Obrazy na stronie
PDF

CAPUT VI.

Angusti anitni est amare divitias, magni contemnere.

1. Pecunise fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti animi tamque parvi, quam amare divitias. Cicer.

1 Offic. 77. 68.

Nihil honestius magnificentiusque, qua,m pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.

Homines maxime admirantur eum qui pecunia non movetur, et illum quasi igni probatum arbitrantur. 2 Offic. n. 38.

2. Cum est concupita pecunia, nec adhibita continuo ratio, quasi qusedam medicina, quse sanaret eam cupiditatem; permanat in venas, et inhseret in visceribus illud malum, existitque segrotatio, cui nomen est avaritia; qux evelli inveterata non potest. 4 Tusc. n. 24. Itaque,

Principiis obsta. Sero medicina paratur,
Cum mala.per longas invaluere moras.

Ovid. de Remed. ver. 91. Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens eoncupivit. Ea semper infinita, et insatiabilis est: neque copia neque inopia minuitur. Sallust. Catil. c. 11. Etenim,

Avarum irritat, non satiat, pecunia.

Avarus animus nullosatiatur lucro.

Tam deest avaro quod habet, qu^m quod non habet.

Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.

P. Syrus.

3. Provideas oportet, ut juventus probitati et industrise, non sumptibus neque divitiis, studeat. Id ita eveniet,' si pecuniae, qux maxima omnium pernicies est, decus dempseris. Sallust. 1 ad Cas.

Ex quo pecunia in honore esse coepit, non quxriter quale sit aliquid, sed quanti pretii. Hsec ipsa, quse magistratus et judiccs facit, tot magistratus, tot judices detinet, pecunia. Senec. Efiist. 115.

Curia pauperibus clausa est: dat census honores.

Ovidius 3 Amor. Eleg. 7.

Admirationem nobis parentes auri argentique fecerunt: et teneris animis infnsa cupiditas, altius insedit, crevitque nobiscum. Deinde totus populus in caeteris discors, in hoc convenit. Hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc Diis consecrant velut rerum humanarum max'imutn, cum grati videri volunt. Denique ed mores sunt redacti, ut paupertas probro sit, contempta divitibus, invisa pauperibus, et loca cuncta his vocibus personare videantur: Senec. ibid.

O cives, cives, quxrenda pecunia primum est,
Vir.tus post nummos....... Hor. 1. Efiist. 1.

Aureanunc vere suntssecula: plurimus auro

Venit honos Profiert.S Eflist. 12.

Temporc crevit amor, qui nunc est summus, ha-
bendi:
Vix ultra quo jam progrediatur, habet.
Creverunt et opes, etopum furiosa cupido:

Et cum possideant plurima, pluravolunt.
Sic quibus intumuit suffusl venter ab unda,
Quo plus sunt pot^, plus sitiuntur aquse.
In pretio pretium nunc est. Dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique jacet.

Ovidius l. i. Fast. ver. 95. et 211. Tam rarum est liberalitatis exemplar, ea invasit h<jmines habendi cupido, ut possideri magis a divitiis, quam eas possidere, videantur. Plinius l. ix. Efi. 30.

CAPUT VII.

Quotl satis est cui contingit, nihil ampliiis optet.

Horat. 1. i. Ep. 2.

1. Non possidentem multa vocaveris
Recte beatum. Rectius occupat
Nomen beati, qui Deorum
Muneribus sapienter uti,
Duramque callet pauperiem pati,
Pcjusque letho flagitium timet:
Non ille pro caris amicis,
Aut patria timidus perire. L lv. Od. 9.

Contemplatus Cato major Manii Curii villam, quse non longe aberat a sua, admirari satis non poterat vel hominis ipsius continentiam, vel temporum disciplinam. Huic Curio ad focum sedenti in agresti scamno, et ligneo catilloccenanti, cum magnum auri pondus Samnites attu. lissent; repudiati ab eo sunt, dixitque: JVon aurum habere, sibi fineclarum videri, sed iis, qui haberent aurum, tntfierare. Quo responso Curius Samnitibus ostendit, se, ut non acie vinci, sic non pecunia corrumpi, posse. Valer. I. iv. c. 3. Cicer. de Senect. n. 55.

Idem cum ex Italia Pyrrhum expulisset, nihil omnino ex prxda regia, quae exercitum urbemque ditaverat, attigit, praeter guttum ligneum, quo deinde ad sacrificia usus est. Cumque senatus civibus septena jugera agri ex hostibus capti assignasset, ipsi autem quinquaginta; plus accipere, quam singulis e plebe datum fuerat, noluits parum idoneum, imo etiam perniciosum reipublica: civem eum existimans, cui septem jugera non essent satis. Va~ ler. ibid. Auctor. de Vir. ill. c. 33. Plin. I. xviii. c. 3.

2. Non ditior Curio Atilius Regulus fuit. Ciim in Africa Carthaginis opes crebris praliis contundenet, ac prorogatum sibi ob res bene gestas imperium cognovisset, scripsit consulibus, villicum agelli, quem septem jugerum habebat, mortuum esse; et servum, quem ille conduxerat, occasionem nactum, aufugisse ablato rustico instrumento; ideoque petere se, ut sibi successor in Africam mitteretur, ne, deserto agro, non esset unde uxor et liberi alerentur. Quse postquam senatus a consulibus accepit; res, quas Regulus amiserat, publica impensa redimi jussit, agellum dari colendum, et alimenta conjugi ac liberis prseberi. Valer. I. iv. .c. 4.

3. Legati a Samnitibus ad C. Fabricium imperatorcm Romanorum venerunt: et commemoratis quse ille benevole in Samnites post redditam illis pacem fecerat; dono ei obtulerunt cum servos multos, tum grandem pecuniam, atque orarunt ut acciperet utereturqiie. I.d vero se facere dixerunt, gudd viderent multa ei ad sfilendorem domus et victus deesse: neque ftro magnitudine ejus ac dignitate lautum illi afifiaratum esse. Coenabat quippe ad focum illas ipsas radices, herbas, quas in agro repurgando triumphalis senex vulserat: totaque ejus supellex argentea salino constabat, et patella ad usum sacrorum, quse tamen ipsa corneo pediculo sustinebatur. Tum Fabricium ferunt respondisse: Quamdin cufiiditatibus obsistere atque imfierare fiosset, nunquam sibi quidquam defuturum : firofiterea se fiecwiiam, qud nihil sibi ofius esset, non accifiere ab iis, quibus sciret eam usui esse. Erat certe Fabricius, continentise suae beneficio, sine pecunia pradives: quia locupletem illum faciebat non multarum rerum possessio sed paucarum desiderium. Ergo domus ejus, quemadmodum argento et mancipiis Samnitum vacua fuit, ita gloria ex his contemptis parta, referta fuisse dici potest. Aul. Gell. i. c. 12. Senec. de Prov. c. 3. Valer. I. iv. c. 4. Ibid. I. iv. c. 3.

Vivitur parvo bene, cui paternum

Splendet in mensi tenui salinum;

Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.

Horat. I. ii. Od. 16. Qui domum intraverit, nos potius miretur, quam supellectilem nostram. Magnus ille est, qui fictilibus sic utitur, quemadmodum argento; nec ille minor est, qui sic argento utitur, quemadmodum fictilibus. Infirmi enim animi est pati non posse divitias. Senec. Efi. 5.

4. Cum Caius Cxsar, cui cognomen Caligula, Demetrio philosopho ducenta sestertia donaret; ridens hic rejecit, ne dignam quidem summam judicans, qua non accepta gloriari posset: miratusque Caii dementiam, quod se putisset hac pecunia posse mutari: Si tentare, inquit, me constituerat, toto illi fui exfieriendus imfierio. Senec. 7 Benef. c 8. 12.

Sunt quidem exempla haec praclara: sed mores nostri corrupti depravatique sunt amore divitiarum: quarum magnitudo illum fortasse adjuvat, qui habet: quanquam ne id quidem semper: sed fac juvare: an propterea honestior est? Cicer. 2 Offic. n. 71.

Delectant multos magnifici apparatus, vitaeque cultus cum elegantia et copia: quibus rebus effectum est, ut infinita pecunis cupiditas esset. Cicer. 1 Offic. n. 25.

q_2

CAPUT VIII.

Optimus quisque Gracorutn pauperrimus,

1. Viri inter Graecos praestantissimi, per vitam omnem in summa paupertate versati sunt, nec eorum virtus pecunia potuit expugnari. Mlian. I, ii. c. 43. xi. c. 9.

Ephialtes Sophonidse filius pauperrimus fuit. Cum vero amici ducenta talenta ei dono darent; ipse non accepit, dixitque: Hsc non accifiio, firofiter qus, si gratus videri velim, cogar fortasse aliquid firteter jus concedere: si verb nihil gratiftcer, habeat ingratus. A4eo autem eum inopise non puduit, ut, homine nescio quo eam illi exprobrante, responderit: Cur non etiam alterum exfirobras, quod justitiam colam? Ibid. I. xiii. c. 39.

2. Epaminondas dux clarissimus Thebanorum, unam solum habebat vestem. Itaque quoties eam mittebat ad fullonem, ipse interea cogebatur se continere domi, quod vestis alteradeesset. In hoc statu rerum cum, ei Persarum rex magnam auri copiam misisset, noluit accipere. Si recte judico, celsiore animo fuit is, qui aurum recusavit, quam qui obtulit. Ibid. I. v. c. 5.

Diomedon Cyzicenus rogatu Artaxerxis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Venit ergo Thebas cum magno auri pondere, et per Micythum adolescentulum Epaminondx carissimum, quem quinque talentis corruperat, causam adventus sui ostendit. At ille Diomedonti: JVihil, inquit, ofius ficcunid est. JVam si ea rex vult, qux Thebanis sunt utiiia,gratlsfacere sum fiaratus; tin autem contraria, non habet auri neque argenti satls: JVamque orbis tcrrarum divitias acciflere nolim firo abjiciendd fiatrie caritate. Te, qui me incognitum tentdsti, tuique similem existimasti, non miror: tibique ignosco. Sed egredere firofiere, ne alios corrumfias, cum me non fiotueris. Tu, Micythe, argentum huic redde. Quod nisi confestim facis, ego te tradam magistratui. Corn. Nep. in Epam. e. 4.

Paupertatem vero adeo facibe perpessus est Epami

nondas, ut de republica nihil praeter gloriam ceperit; et

, amicorum facultatibus non ad suam, sed ad aliorum pau

pertatem sublevandam, usus sit. Nam cum aut civiunv

suorum aliquis ab hostibus esset captus, aut viri :pr«bi

« PoprzedniaDalej »