt multi hostibus: ego non ignoscam pigris, negligentibus, garrulis! Puerum ætas excuset, fœminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Aliquis nos nunc primùm offendit; Cogitemus quàm diu placuerit. Sæpè et aliàs offendit? feramus quod diu tulimus. Senec. ibid. c. 24.

CAPUT XXX.

Minimis rebus exasperari insania est.

1. Diligenter cavendum est ne minimis rebus exasperemur. Parum agilis est puer, aut mensa negligentiùs posita? ad ista irâ concitari insania est. Eger et infelicis valetudinis est, quem levis aura lædit: imbecilli oculi sunt, quos candida aut rubra vestis obturbat. Ubi animum simul et corpus voluptates corrupêre, multa intoJerabilia videntur : non quia dura illa sunt, sed quia nos molles. Nulla res magis iracundiam alit, quàm luxuria intemperans et impatiens. Durè tractandus est animus, ut ictum non sentiat, nisi gravem. Senec. 1. ii. de Irâ, c. 25, 26.

2. Insania quoquè est adversùs inanima et non sensura irasci. Senec. l. iii. de Irá, c. 21.

Cùm Babylonem oppugnaturus festinaret Cyrus, Gnydum latè fusum amnem vado transire tentavit: quod vix tutum est etiam cùm æstatis calorem sensit, et ad minimum deductus est amnis. Ibi unus ex equis albis, qui trahere regium currum solebant, aquis abreptus, vehementer commovit regem. Juravit itaque eò se redacturum amnem illum, ut transiri calcarique etiam à fœminis posset et tamdiu assedit operi, donec alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, et sic cum relinqueret. At hinc rebus magnis jactura evenit: et militum ardor, quem inutilis labor fregit: et occasio aggrediendi imparatos; dum ille bellum indictum hosti gerit cum flumine.

Xerxes, ut ex Asiâ in Europam trajiceret, pontem in Hellesponto fecit. Qui cùm tempestate et fluctibus esset quassatus ac disjectus, jussit trecentos flagellorum ictus ponto infligi, stigmata inuri, compedes dari. Hero dot. l. vii.

T 2..

[ocr errors]

CAPUT XXXI.

Lingua diligentissimè continenda.

1. Rectum est, etiam in illis contentionibus, qua cum inimicissimis fiunt, licèt nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam repellere. Quæ enim cum aliquâ perturbatione fiunt, ea constantiæ adversantur, nec ab iis, qui adsunt, possunt probari. 1. Offic. n. 137.

Cic.

Periclem in foro publica negotia tractantem improbus et petulans homo maledictis insectabatur. Quæ cùm ille patienter ferret, nec ullum ad ea verbum reponeret ; diem totum perseveravit insectatio. Vesperi vultu gressuquè placido domum reversus est Pericles, insequente eodem nebulone, et omnibus contumeliis eum impetente. Edes ingressurus, cùm jam nox esset, uni è servis suis mandavit, at accenso lumine hominem comitaretur ac reduceret domum. Plut. in Pericle.

Dionem Academicum è convivio redeuntem maledicus quidam insectabatur, nulla non convicia in eum fundens. Tacebat interea Dion; cui jam domum ingressuro cùm conviciator dixisset: Nihilne ad hæc respondes ? Nihil prorsus, inquit Dion. Stob. serm. xix.

Cùm Lacedæmoniorum legatus Geloni Syracusanorum.regi quædam dixisset, quibus offendi posse videbatur: Spartane hospes, inquit Gelon, contumelia homini facte solent ejus iram accendere. Verùm tu, contumeliosis licet in me verbis sic invectus, non tamen induces me ad vicem tibi contra decus reddendam. Herod. 1. vii.

2. Magni animi mansuetique est moderatè ferre objecta crimina, et contemptum : non celeriter rapi in ultionem, nec facilè moveri ad iram: sed moribus comem esse mitemque, ingenio quieto et constanti. Stob. serm.

xix.

Illud te admoneo, dicebat olim Cicero fratri suo, viro iracundiori, ut quotidie meditere resistendum esse iracundiæ; cúmque ea maximé animum movet, tum tibi esse diligentissimè linguam continendam. Quæ quidem mihi virtus non interdum minor videtur, quàm omnino non irasci. Etenim non irasci, non semper gravitatis est,

« PoprzedniaDalej »