Obrazy na stronie
PDF

LIBER SECUNDUS.

DE PRUDENTIA,

CAPUT I.

Inest mentibus insatiabilis cupiditas veri vi. dendu

Munus proprium Prudentiae est indagatio atque inventio veri. Qui enim maximl. perspicit quid in re quaque verissimum sit, is prudentissimus haberi solet. Cicer. 1. Offic. n. 15.

Tributum est a naturi generi omni animantium, ut se vitam corpusque tueatur, declinet ea quae videntur no~ citura, et inquirat ac paret omnia quae sint ad vivendum necessaria. j\t inquisitio atque investigatio veri, propria est hominis, qui unus est rationis particeps: et natura inest mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi. itaque cum sumus necessarib negotiis et curis vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, et putamus cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium esse ad beate vivendum necessariam. In scientia excellere pulchrum ducimus: errare autem, nescire, decipi, malum et turpe. Cicer. 2. Off'. 18. 1 Tusc, ?i, 44.

, CAPUT II. Scientia pabulum animi.

1. In ipsis rebu3, quae discuntur et cognoseuntur, insunt profecto invitamenta quaedam, quibus moveamur ad discendum cognoscendumque. Etenim an non videmus eos, qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, aliquando non habere rationem nec valetudinis necrei familiaris, ct maximis laboribus consequi eam, quam cx discendo ca.piunt, voluptatem? Quem ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere describeret quaedam attentius, ne senserit quidem Syracusas, patriam suam, esse captas? Quid de Pythagora et Platone loquar, qui judieaverunt veniendum sibi esse eo, ubi aliquid esset quod disci posset, tantas regiones barbarorum obierunt, tot maria transmiserunt? Quid de Demoerito, qui dicitur oculis se privjsse ut animus quam minime abduceretur a cogitationibus, qui patrimonium neglexit, agros incultos deseruit? Cicer. 5. Defin. n. 4ft, We. h. 87.

[ocr errors][graphic]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][graphic][graphic][ocr errors]

2. Cameades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, nonaginta expletis annis, habuit eundem finem vivendi ac philosophandi. Ita quidem se inquirendae veritati addixerat, ut, cum recubuisset cibi capiendi causii, manum ad mensam porrigere oblivisceretur, alio abstractus cogitationibus. Valer. I. viii. c. 7,

Est animorum ingeniorumque nostrorum naturale quoddam quasi pabulum, consideratio contemplatioque naturs: et indagatio ipsa rerum magnarum occultarumque habet oblectationem. Cicer. 4. Acad. n. 127.

CAPUT III.

Pertinax labor et disciplina naturam vincunt.

1. In Demosthene, Graecorum oratorum principe, tantum discendi studium tantusque labor fuisse dicitur, ut tandem superaret impedimenta naturae diligentia atque industria. Cum ita balbus esset, ut rhetoricae arth, cui studebat, primam literam non posset dicere; perfecit exercitatione, utnemo putaretur locutuspfanius eo. Deinde perduxit ad gratum auribus sonum vbcem suam, quae propter exilitatem acerba erat. Laterum firmitate destitutus, mutuatus est a labore eas vires quas corporis habitus negaverat. Conjectis in os calculis, summa voce versus multos pronunciabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Cicer. 1. De orat. n. 260. Valer. I. viii. c. 7. Quintil. I. x. c. 3. /. xi. c. 3.

Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebat, consuescebat concitatae multitudinis fremitus non expavescere. Cellam quoque aedificasse subterraneam dicit'.ir, ia qua duos tresvc menses continuos aliquando inclusus, operam dabat gestui et voci, et quidem -medii parte capitis abrasa, ut in publicum sine verecundia prodire non posset. Sic diu proeliatus adversus naturam, victor abiit, et malignitatem ejus pertinacissimo animi robore superavit. Ibid,

Nihil est quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura. Senec. Ep. 5o. Labor omnia vincit Improbus. Virgil. 1 Georg. ver. 146.

2. Erat Cleanthi tardum obtusumque ingenium : erat et summa rerum omnium inopia. At ubi fjus animum sapientiae amor occupavit, tarditatem ingemi acri studio ac diligentia vicit, Zenoni interdiu assiStens arditor; inopiam vero, aquam e puteo noctu hauriens, accepta ab hortulano mercede. Aiunt eum aliquando in |udicium vocatum fuisse, quod robusto admodum ac pingui corpore esset, cumjrullam artem, unde viveret, videretur profiteri. At ubi quaestus sui ac victus testes adhibuit, hortulanum, cui aquam hauriebat, et mulierem, apud quam pinsebat; non solum est dimissus, sed etiam ab Areopagitis judicibus donatus decem minis, quas noluit accipere. Diog. La'ert. Clean.

3. Accipimus Stilponem Megaricum philosophum hominem sane acutum fuisse et temporibus suis probatum. Scribunt ipsius familiares hunc natura et ebriosum et et mulierosum fuisse: neque hoc scribunt vituperantes eum, sed potius ad laudem. Significant enim vitiosam natupam ab eo sic edomitam et compressam fuisse doctrina, ut nemo unquam vinolentum illum viderit, nemo in eo vestigium libinis deprehenderit. Cic. Defato, n. 10.

Zopyrus. qui profitebatur se pernoscere hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte, magno in conventu dixit Socratem stupidum esse et bardum; addidit etiam mulierosum: in quo Alcibiades, qui aderat, dicitur cachinnum sustulisse; Ipse vero Socrates, Htec vitia sibi ingenita fuisse naturd non dissimulavit: sed ratione a se dejecta, dixit. Et sane vitia ex naturalibus causis nasci possunt. sed exstirpari et funditus tollt non possunt, nisi voluntate, studio, disciplina. 4 Tusc. n. 80.

Animus hominis, quicquid sibi imperat, obtinet. P. Syr.

Cicero Quintum fratrem laudans, quod eos, quibus pratcrat in Asia provincia, contineret in officio, ostendit

« PoprzedniaDalej »