Obrazy na stronie
PDF
ePub

lus nec triumphis, nec honoribus clarior fuit, quàm causâ exilii, aut exilio, aut reditu. Appian. l. i. bell cive Paterc. l. ii. c. 15.

Opprimi in bonâ causâ melius est, quàm malè cedere. Cic. 3 de Leg. n. 34.

3. Cùm tribuni plebis, auctore Cæsare consule, legem Agrariam tulissent, addidissentque ut senatus in eam juraret, mulctâ gravi sancitâ in eum qui non jurâsset; juraverunt senatores omnes, non Metelli fortitudinem imitati, sed exilium metuentes. Catonem nec muliebres lacrymæ, nec propinquorum atque amicorum verba infringere potuerant. Tandem ejus constantiam expugnavit Cicero, inter cætera admonens: Si Cato Roma opus non haberet, at Romam Catone opus habere. Accessit ergo ad jurandum novissimus, si unum amicum ejus Favonium excipias.

Hac victoriâ elatus Cæsar aliam legem ferendam curavit. Cui cùm nemo præter Catonem obstitisset, hunc à rostris in vincula rapi jussit, nihil de libertate linguæ remittentem, sed in ipsâ ad carcerem viâ de lege disserentem, atque commonentem cives, ut talia molientibus adversarentur. Sequebatur Catonem mestus senatus, et optimus quisque è populo, tacitè indignantes. Id non latebat Cæsarem: sed expectabat dum aut ad humiles preces Cato sese demitteret, aut ad populum provocaret. Quod ubi frustrà à se sperari animadvertit, pudore victus, è tribunis unum summisit, qui Catonem dimitteret. Plut. in Caton. Utic.

4. C. Piso mirificè et constanter consulem egit, turbulento reipublicæ statu; ut narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis captus populus Romanus, summum dedecus admittere parabat, mandando amplissimo imperio homini ei, cujus factis supplicium potiùs, quàm honos, debebatur et tribuni satis per se concitatæ multitudinis temeritatem suis concionibus inflammabant. In hoc miserando pariter et erubescendo statu civitatis, cùm rostra conscendisset Piso, et interrogaretur an Palicanum renunciaturus esset consulem, si populi suffragia in eo creando consensissent; primò respondit: Non existimare se tantis tenebris offusam esse rempublicam, ut eò indignitatis venire.... tur. Deinde cùm perseveranter instarent, ac dicerent;

Age, si ventum fuerit, quid facies? Non renunciabo, inquit. Quo quidem tam brevi et forti responso Piso consulatum Palicano, priusquam illum adipisceretur, eripuit. Valer.

l. iii. c. 8.

5. Cùm Eurybiades baculum sustulisset in Themistoclem, sententiæ suæ adversantem; Percute, inquit Themistocles, sed audi. Eam animi moderationem simul et magnitudinem miratus Eurybiades, Themistoclem loqui, quantum vellet, jussit, et ab eo ad meliora consilia revocatus est. Plut. in Themist.

CAPUT IV.

Imperare sibi maximum imperium est.

1. Vera et sapiens animi magnitudo in duobus cernitur, si et id solum, quod honestum sit, bonum judices, et omni animi perturbatione liber sis. Nam fortis animi magnique est, et ea, quæ plerisque eximia et præclara videntur, parvi ducere ac contemnere; et ea, quæ videntur acerba, ita ferre, ut nihil discedat à dignitate sapientis. Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate: nec qui invictum se à labore præstiterit, vinci à voluptate. Cic. 1 Offic. n. 67.

O quàm magnis homines erroribus tenentur, qui jus dominandi trans maria cupiunt extendere, felicissimosque se judicant, si multas armis provincias obtinent, et novas veteribus adjungunt! ignari imperare sibi, maximum imperium esse: sicut servire cupiditatibus, gravissi ma servitus est. Senec. Ep. 113.

Quid præcipuum in rebus humanis est? Vitia domuisse. Hâc nulla est major victoria. Multi sunt, qui urbes, qui populos habuêre in potestate: paucissimi, qui Quæst. l. iii. in præf.

se.

Stultum est imperare cæteris, qui nescit, sibi.
P. Syrus.

2. Gentes barbaras et alieni imperii impatientes regere facilius est, quàm animum suum continere. Satis instructi contra hostes, sæpe contra fortunam et cupiditates inermes sunt. Alexander quidem Persas, Hyrcanos, Indos, et cæteras usque ad oceanum gentes vastavit fugavitque; at tot regum et populorum victor, iræ, tristitia

voluptati, succubuit: id enim studuerat, ut omnia potiùs haberet in potestate, quàm affectus. Quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt. Victo ad Arbela Dario, palam cupiditates suas solvit, et pristinam moderationem ac continentiam in superbiam ac lasciviam vertit. Purpureum diadema, quale Darius habuerat, capiti circumdedit, vestemque Persicam sumpsit. Et ille quidem se Persarum spolia gestare dicebat: sed cum illis quoque eorum mores induerat, et superbiam habitûs animi insolentia sequebatur. Senee. 5 Benef. c. 7. Epist. 113.

Quint. Curt. l. vi. c. 2. 6.

3. Hanc Cæsari laudem eximiam tribuit Cicero, quòd iram suam non minùs fortiter vicisset, quàm hostes vicerat. Domuisti, Cæsar, gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abundantes. Sed tamen ea vicisti, quæ et naturam et conditionem, ut vinci possent, habebant. Nulla est enim tanta vis tantaque copia, quæ non ferro ac viribus debilitari frangique possit. Verùm animum vincere, iracundiam cohibere, victoriam temperare, si quis sciat ; non ego eum summis viris comparo, sed simillimum Deo judico. Cicer. pro Mar. n. 8.

Bis vincit, qui se vincit in victoriâ.

Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum.

P. Syrus. Cùm Scipio, post partam de Syphace rege victoriam, vidisset Masinissam intempestivo Sophonisbæ captivæ amore captum; ei abducto in secretum dixit: Non est, mihi crede, tantum ab hostibus armatis atati nostra periculum, quantum ab circumfusis undique voluptatibus. Qui eas sua temperantiá frænavit ac domuit, na ille multo majus decus majoremque victoriam sibi peperit, quàm nos Syphace victo habemus. Liv. 1. xxx. c. 14.

CAPUT V.

Vitiorum irritamenta sunt fugienda.

1. Capua, Campania urbs, prona semper in luxuriam fuit, non modò ingeniorum vitio, sed etiam affluenti copiâ voluptatum, quas longa indulgentia fortunæ et loci amenitas subministrabant, Cùm illuc iter exisset Aa

nibal, victis ad Cannas Romanis, ibì majorem partem hiemis sub tectis habuit exercitum, duratum priùs adversus mala, et nondum expertum bona. Itaque quos nulla vis mali vicerat, perdidêre nimia bona et voluptates immodica. Somnus enim, et vinum, et epulæ, et otium consuetudine indies blandius, ita enervaverunt corpora animosque, ut vires ad deinceps vincendum ademerint; et Marcellus verè dixisse videatur: Capuam Annibali Cannas fuisse. Livius 1. xxiii. c. 2. 4. 18. Ibid. 1. xxiii.

c. 45.

2. Non tantùm corpori, sed etiam moribus, salubrem locum eligere debemus. Inter popinas habitare nolim, videre ebrios per litora errantes, et symphoniarum cantibus perstrepentes lacus. Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quàm longissimè profugiamus. Indurandus est animus, et à blandimentis voluptatum procul abstrahendus. Una Annibalem hiberna solverunt: et Campania enervavit virum illum nivibus atque Alpibus indomitum. Armis vicit, vitiis victus est. Persequenda sunt vitia sine modo, sine fine. Debellandæ, sunt in primis voluptates, quas sæva etiam ingenia ad se rapuerunt. Nihil delicatè, nihil molliter est faciendum: non emolliendus animus. Itaque loca seria sanctaque ad habitandum eligere oportet. Effeminat animos amanitas nimia nec dubiè ad corrumpendum vigorem aliquid potest regio. Severior loci disciplina firmat ingenium, ap-. tumque magnis conatibus reddit. Senec. Epist. 51.

3. Diutiùs Babylone, quàm usquam, constitit Alexander: : nec ullus locus discipline militari magis nocuit. Nihil urbis ejus moribus corruptius, nihil ad irritandas illiciendasque voluptates aptius fuit, Babylonii quippe maximè in vinum, et quæ ebrietatem sequuntur, effusi erant. Inter has delicias et flagitia exercitus ille domi tor Asia per triginta quatuor dies saginatus, haud dubiè debilior fuisset ad ea quæ sequebantur bella, si cum forti hoste decertâsset. Quint. Curt. l. v. c. 1.

CAPUT VI.

Angusti animi est amare divitias, magni

contemnere.

1. Pecuniæ fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti animi tamque parvi, quàm amare divitias. Cicer. 1 Offic. n. 68.

Nihil honestius magnificentiusque, quàm pecuniam contemnere, si non habeas; si habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre.

Homines maximè admirantur eum qui pecuniâ non movetur, et illum quasi igni probatum arbitrantur. 2 Offic. n. 38.

2. Cùm est concupita pecunia, nec adhibita continuò ratio, quasi quædam medicina, quæ sanaret eam cupiditatem; permanat in venas, et inhæret in visceribus illud malum, existitque ægrotatio, cui nomen est avaritia; quæ evelli inveterata non potest. 4 Tusc. n. 24.

Itaque,

Principiis obsta. Serò medicina paratur, Cùm mala per longas invaluêre moras. Ovid. de Remed. ver. 91. Avaritia pecuniæ studium habet, quam nemo sapiens concupivit. Ea semper infinita, et insatiabilis est: neque copiâ neque inopiâ minuitur. Sallust. Catil. c. Etenim,

Avarum irritat, non satiat, pecunia.

Avarus animus nullo satiatur lucro.

11.

Tam deest avaro quod habet, quàm quòd non habet.
Is minimo eget mortalis, qui minimum cupit.
P. Syrus.

3. Provideas oportet, ut juventus probitati et industriæ, non sumptibus neque divitiis, studeat. Id ita eveniet, si pecuniæ, quæ maxima omnium pernicies est, decus dempseris. Sallust. 1 ad Cæs.

Ex quo pecunia in honore esse cœpit, non quæriter quale sit aliquid, sed quanti pretii. Hæc ipsa, quæ magistratus et judices facit, tot magistratus, tot judices detinet, pecunia. Senec. Epist. 115.

Curia pauperibus clausa est: dat census honores.
Ovidius 3 Amor. Eleg. 7.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »