Obrazy na stronie
PDF

moveret oculos, et se totum averteret, ne quisquam dubitasse videretur verum an falsum esset quod ille retulerat in tabulas. Hujus viri laudem magnitudo animi et calamitas propagavit ad memoriam sempiternam. De civitate decedere, quam de sententia maluit; eique salus patriae dulcior, quam conspectus, fuit. Cic. firo domo, firo Balbo, firo Planco. *

Legem tulerat Saturninus tribunus plebis, ut senatus in concione juraret, se quidquid popultis jussisset combrobaturum neque ullo modo impugnaturum. Hanc legem quia Metellus censebat et senatus majestati adversam, et reipublica; perniciosam, palam dixit se nunquam in eam juraturum; et tanti viri auctoritate motus senatus, e foro doirium discessit. Post paucos dies cum Saturninus vocatus ad Rostra, patres minando compelleret ad prsestandum jusjurandum; Marius sextum consul juravit primus, cumque populus plausu et laetis acclamationibus excepit. Senatores deinde omnes, suo quisque ordine, populi metu jurarunt; donec ad Metellum ventum est; qui, orantibus licet et obsecrantibus amicis ut juraret, ne gravissimas poenas subiret, quse erant a Saturnino propositae, nihil ex animi fortitudine remisit: sed moribus suis serviens, et acerbissima quseque potius perpeti paratus, qu&m quidquam turpe facere, discessit e concione: tumque deducentibus eum domum amicis dixit: Aliquid sceleris admittcre imfiyrobum esse ; bene agrre, ubi nullum fiericulum esset, vulgare: firofirium vero viri boni, etiam cum fiericulo sequi quod rectum esset. Plut. in Mario.

Metello aqua et igni interdictum est, et lata rogatio a Saturnino, ne quis eum tecto reciperet: videbatur quoque plebecula etiam ad cxdem ejus parata. Quidquid virorum bonorum Romae fuit, ad illius xdes confluxit, ejus vicem dolens, et operam pollicens. At nie eos sua causa seditionem in urbe movere vetuit, cum contentione et armis superior posset esse, et urbe discessit, hsec secum reputans: Si rerum melior status fiat, et fiofiulo eana mens redeat; magnd cum laude in fiatriam revocabor. Si conira, nulia rebus et animis mutatio accedat, ofitimum erit abesse. Honestun» Rhodi secessum invenit, ibique litteris ac philosophise operam dedit, donec senatus auctoritate populique jussu revocatus est in patriam, tanto quidem omnium gaudio, ut dies totus non suffecerit gratulationihu« illum ad portam urbis excipientium. Sic Q. Metellus nec triumphis, nec honoribus clarior fuit, quani^j causa exilii, aut exilio, aut reditu. Afifiian. I. i. bell ch Paterc. I. ii. c. 15.

[graphic]

Opprimi in bona causa melius est, quam male cedere. Cic. 3 de Leg. n. 34.

3. Cum tribuni plebis, auctore Caesare consule, legem Agrariam tulissent, addidissentque ut senatus in eam juraret, mulcta gravi sancita in eum qui non jurasset; juraverunt senatores omnes, non Metelli foititudinem imitati, sed exilium metuentes. Catonem nec muliebrrs lacrymx, nec propinquorum atque amicorum verbainfringere potuerant. Tandem ejus constantiam expugnavit Cicero, inter caetera admonens: Si Cato Roma ofius non haberet, at Romam Catone ofius habere. Accessit ergo ad jurandum norissimus, si unum amicum ejus Favonium excipias.

Hac victoria elatus Caesar aliam legem ferendam curavit. Cui cum nemo praeter Catonem obstitisset, hunc a rostris in vincula rapi jussit, nihil de libertate linguse remittentem, sed in ipsa ad carcerem via de lege disserentem, atque commonentem cives, ut talia molientibus adversarentur. Sequebatur Catonem moestus senatus, et optimus quisque e populo, tacite indignantes. Id non latebat Csesarem: sed expectabat dum aut ad humiles preces Cato sese demitteret, aut ad populum provocaret. Quod ubi frustra a se sperari animadvertit, pudore victus, e tribunis unum summisit, qui Catonem dimitteret. Plut. in Caton. Utic.

4. C. Piso mirifice et constanler consulem egit, turbulento reipublics statu; ut narrationt insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis captus populus Romanus, summum dedecus admittere parabat, mandando amplissimo imperio homini ei, cujus factis supplicium potius, quam honos, debebatur: et tribuni satis per se concitatse multitudinis temeritatem suis concionibus inflammabant. In hoc miserando pariteret erubescendo statu civitatis, cum rostra conscendisset Piso, et interrogaretur an Palicanum renunciaturus esset consulem, si populi suffragia in eo creando consensissent; primo respondit: Non existimare se tantis tenebris offusam esse remfiublicam, ut eb indignitatis venire. tur. Deinde cum perseveranter instarent, ac dicerent: Age, si ventumfuerit, quidfacies ? JVon renunciabo, inquit. Quo quidem tam brevi ct forti responso Piso consulatum Palicano, priusquam illum adipisceretur, erfpuit. Valer. I. iii. c. 8.

5. Cum Eurybiades baculum sustulisset in Themistoclem, sententix sux adversantem; Percute, inquit Themistocles, sed audi. F.am animi moderationem simul et magnitudinem miratus Eurybiades, Themistoclem Ioqui, quantum veliet, jussit, et ab eo ad meliora consilia revocatus est. Plut. in Themist.

CAPUT IV.

Imperare sibi maximum imperium est.

1. Vera et sapiens animi magnitudo in dtiobus cernitur, si et id solum, quod honestum sit, bonum judices, et omni animi perturbatione liber sis. Nam fortis animi magnique est, et ea, quse plerisque eximia et praxlara videntur, parvi ducere ac contemnere; et ea, quse videntur acerba, ita ferre, ut nihil discedat a dignitate sapientis. Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate: nec qui invictum se a labore prsestiterit, vinci a voluptate. Cic. 1 Offic.n. 67.

O quam magnis homines erroribus tenentur, qui jus dominandi trans maria cupiunt extendere, felicissimosque se judicant, si multas armis provincias obtinent, et novas veteribus adjungunt! ignari imperare sibi, maximum imperium esse: sicut servire cupiditatibus, gravissima servitus est. Senec. E/i. 113.

Quid prsecipuum in rebus humanis est? Vitia domuisse. Hac nulla est major victoria. Multi sunt, qui urbes, qui populos habuere inpotestate: paucissimi, qui se. Quast. I. iii. in firxf.

Stultum est imperare cseteris, qui nescit, sibi.

P. Syrus.

2. Gentes barbaras et alieni imperii impatientes regere facilius est, quam animum suum continere. Satis instructi contra hostes, ssepe contra fortunatn et cupiditates inermes sunt. Alexander quidem Persas, Hyrcanos, Indos, et cseteras usque ad oceanum gentes vastavit fugavitque; at tot regum et populorum victor, irx, tristitise voluptati, succubuit: id enim studuerat, ut omnia potius haberet in potestate, quam affectus. Quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt. Victo ad Arbela Dario, palam cupiditates suas solvit, et pristinam moderationem ac continentiam in superbiam ac lasciviam vertit. Purpureum diadema, quale Darius habuerat, capiti circumdedit, vestemque Persicam sumpsit. Et ille quidem se Persarum spolia gestare dicebat: sed cum illis quoque eorum mores induerat, et superbiam habitus animi insolentia sequebatur. Senee. 5'Benef, c. T. Kfiist. 113. Quint. Curt. I. vi. c. 2. 6.

3.Hanc Cxsari laudem eximiam tribuit Cicero, qudd iram suam non minus fortiter vicisset, quam hostes vicerat. Domuisti, Cxsar, gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abundantes. Sed tamen ea vicisti, qux et naturam et conditionem, ut vinci possent, habebant. Nulla est enim tanta vis tantaque copia, quse non ferro ac viribus debilitari frangique possit. Verum animum vincere, iracundiam cobibere, victoriam temperare, si quis sciat; non ego eum summis viris comparo, sed simillimum Deo judico. Cicer. firo Mar. n. 8.

Bis vincit, qui sc vincit in victolria.

Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum.

P. Syrua.

Cum Scipio, post partam de Syphace rege victoriam, vidisset Masinissam intempestivo Sophonisbse captivx amore captum; ei abducto in secretum dixit: JVon est, mihi crede, tantum ab hontibus armatis atati nostra periculum, quantum ab circumfusis undique voluptatibus. Qui eas sud temfierantid franavit ac domuit, na ille multe majus decus majoremque victoriam sibi fiefierit, quam nos Syfihace victo habemus. Liv. 1. xxx. c. 14.

CAPUT V.

Vitiorum irritamenta sunt fugienda.

1. Capua, Campanix urbs, prona semper in luxuriam fuit, non modo ingeniorum vitio, sed etiam aiHuenti copia voluptatum, quas longa indulgentia fortunx et loci amcsnitas subministrabant, Cum illuc iter fiesissct Aanibal, victis ad Cannas Romanis, ibi majorem parteni hiemis sub tectis habuit exercitum, duratum prius adversus mala, et nondum expertum bona. Ijaque quos nulla vis mali vicerat, perdidere nimia bona et voluptates immodicse. Somnus enim, et vinum, et epulx, et otium' consuetudine indies blandius, ita enervaverunt corpora animosque, ut vires ad .deinceps vincendum ademerint \ et Marcellus vere dixisse videatur: Cafiuam Annibali Cannas fuisse. Livius 1. xxiii. c. 2. 4. 18. Ibid. 1. xxiii. C. 45.

2. Non tantum corpori, sed etiam moribus, salubrem locum eligere debemus. Inter popinas habitare nolinv videre ebrios per litora errantes, et symphoniarum cantibus perstrepentes lacus. Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus. Indurandus est animus, et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus. Una Annibalem hiberna solverunt: et Campania enervavit virum Ulum nivibus atque Alpibus indomitum. Armis vicit, vitiis.victus.est. Persequenda sunt vitia sine modo, sine fine. Debellandie, sunt in. primis voluptates, quas, sseva etiam ingenia ad se rapuerunt. Nihil delicate, nihil m,olliter est faciendum: non emolliendus animus. Itaque loca seria sanctaque ad habitandum eligere oportet. Effbeminat animos amoenitas nimia: nec dubie ad corrumpendum vigorem aliquid potest regio. Severior Ioci disciplina firmat ingenium, aptumque magnis conatibus reddit. Senec* MfustK 51.

3. Diutius Babylone, quam usquam, constitit Alex» ander: nec ullus locus disciplinx militari magis nocuit. Nihil urbis ejus moribus corruptius, nihil ad irritandas iUiciendasque voluptates aptius fuit, Babylonii quippe maxime in vinum, et quae tbrietatem sequuntur, effusi erant. Inter has delicias et flagitia exercitus ille domitor Asise per triginta quatuor dies saginatus, haud dubie debilior fuisset ad ea quae sequebantur bella, si cum forVi hoste decertasset. Quint. Curt. I. v. c. 1.

« PoprzedniaDalej »