Obrazy na stronie
PDF

Fulmen est, ubi cum potestate habitat, iracundiai

CAPUt XXVIII.

Circumscribenda multis modis ira est.

1. Non expedit omnia videre, omnia audire. Injurrarum plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus ? ne sis curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, se ipse inquietat. Alia negligenda, alia deridenda, alia donanda. Circumscribenda multis modis ira est. Pleraque in lusum jocumque vertantur. Socratem ahmt colapho percussum nihil amplius dixisse, quam molestum esse, qubd nescirent homines quando cum galed firodire deberent. Alia vice mirantibus amicis, quod a protervo quodam homine calce impetitus, patienter tulisset: Quid enim, inquit, «;' me asinus calce imfietisset, nuni illi diem dixissem? Deniquecum ipsum maledictis incessere quidam diceretur, hoc unum respondit: Bene dicere enim non didicit. Senec. 1. iii. de Ira, 12. Diog. Lacrt. in Socr.

2. Cato major proscissus conviciis ab homine flagitioso et improbo: Iniqua, inquit, tecum mihi ftugna est. Tu enim firobra facill audis, et dicis libenter; mihi verb et dicere insuave, et audire insolitum. Plut. in Caton.

Arcesilaum Academicum Antagoras poeta probris incessebat, malo suo philosophum aggressus in foro. Nam ille magno animo contumeliam ferens, ubi quamplurimos cives stare videbat, co ibat ut ita conviciator plures protervitatis testes haberet. Sic alter vir gravis, alter insanus omnibus est visus. Mlian. I. xiv. c. 26.

Clazomenii quidam SpaTtam cum venissent, sedes Ephororum, unde jus dicere consueverant, nigro colore inunxerunt insolenfus. Ephori, re cognita, non in iram' exarserunt: sed tantum vocato prsecone publico, hoc ei mandarerunt ut publice proclamaret: Liceat Clazomeniis indecori se gerere. JElian. 1. ii. c. 35.

Quo rarior in regibus et principibus viris moderatio, h6c laudanda magis est. C. Julius Cxsar, qui victorii civiii clementissimc usus est, cura scrinia deprehendisset

T

epistolarum ad Pompeium missarum ab iis, qui videbantur aut in diversis aut in neutris fuisse partibus; legere noluit, sed combussit: ne forte in multos graviiis consulendi locum darent. Quamvis moderate soleret irasci, maluit tamen non posse. Gratissimum putavit genus venise, nescire quod quisque peccasset. Senec. I. ii. de IrJ, c. 23. Diod. I. xii. Piin. I. i. 7..

Fuit Cotys Thracum rex natura iracundior, et asper eorum, qui in ministeriis deliquissent, castigator. Cum ei aliquando hospes vasa multa fictilia, arte quidem exquisita elaborata, sed tenuia admodum et fragilia domum attulisset; ips.e vicissim hospiti dedi.t munera. At vasa omnia statim confregit., ne, ut tum dixit, in eos, qui illa fregissent, asfierius animadverteret. Plut. Apoph.

3. Non video quare sit diincilis irx moderatio, cum sciam tyrannos guoque familiarem sibi sasvitiam repressisse. Certc memoriae proditur Pisistratum Atheniensium tyrannum, cum multa in eum ebrius conviva dixisset, nec deessent qui ei faces ad iram et .vindictam subderent, placido animo tulisse, et respondisse: JVbn magis illi ebrio se succensere, quam s/ quis obligatis oculis in se incurristet. Sen. 1. iii. de Ira. c. 11.

Tarentini, qui regis Pyrrhi auxilium adversus Romanos imploraverant, se pro socio dominum accepisse fero intelligentes, sortem suam liberis questibus miserabantur, maxime ubi vino incaluerant. Itaque accersiti ad Pyrrhum nonnulli sunt, qui de eo inter convivium parum honorifide locuti fuisse arguebantur. Sed horum quidem pericuium simplex et ingeniosa cujusdam ex illis confessio discussit. Nam cum percontaretur rex, an quse ad aures suas pervenerantdixissent? Et hec diximus, ihquit, Rex: et, nisi vinum defccisset, illa, qua tibi relata sunt, lueus ac jocus fuissent, fiite iis que de te locuturi eramus, lbi Pyrrhus, qui vini, quam hominum, culpara hanc esse videri malebat; arridens, dimisit eos. Valer. I. v.1 1. Livii sufifl, L xii.

4. Homini iracun.do cum placidissimis facillimis et minime morosis vivendum est, si irse mederi velit: sumimus enim eorum, quibuscum vivimus, mores. Uc corpus quosdam morbos proximis tradit, sic animus vitia sua. Ebriosus convictores in amorem vini ssepi.us traxit: impudicorum coetus fortem quoque virum emolliit: avaritia virus suum in viciaos transtulit. Eadem ratio virtutum est: quidquid ad eas accedit, mutatur in melius. Retunditur paulatimque dediscitur in placidos viros asperitas. Accedit huc, quod non tantum exemplo melior iit, qui cum quietis hominibus vivit, sed etiam causas irascendi non invenit, nec vitium suum exercet. Fugere itaque debet iracundus omnes quos irritaturos iram suain sciet. Eliget simplices, facilc;, moderatos. Senec. I. iii. c. 8.

CAPUT XXIX.

Imitanda multorum in summd potentid ie~ nitas.

1. Iracundis hominibus ob oculos ponere inutile noa erit exempla moderata et lenia eorum,' quibus ncc ad irascendum causa defuit, nec ad ulciscendum potestas. Quid facilius fuit regi Antigono, quam duos milites ad supplicium ckici juberc, qui proximi rcgiotabemaculo, de rege suo multa tcmere effutiebant ? Audierat omnia Antigonus, utpote cum inter dicentes et audientem velum tantum interesset: quod ille leviter commovit, et Longiit*, inquit, diicedite, ne vos rex andiat. Idem quidam nocte, cum aliquos e militibus suis audisset omnia mala imprecantes regi, quod ipsos in iter difficile et inextricabile lutum deduxisset: accessit ad eos qui maxime laborabant, et ignorantes a quo adjuvarentur, ex illo luto eduxit i illorum veio maledicta miti anime tulit. Senec. 1. iii. de Ird, c. 22.

Narrant hunc Antigonum filio suo viokntiiis adversus cives agenti dixisse: An non novisti, fili,nostrum regnutn nobilem esse servitutem? Quse verba maximse humanitatis sunt et mansuetudinis. Alterum regem ferunt traditum sibi diadema, priusquam capiti imponeret, diu considerasse, ac deinde dixisse: O nobilem magls quamfelicem fiannum! quem ne humi quidem jacentem tollere quis velit, «* cognoscat quam multis solicitudinibus, et fiericulis, et miseris sit refertus. -Elian. 1. ii. c. 20. Valer. vii. c. 2. Hinc P. Syrus:

Fortuna magna, magna domino est servitus.

5. Si qua in Philippo Macedonum rege virtus fuit, maxime contumeliarum patientia, ingens instrumenturc ad tutelam regni. Demochares, Parrhesiastes ob nimiam et procacem linguam a Graxis appellatus, ad eum inter alios Atheniensium legatos venerat. Audita benigne legatione, Philippus: Dicite, inquit, mihi, facere quid fiossim, quod sit jltheniensibus gratum. Excepit Democharts, Te susfiendere. Indignatio circumstantium ad tam inhu. manum responsum exorta est: quos Philippus conticescere jussit, et proptervum hominem salvum et incolumem dimittere. At Vos, inquit, citteri legati, nunciate Atheniensibus, multo sufierbiores esse qui iuta dicunt, qudm qui iinfiune dicta audiunt. Senec. Hb. iii. de Ira, c. 23.

Cum Methonem urbem oppugnaret, in pratereuntem sagitta jacta de muris dextrum ejus oculum efTodit. Quo vulnere nec segnior in bellum nec iracundior adversus hostes factus est: adeo ut pacem deprecantibus dederit, et mitis adversus victos fuerit. Justin. I. vii. c. 6.

3. Multa et Caesar Augustus digna memoria fecit dixitque, quibus appareat iram illi non imperasse. TiniagCr.C^ liioloriarurn scriptor, quxdam in ipsnm, xjn£dam in uxorem ejus, in totam domum dixerat; nec perdiderat dicta; avide cnim excipitur, et per orahominum circumfertur mordax dictum. S*pe illum monuit Csesar, ut moderatius lingua uteretur: peseveranti domo sul tantum interdixit. Senec. ibid.

4.' Dicat quisque sibi, quoties lacessitur: Numquid potentior surri Phiiippo? IHi tamen impune maledictum est. Numquid in domo mea plus possum,. quam toto orbe terrarum Divus Angustus potuit? Ille tamen contentus fuit conviciatorem a se dimittere. Quid est quare ego flagellis et compedibus puniam servi mei elatius responsum, et contumaciorem vultum, et non pervenientem usque ad me murmurationem I Quis sum, cujus aures lsedi nefas sit: Ignoverunt multi hostibus: ego non ignoscam pigris, negligentibus, garrulis! Pucrum aetas excuset, foeminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Aliquis nos nunc primum oflendit; Cogitemus qnam diu placuerit. Ssepe et alias ofTendit? feramus quod diu tuiimus. Senec. ibid, c. 24.

CAPUT XXX.

Minimis rebus exasperari insania est.

1. Diligenter cavendum est ne minimis rebus exasperemur. Parum agilis est puer, aut mensa negligentius

. posita? ad istaira concitari insania est. JEger et infelicis valetudinis est, quem levis aura lxdit: imbecilli oculi sunt, quos candida aut rubra vestis obturbat. Ubi animum simul et corpus voluptates corrupere, multa intolerabilia videntur: non quia dura illa sunt, sed quia nos molles. Nulla res magis iracundiam alit, quam luxuria intemperans et impatiens. Dure tractandus est animus, ut ictum non sentiat, nisi gravem. Senec. I. ii. de Ira, c. 25, 26.

2. Insania quoque est adversus inanima et non sensura irasci. Senec. I. iii. delra,c. 21.

Cum Babylonem oppugnaturus festinaret Cyrus, Gnydum late fusum amnem vado transire tentavit: quod vix tutum est etiam cum sestatis calorem sensit, et ad minimum deductus est amnis. Ibi unus ex equis albis, qui trahere regium currum solebant, aquis abreptus, vehementer commovit regem. Juravit itaque eo se redacturum amnem illum, ut transiri calcariquo etiam a fceminis posset: et tamdiu assedit operi, donec alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, et sic cum relinqueret. At hinc rebus magnis jactura evenit: et militum ardor, quem inutilis labor fregit : et occasio aggrediendi imparatos; dum ille bcllum indictum hosti gerit cum flumine.

Xerxes, ut ex Asia in Europam trajiceret, pontem in Hellesponto fecit. Qui cum tempestate et fluctibus ssset quassatus ac disjectus, jussit trecentos flagellorum ictus ponto infligi, stigmata inuri, compedes dari. Hero- . dot. I. vii.

. - . .» 'T2

« PoprzedniaDalej »