Obrazy na stronie
PDF
ePub

ex omnibus virtutibus hæc una tibi videatur deesse. Cic. l. iv. ad Fam. Ep. 5.

CAPUT XXIV.

Ira furor brevis est.

Horat. 1. i. Ep. 2.

1. Vacandum est omni perturbatione animi, tum cupiditate et metu, tum etiam ægritudine et iracundiâ: ut tranquillitas et securitas adsit, quæ afferat cùm constantiam, tum etiam dignitatem. Cic. 1 Offic. n. 69.

Quidam è sapientibus viris dixerunt iram brevem insaniam. Equè enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in id, quod cœpit, pertinax, rationi consiliisque præclusa. Ut autem scias non esse sanos, quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere. Nam ut furentium certa indicia sunt, ita et irascentium. Flagrant oculi, et multus ore toto rubor. Labia quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac subriguntur capilli, tumescunt venæ, concutitur crebro spiritu pectus, parum explanatæ voces sunt, comploduntur sæpiùs manus, pulsatur humus pedibus, totum concutitur corpus : ita ut nescias utrum magis detestabile vitium sit, an deforme. Cætera vitia sæpe licet abscondere: ira se profert, et in faciem exit, quantóque major est, hoc effervescit manifestiùs, Senec. de Irá, l. i. c. 1. l. ii. c. 35. l. iii. c. 4.

Si ire effectus malaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit. Videbis cxdes ac venena, et subjectas tectis faces et urbium clades et totarum exitia gentium. Aspice nobilissimarum civitatum fundamenta vix notabilia has ira dejecit. Aspice regiones per multa millia sine habitatione desertas: has ira exhausit. Aspice tot duces ac reges, mali exempla fati: ira alium in cubili suo confodit, alium inter sacra aut epulas percussit, alium sub oculis multitudinis lancinavit. Senec. 1. ii. c. 2.

:

2. Plutarchus, vir doctissimus et prudentissimus, fervo suo homini nequam et contumaci, sed disputationibus philosophicis aures imbutas habenti, tunicam detrahi jussit ob aliquod delictum, cumque loro cædi. Ille primùm vociferari: Non meruisse se ut vapularet; nihil mali nihil sceleris admisisse. Deinde inter vapulandum que

monias jactare, fletus fundere, ejulatus facere. Postremò ad verba objurgatoria conversus, dixit: Non esse co animo Plutarchum, quo illum deceret: Philosophum irasci, turpe esse: sæpe eum, præsente atque audiente se, de iracundia malis disseruisse, librum quoque de cohibenda irá pulcherrimum conscripsisse: iis omnibus, que in illo libro scripta et præcepta essent, nequaquam convenire, quòd effusus in iram servum plurimis plagis multaret. Tum Plutarchus placidè, et leniter: Quid, inquit, verbero, nunc ego tibi irasci videor? Ex vultúne meo, an ex colore, an ex voce, an etiam ex verbis, correptum esse me irá intelligis? Mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt, neque in ruborem spumamve effervesco, neque pudenda dico aut poenitenda. Hæc enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent. Et simul ad eum qui cædebat converso sermone, Interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, hoc, quod præcepi, perage. A. Gell. li.

c. 26.

CAPUT XXV.

Nihil minùs quàm irasci punientem decet.

Senec. 1. i. de Irâ, c. 15.

1. Prohibenda maximè est ira in puniendo: nunquam enim iratus, qui accedet ad pœnam de aliquo sumendam, mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium et parum. Cic. 1 Offic. n. 89.

Ad coërcitionem errantium sceleratorùmque irato castigatore non est opus. Nam cùm ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccando. Ad emendationem pœna proficit, si judicio lata est. Inde est quod Socrates servo ait: Caderem te, nisi irascerer. Pœnam servi in aliud tempus distulit: illo tempore se ipse admonuit. Cujus erit temperatus in irâ affectus, cùm Socrates non sit ausus se iræ committere? Sic Archytas, cùm villico factus esset iratior quòd rura sua ejus negligentiâ corrupta animadvertisset: Quo te, inquit, modo accepissem, nisi iratus essem? Maluit impunitum dimittere, quàm propter iram gravius justo punire. Senec. l. i. de Irâ, c. 15. Cic. 4. Tusc. n. 78. Valer. l. iv. c. 1.

2. Maximum remedium iræ dilatio est: ut primùm ejus fervor relanguescat; et caligo, que premit mentem,

aut residat, aut minùs densa sit. Non tantùm dies, sed etiam hora quædam ex his, quæ te præcipitem ferebant, molliet: quædam evanescent. Iratus aliquando servo suo Plato, ponere illum statim tunicam, et præbere scapulas verberibus jussit, suâ manu ipse casurus. Postquam intellexit irasci se, manum, sicut sustulerat suspensam detinebat, et stabat percussuro similis: oblitus jam servi, quia alium, quem potiùs castigaret, invenerat. Interrogatus deinde ab amico, qui intervenerat, quid ageret? Exigo, inquit, poenas ab homine iracundo. Tu, Speusippe, servulum istum verberibus objurga: nam ego irascor. hoc non cecidit, propter quod alius cecidisset. Irascor, inquit, plùs faciam, quàm oportet: libentiùs faciam. Non sit iste servus in ejus hominis potestate, qui sui compos non est. Senec. l. iii. de Irá, c. 12.

Ob

3. Theodosii ira citò flecti solebat; unde modicâ dilatione emolliebantur aliquando severa ejus jussa: habuitque à naturâ quod Augustus à philosophie doctore Athenodoro: qui cum vidisset eum facilè commoveri; ne asperum aliquid statueret, monuit ut, ubi irasci cœpisset, quatuor atque viginti Græcas litteras memoria recenseret ut iræ impetus parvi temporis interjectu languesceret, mente aliò traductâ. A. Vict. in Theo.

CAPUT XXVI.

Ne inimicis quidem irascendum.

1. Non audiendi, qui graviter irascendum inimicis putant, idque magnanimi et fortis viri esse censent. Nihil enim laudabilius, nihil magno et præclaro viro dignius placabilitate, atque clementiâ. Cic. 1 Offic. n. 88.

Zaleuci legibus interdictum erat, ne quis civis diuturnam adversus civem iram et inimicitiam gereret. Si qui essent iræ pervicacioris, eos pro indomitis, et feris, et agrestis inhumanique ingenii viris habendos sanxerat. Diodor. Sic. l. xii.

2. Titus imperator, nec auctor cujusquam necis, nec conscius fuit, quamvis interdum graviter ulciscendi causa non deesset: sed perituram se potiùs, quàm alios perditurum, affirmabat. Cùm amplissimi ordinis duo adversus eum conjurassent, neque abnuere cogitatum scelus pos

sent, monuit ut desisterent ab incepto: si quid desidera、 rent, promisit se tributurum : cursores suos confestim misit ad matrem alterius, ut ei anxiæ de vita filii nunciarent illum salvum; utrumque epulis secum accumbere voluit, et in eâdem familiaritate, quâ antè, habere non destitit. Sueton. in Tito, c. 9. Aur. Victor. Ep. c. 21. Eutrop. 1. vii.

Cùm Constantini imperatoris statuam lapidibus impetere ausi essent nonnulli ex ėjus inimicis: ipsum amici hortabantur ad supplicium sumendum de contumelia auctoribus, à quibus faciem ejus deturpatam et convul. neratam dicebant. Verùm ille cùm et vultum et caput suum contrectâsset; At ego, inquit, leniter ridens, nullum in ore ac fronte vulnus invenio, sed omnia illæsa et S. Chrysost. 20 Hom. ad Ant.

sana.

CAPUT XXVII.

Ira sui impotens est et pertinax.

1. Ira sibi indulget, ex libidine judicat, audire non vult. Frustra oculis ingeritur veritas: amat et tuetur errorem, coargui non vult, et in malè cœptis honestior illi pertinacia videtur, quàm pœnitentia. Cn. Piso fuit vir à multis vitiis integer; sed pravus, et cui placebat pro constantiâ rigor. Is cùm iratus ad mortem duci jussisset militem quasi interfecisset commilitonem cum quo egressus erat è castris, et sine quo redierat; roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit. Damnatus miles extra vallum castrorum ductus est, et jam cervicem porrigebat, cùm subitò apparuit ille commilito, qui occisus dicebatur. Tunc centurio supplicio præpositus, condere gladium carnificem jubet. Ambo commilitones alter alterum complexi, ingenti concursu et magno gaudio exercitûs deducuntur ad Pisonem. Ille conscendit tribunal furens, utrumque ad mortem duci jubet; adjicit et centurionem, qui damnatum militem reduxerat; hæc præfatus: Te morte plecti jubeo, quia jam damnatus es: te, quia causa damnationis commilitoni fuisti: te, quia jussus occidere militem, imperatori non paruisti. O quàm solers est iracundia ad fingendas causas furoris. Senec. l. i. de Irâ,

c. 16.

Fulmen est, ubi cum potestate habitat, iracundia.
P. Syrus.

CAPUT XXVIII.

Circumscribenda multis modis ira est.

1. Non expedit omnia videre, omnia audire. Injuriarum plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus? ne sis curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, se ipse inquietat. Alia negligenda, alia deridenda, alia donanda. Circumscribenda multis modis ira est. Pleraque in lusum jocumque vertantur. Socratem aiunt colapho percussum nihil ampliùs dixisse, quàm molestum esse, quòd nescirent homines quando cum galea prodire deberent. Aliâ vice mirantibus amicis, quòd à' protervo quodam homine calce impetitus, patienter tulisset: Quid enim, inquit, si me asinus calce impetisset, num' illi diem dixissem? Denique cùm ipsum maledictis incessere quidam diceretur, hoc unum respondit: Bene dicere enim non didicit. Senec. 1. iii. de Irâ, 12. Diog. Laërt. in Socr.

2. Cato major proscissus conviciis ab homine flagitioso et improbo: Iniqua, inquit, tecum mihi pugna est. Tu enim probra facilè audis, et dicis libenter; mihi verò et dicere insuave, et audire insolitum. Plut. in Caton.

Arcesilaum Academicum Antagoras poëta probris incessebat, malo suo philosophum aggressus in foro. Nam ille magno animo contumeliam ferens, ubi quamplurimos cives stare videbat, eò ibat ut ita conviciator plures protervitatis testes haberet. Sic alter vir gravis,

alter insanus omnibus est visus. Elian. l. xiv. c. 26.

Clazomenii quidam Spartam cùm venissent, sedes Ephororum, unde jus dicere consueverant, nigro colore inunxerunt insolentiùs. Ephori, re cognitâ, non in iram' exarserunt: sed tantùm vocato præcone publico, hoc ei mandaverunt ut publicè proclamaret: Liceat Clazomeniis indecorè se gerere. Elian. 1. ii. c. 35.

Quò rarior in regibus et principibus viris moderatio, hoc laudanda magis est. C. Julius Cæsar, qui victoria civili clementissimè usus est, cùm scrinia deprehendisset

Ꭲ .

« PoprzedniaDalej »