Obrazy na stronie
PDF

Persica prseda. Regionem, quoque Sidoni viclnam, ditioni ejus adjecit. Nec sane quidquam ingenium Alexandri solidius et constantius habuit quam admirationem verae laudis et glorix. Quint. Curt> l. viii. c. 14.

CAPUT XIV.

Glorite etfames jactura facienda est publicx utilitatis causd.

1. Inventi sunt multi, qui non modo pecuniam, sed etiam .vitam, pro patria profundere parati essent; iidem gloriaejacturam ne minimam quidem facere vellent, etiam republica postulante. Ut Callicratidas, qui, cum Lacedsmoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello, multaque fecissit egregie: vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classe cum Atheniensibus ne dimicaret, suadebant: Quibus itle respondit: Lacedamo. .nios, classc illa amissd, aliam fiarare fiosse; se fugere sine suo dedecore^non fiosse: Quanto melius fecit Q. Fabius Maximus! de quo Ennius:

Unus homo nobis cunctando restituit rem:
Non ponebat enim rumores ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.

Cic. 1 Offic. n. 84.

Etenim adversus Annibalem callidum imperatorem toties victorem, dux a Romanis electus Q. Fabius, novem vincendi artem commentus est, non pugnare, et hostem mora frangere. Unde Cunctator est dictus. Florut, l.iu c. 6. Livius, l. xxii.

Non ignorabat suam cunctationem Romse infamem esse, seque timidum pro cauto, imbellem pro perito belli haberi. At maluit ut se ht)stis metueret, quam stulti cives laudarent. Obstinatus in id quod videbat patriae saluti futurum esse, eodem consiliorum >tenorc semper bellum gessit. Q. Minucium magistrum «quitum jure imperii sequari Fabi dictatori jussit populus, verse virtutis malus SEStimator. Quam legem omnes qui Romse aut in castris erant, xqui atque iniqui, prxter ipsum dictatcrem, in contumeliam ejus latam esse judicaverunt. Ipse qu& gravitate criminantes se ad multitudinem mimicos tvderat

2 n

cidem et populi in se saevientis injuriam tulit. Invictum tam a civibus quam ab hoste animum retinuit, et patrix consulere etiam famae suse dispendio non destitit.

Ea caritas patriae esse debet, ut tam ignominia eam, quam morte nostra, si opus sit, servemus. Livius, l. ix. c. 4.

2. Et honores et contumeliae vulgi in promiscuo habendi sunt; nec his dolendum, nec illis gaudendum. Alioquin multa timore aut tsedio contumeliarum necessa— ria omittemus; et pnblicis privatisque officiis deerimus, dum muliebris nos cura anget aliquid contra animum audiendi. Senec, de Const. c. xix.

Vera et sapiens animi magnitudo honestum in factis positum esse, non in gloria, judicat. Qui ex imperitae multitudinis iudicio pendeat, hic in magnis viris non est habendus. Cicer. 1 Offic. n. 65.

Gloriam qui spreverit, veram habebit. Livius, l. xxii. c. 39.

3. Sunt qui, quod sentiunt, etiamsi optimum sit, tamen invidise metu non audent dicere. Quod genus peccandi vitandtim est in rebus urbanis^ et T. Quintius Capitolinus vitavit. Cum Romse patrum ac plebis certamina civitatem distraherent, ^Equi Volscique papulabundi accessere. Unde postquam prsedas inulti egere, tribunis delectum militum impedientibus; T. Quintius Capitolinus quartum consul, populum ad concionem vocavit; enmque graviter objurgatum cum libere monuisset quse agenda essent, hsec subjunxit s His ego gratiora alia dictu esse scao: sed me verap.ro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidemvobis placere, Quirites: sed malo vos salvos esse, qudlicunque erga me animo futiiri tstis. Cicer. 1 Offic. n.54. Livius, I. iii. c. 6&.

CAPUT XV.

Mortem ac dolorem contemnere Jortis animi

est.

J. Fortitudinis munus duplex ; maximum mortis dolorisqu-e contemptio. Fungendum est utroque, si virtutis compotes, Vcl potius, si viri esse volurnus. Cicer. ?. Tusc. 'i. 43.

Hoc meditatum ad adolescentia debet esse, mortera

ut negligamus. Moriendum enim certe est: et id incer

tum, an eo ipso die. Qui autem id, quod vitari non po

test, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest.

. Dc Senec, n. 20. 2 Tuac, n. 2.

Stultum est timere quod vitare non potes.

A morte semper homines tanlundem absumus.

Homo vita commodatus, non donatus est.

P. Syrus.

Non terret sapientem mors, quae propter incertos casus quotidie imminet, propter brevitatem vitse nunquam longe potest abesse. Dedit nobis natura usuram vitx tanquam pecunise, nulla prsestituta die. Quid est igitur quod querare, si repetit cum vult? ea enim conditione acceperas. Qusevero setas Ionga est? autquid omnino homini longum ? Apud Hypanim fluvium, qui in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quse unum diem vivant. Ex his igiturqusehora diei octava mortua est provecta setate mortua est? quse vero occidente sole, decrepita. Confer nostram longissimam setatem cum seternitate, ia majore brevitate, quam illae bestiolae, reperiemur. 1 Tusc. n. 91. &x.

2. Contemnamus omnes ineptias, beatamque vitam in animi robore ac magnitudine, et in omnium rerum humanarum despicientift, ac mortis contemptione ponamus. Nunc quidem cogitationibus mollissimis sic eficsminamur, ut si mors celerius opinione nostra adventet, spoliari magnis quibusdam bonis nobis videamur. Quod si, dum vivimus, expectando, desiderando, metuendo, pendemus animis, cruciamur, angimur: pro Dii immortales! quam inter illud jucundum esse debet, quo confecto, nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit. Ibid. n. 95.

Quam me delectat Theramenes! quam eiato est aniDio! Etsi enim flemus, c-um ejus exitum legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur. Qui cum conjectus in carcerem jussu triginta tyrannorum Atheniensium, venenum, ut sitiens, bibisset; reliquum sic e poculo ej<cit, ut id resonaret: quo sonitu reddito, ridens, Profiino, Jnquit, hoc fiulchro Critix: qui in eum fuerat e tyrannis teterrimus. Grseci enim in conviviis solebant nominare cui poculum tradituri essent. Tum servo publico, qui Yeneiunn pr^ebuerat, poculum. dedit pra;ferendum. C.riUse.. Lusit vir egregius extremo spiritu, cum jam pracordiis conceptam mortem contineret, vereque Critix mortem est eam auguratus, quse brevi consecutaest. Valer. I. iii. c. 2.

CAPUT XVI.

Non quam diu, sed quam bene, vixeris, refert.

1. Nemo tam imperitus est, ut nesciat sibi aliquando moriendum. Tamen cum ad mortem prope accesserit, tergiversatur, timet, plorat. Nonne tibi videretur stultissimus omnium, qui fleretqudd ante annos mille non vixisset? tEqu£ stultus est, qui flet quod post annos mille non vivet. Utrumque tempus alienum nobis est. Non .eris, nec fuisti. Qnid fies? E6 ibis, quo omnia eunt. .Senec. Epist. 77.

Omnia debentur morti: paulumque morati,
Serius aut citius sedem properamus ad unam:
Tendimus huc otnnes, hsc est domus ultima.

Ovid. Metam. I. x. c. 32.
Eata manent omnes, omnes expectat avarus

Portitor, et turbse v.ix satis una ratis.
Tendimus huc omnes; metam properamus ad

unam:
.Omnia sub leges mors vocat atra suas.

Ad. Liviam, ver. 357. Lex universa est, quse jubet nasci et mori. P. Syrus. Ad hanc legem natus es: hoc patri tuo accidit, hoc matri,hoc majoribus, hoc omnibus ante te: hoc omnibuspost te accidit. Quantus te populus moriturorum sequetur! .quantus comitabitur I multa millia hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam vario mortis genere emittunt. Quomodo fabula, sic vita: non quam diu, sed quam bene, acta sit, refert. Senec. ibid.

Quod cuique tempus ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Breve tempus ctatis satis est longum ad. bene honesteque vivendum. Cicer. de Senect. n. 69, 70. Stat sua cuique dies; breve et irreparabile tempus Omnibus est vitse: sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus. Virg. JEn. x. ver. 497.

2. Major pars mortalium de natura conqueritur, quod homini tam hreve ad vivendum tempus detur. Vevtim non inopes vitae, sed prodigi sumus: cam nulli bonse rei impendimus, et perluxum, et negligentiam defluere finfmus. Sicut ampl* epes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur; at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, sufficiunt, atque etiam usu crescunt : ita vita, si scias uti, longa est. Ii verd soli uti sciunt, qui sapientiae vacant. Vivere bonum non est, sedbene vivere. Itaque non, ut diu vivamus, curandum est, sed ut bene. Longa est vita, si plena est. Quid hominem juvant octoginta anni per inertiam exacti? Sapienter et fortiter factis metiamur cujusque vitam, non tempore. Laudemus et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcunque temporis contigit, bene collocatum est. Scnec. de £rev. c. 1.2. Ji/iist. 70. 97.

Eo tempore, quod ad vivendum datur, si bene uti

velis, etiam parvum ampiissimum emcies, numerum an

norum multitudine operum superando. Valer. I. ix. c. 10.

Excutienda tibi vitae cupido est, discendumque,

quam bene vivas, referre, non quiim diu. Senec. Efi. \0\.

CAPUT XVII.

Mortem aguo animo oppetit, qui bene vixit.

1. Profecto mors tum sequissimo animo oppetitur, eum suis se recte factis vita occidens consolari potest. Nemo parum diu vixit, qui virtutis functus est munere. Quare si ipsa ratio minus perficiet ut mortem negligamus; at vita acta perficiat, ut satis superque nobis vixisse videamtrr. - Ciccr. 1 Tusc. n. 109.

Cum sapientissimus esset Socrates, sanctissimeViue vixisset; ita in judicio capitis pro se dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus judicum, esse videretur. Quinetiam cum ei scriptam orationem attulisset disertissimus orator Lysias, demissam et supplicem, et prassenti proce!lse accommodatam, quam edisceret, si ei videretur. et qua pro se apud judices uteretur, non invitus legit, et bene scriptam judicavit. Scd, inquit, quemadmodum *$i mihi calceos Sycionios (qui tum erant omnium elegantissimi) al/ulisses, non uterer, quamvis essent habiles et afiti ad fledem, guia non essent viri/es: sic illa oratio tua, diserta mihi et oratoria videlur,Jbrtis et virilis non videtur.

« PoprzedniaDalej »