Obrazy na stronie
PDF

3. Quktquid auri supra et infra terram est, nullius pretii est, si cum virtute comparetur, inquit Plato. Et viris probis illud Solonis in mente semper habendum, et verbis usurpandum: Jllii sibi divitiaa habeant, nos virtutem. Plat. de util. ex inim.

CAPUT XII.

Cavenda est gloria cupiditas, neque imperia expetenda.

1. Cavenda est gloriae cupiditas r eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda: ac potiiis aut non excipienda interdum, aut deponenda nonnunquam. Cicer. 1 Offic. n. 63.

Timoleon Corinthius magnus omnium judicio vir extitit. Namque huic contigit quodn escioanulli, utpatriam oppressam a tyrannis liberaret, et depulsi a Syracusis, quibus auxilio erat missus, inveterala servitute, totam Siciliam in pristinum statum restituerit. Cum frater ejus Timophantes tyrannidem Corinthi occupasset, ipseque particeps regni cum illo posset esse: tantum abfuifc a societate sceleris ut antetulerit civium suorum libertatem saJuti fratris: et patrise legibus obtemperare satius duxerit quam imperare. Itaque fratrem tyrannum, ssepius frustra oratum ut civibus libertatem restitueret, interficiendum curavit. Quae csedes aliis prseclarissimum facinus visa est, alii lxsam a Timoleonte pietatem fraternam putavere. Corn. JVefi. et Plut. in Timol.

IVlissus a Corinthiis ad ferendam opem Syracusanis. Dionysium tyrannum tota Sicilia depulit f civitatibus leges libertatemque retldidit: et ex maximo bello tantum otiumtoti insulse conciliavit, uturbium conditor videretur. Cum jam tantis esset opibus, ut Siculis etiam invitis imperare posset; tantum autem haberet amorum omnium, ut, nullo recusante, summam potentiam obtineret: cum primum potuit, imperium deposuit, et privatus Syracusis, quod reliquum vitae fuit, vixit. Nullus tamen it honos, qui haberi virtuti solet, defuit: neque postea res ulla gesta est publica, de qua priussit decretum, quam Timoleontis sententia cognita fuisset. Acceptius prsestantiusque niViil est tyrannorum depulsoribus, maxime si modesti ipsi abstinentesque sint. Aur. Vict. c. 40.

2. Cum Romx fama exorta esset Etruscos Samnitesque conscribere ingentes exercitus, et illustres viri consulatum peterent; omnium animi atque oculi conversi sunt in Q. Fabium Maximum, primo non petentem, deinde etiam recusantem. Acuebat hac moderatione tam justa civium studia: qux verecundia legum restinguenda ratus, legum recitari jussit, qua intra decem annos eundem consulem refici non liceret; tot verd anni non effluxerant ab ultimo ejus consulatu. Vix prse strepitu audita lex est. Tribunique plebis nihil id impedimenti futurum aiebant: se enim laturos ad populum, ut legibus solveretur. Ule in recusando praestabat, rogitans: Quid ergo attineret leges ferri, quibus fier eosdem, qui tulissent, fraut Jieret? et querens, jam regi leges, non regere. Populus

nihilominus suffragia inibat, et singulx centuria consulem haud dubie Fabium jubebant. Tum demum, consensu civitatis victus, consulatum accepit, eique is collega est datus, queni petierat. Livius, l. x. c. 13.

Idem Fabius, cum h se quinquies, et a patre, avo, proavo, majoribusque suis consulatum gestum animadverteret, in comitiis, quibus filius ejus summo consensu consul creabatur, flagitavit a populo, sed frustra, ut vacationem hujus honoris Fabise genti daret. Non quod filii virtutibus diffideret; sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. Quid hsec moderatione valentius et mirabilius inveniri potest; quse etiam patrios affectus, qui potentissimi habentur, superavit? Valer. I. ir. c. 1.

3. Comitia consulibus creandis habente Fulvio, centuria juniorum, quat prima sententiam rogata fuerat, declaravit consules T. Manlium Torquatum et T. Otacilium. Cum dubius non esset consensus totius populi; Manlius, qui piaesens erat, ad tribunal Fulvii venit, mag. na circumfusus turbi, quae gratulandi causa venerat, petiitque ab eo, ut pauca verba audiret. Erectis omnibus expectatione quidnam postulaturus esset, oenlorum valetudinem excusavit. Dixit: ImfiuUentem ct gubernatorem et imfieratorem futurum esse, qui cum alienis oculis ei omnia agenda essent, aut fiostularet aut fiateretur sibi aliorum cafiita etfortunas committi. Oravitque et centuria juniorum in suffragium rediret, et in consulibus creandis rae

R

minisset belli, quod in Ttalia, esset, gravissimi. Succlamavit centuria frequens nihil se. muiare sententiae, seque eosdem consules dicturum esse. Tum Torquatus: Neque ego vestros, inquit, mores consul ferre fiotero, neque vos imfierium meum. Redite in suffragium, et cogitate bellum Punicum in Italid, et ducem Annibalem, esse. Tanden» centuria autoritate viri mota, post petitum atque habitum cum senioribus colloquium, ex eorum consilio alios consules dixit jam prseclare gestis cognitos: ejusque sententiam omnes centurise secutse sunt. Livius, l. xxvi. c. 22.

4. Maxima superioris Africani merita in patriam paribus ornamentis decorare conati sunt Romani. Voluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia. in ips4 denique Jovis aede ponere. Voluerunt imaginem ejus triumphali ornatu indutam inter Deorum simulacra collocare. Voluerunt ei continuum per omnes vitse annos consulatum, perpetuamque dictaturam tribuere. Quorum sibi nullum neque plebiscito dari, neque senatusconsulto decerni patiens, pene tantum in reeusandis honoribus se gessit, quantum gesserat in emerendis. Valer. I, vi. c. 1.

5. Diocletianus, sponte depositis imperialibus fascibus, in propriis agris consenuit. Quum aliquando ab Herculio. et Galerio ad recipiendum imperium excitaretur: illud tanquam pestem detestans, hoc quoque respondit: Utinam Halonefiossetisvisore olera nostris manibus consita et dimensa, firqfectb nunquam istud tentandum

judicaretis. Aur. Vict. Ep. c. 54.

6. Fuit incertum vir melior, an dux, esset Epaminondas. Nam et imperium non sibi, sed patriat, semper quiesivit; et pecuniseadednegligens fuit, ut sumptus funeri defuerit. Gloriae quoque non cupidior, quam pecunise: quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt: honoresque ita gessit, ut ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati, videretur. Justin. I. vi. c. 8.

CAPUT XIII.

Hoc est regnare, nolle regnare, cum possis.

Sensc. 6 Benef. c. 37.

1. Cum P. Cornelius Scipio prxlio victor, se erga Hispanos gessisset perhumanitev, circumfusa multitudo regem eum ingenti consensu appellavit. Tum Scipio, silentio pev prsconem facto, dixit: JVomen Imfieratoris, quo te miiites eui afificUussent, sibi maximum esse: Regium nomen, alibi magnum, Roinx intolerabile esse: Si id amfilissimum ducerent quod regale esset ; regalem animum in se esse tacite judicare eosfiosse: ut autem a regis a/ificllaiione abstinerent, se orare. SensJre etiam barbari magnitudinem .animi id nomen aspernantis, cujus admiratione alii mortales stuperent. Uvitts, l. xxvii. c. 19.

2. Inter Romanorum legatos, qui ad Pyrrhum de c&ptivis redimendis aut commutandis venerent, C. Fabricius fuit. Cujus postquam audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen, ut viri borri et bello insignis, sed admodum pauperis; eum prse cxteris benigne habuit, contenditque ut munera atque aurum abs se acciperet, in hospitii tantum et amicitis pignus. Cuncta oblata respuit Fabricius. Postero die cum illum exterrere cuperet Pyrrhus subito conspectu elephantis, cujus specimennunquam viderat; imperavit suis ut bellua, quae cateras magnitudine praestaret, Fabricio secum colloquenti admoveretur a tergo post aulxum. Quod ubi factum est, signo dato, remotoque aulxo, repentt; bellua stridorem horridum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit minaciter. At ille placide ad belluam conversus, subrisit, dixitque Pyrrho: JVon me hodie magis commovet tua bellua, quam heri aurum tuum movit. Admiratus Pyrrhus Fabricii fortitudinem animiet gravitatem, illum privatim invitavit, ut, post factam cum Romanis pacem, secum vellet vivere, primumque ei inter amicos locum atque etiam imperii partem obtulit. Cui submissa voce fertur Fabricius respondisse: Hoc tibi, fi rex, nqn exfiedit. JVam illi iftsi, qui te nunc tamafiere colunt ac miranlur, si me cognoverint ac firobaverint, mag}$ d me regi, quiim a tc volenl. Plut. in Pyrrho. Florus. 1. i. c. 18.

3. Cum Strato Sidonis rex urbis deditionem Alexandro fecisset magis civium voluntate, quam sua sponte; ei visus est indignusregno, Hephsestionique est permissum, ut regem e Sidoniis constitueret eum, quem illo fastigio dignissimum arbitraretur. Erant Hephscstioni hospites, juvenes inter suos clari: qui facta ipsis ab Hephsestione potestate regnandi, negaverunt quemquam patrio more ad. hanc dignitatem evehi posse, nisi regia stirpe ortum. Admiratus Hephxstion magnitudinem animi spernentis quod alii per ignes ferrumque peterent: 0 fortes! n felices, inc\ml,juvenes ! qui firimi intellexistis quanto niajus esset regnum fastidire, uuam accifiere. Cteterum clate aliquem regix stirfiis qui meminerit a vobis accefitumhabere se regr.um, At illi, cum viderent multos avidi regnandi cupiditate teneri, judicarunt neminem esse tanto honore digniorem, quam Abdalonimum quendam, sterpi quidem regise annexum, sed qui ob inopiam suburbanum hortum exigua mercede coleret. Causa ei paupertatis, sicut plerisque, probitas erat: intentusque operi diurno, strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudicbat. Q. Curt. I. iv. c. 1.

Juvenes, de quibus, ante dictum est, cum regia veste hortum intrant, quem tum forte, sleriles herbas evellens, Abdalonimus repurgabat: et rege eo salutato, alter ex his: Vestis htec, inquit, quam cernis in meis manibus, cum squalidis istis fiannis fiermutanda tibi est. Cafie regis anitnum, et in eam fortunam, qud dignus es, istam continentiam firofer. Atque cum in regali solio residcbis, vitte necisque omnium civivm dominus, cave oblivtscaris hujus staius in quo accifiis rrgnum, imo hercult firofitcr quem.

Somnio similis res Abdalonimo vidcbatur: et a juve. nibus quaerebat, an sanae mentis essent qui tam proterve sibi illuderent. Sed ut ei cunctanti squalor ablutus est, et injecta vestis purpura auroque distincta, et jurantibus seriam rem esse credidit: iisdem comitantibus in regiam pervenit. Admitti eum Alexander protinus jussit, diuque contemplatus: Corfioris, inquit, tui habitus fama generis non refiugnat. Sed velim scire, inofiiam qudfiaiientia tuleris. Tum ille; Utinam, inquit, eodem animo regnum fiati fiossim. Ha manus suffecire desiderio meo. JVihil habenti nihil defuit. Hoc responsum magnse indolis specimen Alexandro est visum. Itaque non Stratonis modo regiam supellectilem tribui Abdalonimo jussit, sed pleraque etiam ex

« PoprzedniaDalej »