Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT LXXVIII.

Ingratus animus omnium odio damnatus.

1. Ego ingrati animi crimen horreo: in quo vitio nihil mali non inest. Cic. l. ix. ad Ap. Ep. 2 et 8.

Omne dixeris maledictum, cum ingratum hominem dixeris. Epist. 4.

Omnes immemorem beneficii oderunt, et eum communem omnium, maximè verò tenuiorum, hostem putant, qui ipsam liberalitatem deterret. P. Syrus. 2 Offic. 65.

Ingratus unus miseris omnibus nocet.

Malignos fieri maximè ingrati docent. P. Syrus.

Quæritur, utrum hoc tam invisum vitium, impunitum esse debeat; an contrà lex in civitatibus ponenda sit, quâ ingratis pœna constituatur? Nostri majores, maximi scilicet viri, beneficia magno animo dabant, magno perdebant. Non est in ullâ gente data adversus ingratum actio. Hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur. Neque illud absolvimus: sed cum 'difficile esset incerta rei judicium, tantùm odio damnavi mus, et inter ea reliquimus, quæ ad judices Deos mittiSenec. 3 Benef. c. 6.

mus.

[ocr errors]

2. Apud Persas tamen, ut refert Xenophon, judicium instituebatur de eo crimine, unde gravissima inter homines odia solent existere, quum nemo propterea in jus vocari soleat: nimirum de ingrato animo. Itaque si quem intellexerant gratiam non retulisse cùm posset; in eum graviter animadvertebant. Ingratos enim nullâ Deorum reverentiâ, nullâ parentum, patriæ, amicorum curâ, tangi putabant. 1 Cyrop.

CAPUT LXXIX.

Quos experimur ingratos, ipsi facimus.

1. Non referre beneficiis gratiam, et est turpe, et apud omnes habetur: nullum tamen inter plurima maximaque hominum vitia frequentius, quàm ingrati animi.

Id

evenire ex pluribus causis video. Primò quòd in collocandis beneficiis non eligimus dignos quibus tribuamus. Secundò, si quos experimur ingratos, ipsi facimus: quia aliàs diu et enixè rogati beneficia conferimus, aliàs collocatorum graves exprobatores exactoresque sumus. Quis enim nostrûm contentus fuit ut leviter rogari, aut semel? Nemo autem libenter debet, quod non tam accepit, quâm expressit. Gratus esse quis potest erga eum, qui beneficium aut iratus, aut precibus fatigatus, dedit, cùm in omni officio magni æstimetur voluntas? Senec. Benef. iii. 1 Ib. i. c. 1.

Eodem animo beneficium debetur, quo datur. P.

Syrus.

2. Generosi et magnifici animi est juvare et prodesse. Qui dat beneficia, Deos imitatur; qui repetit, fœnerator est. Senec. 3 Benef. c. 15.

Cùm Sylla in Africam atque in castra Marii venisset; aliis rogantibus, aliis ultro beneficia dabat : invitus accipiebat et properantiùs quàm æs mutuum reddebat, ipse à nullo repetebat: magis id laborabat ut illi quamplurimi deberent. Sallust. Jug. c. 96.

Odiosum sanè genus hominum officia exprobrantium ; quæ meminisse debet is, in quem collata sunt: non commemorare, qui contulit. Cic. de Amic. n. 71.

Extat in hanc sententiam elegantissimum Martialis Epigramma. Martial. l. v. Epig. 53.

Quæ mihi præstiteris memini, semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? tu loqueris.
Incipio quoties alicui tua dona referre,
Protinus exclamat, Dixerat ipse mihi.

Non bellè quædam faciunt duo.

Sufficit unus

Huic operi si vis ut loquar, ipse tace.
Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
Auctoris pereunt garrulitate sui.

Beneficium qui dedisse se dicit, petit. P. Syrus.

P

CAPUT LXXX.

Ingrati ingratos æquo animo feramus.

1. Grave est ingrati animi vitium, intolerabile, et concordiam, quâ humana imbecillitas fulcitur, scindit ac dissipat. Sed usque eò vulgare est, ut illud, nec qui queritur quidem, effugerit. Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam retuleris, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis quæ tibi puero data sunt, ante adolescentiam ex animo elapsa esse; quæ in juventutem collata sunt, non perdurâsse in senectutem. Si te diligenter excusseris, vitium, de quo quereris, in sinu invenies. Iniquè publico irasceris crimini: ut absolvaris, ignosce. Senec. 6. Benef. c. 27, 28.

2. Ferendi ingrati placido animo, mansueto, magno. Nunquam te beneficii immemor tam offendat, ut non tamen ei dedisse delectet. Nunquam te in has voces ejus injuria impellat: Vellem non dedisse. Ibid.

Ingratum meliorem facies ferendo, pejorem exprobrando. Quid opus est querelis? quid insectatione? Ut corporum, ita animorum, vitia molliter tractanda sunt. Vincit malos pertinax bonitas: nec quisquam tam duri animi est, ut tandem bonos non amet.

Si nobis non est relata gratia, quid faciemus? demus, etiam si multa in irritum data sint. Demus nihilominus aliis, demus ipsis apud quos jactura facta In hoc homine videor beneficium perdidisse: huic ipsi beneficium dabo iterum, et, tanquam bonus agricola, curâ cultuque sterilitatem soli vincam. Senec. 7 Benef. c. 30, 31.

est.

Beneficium sæpe dare, docere est reddere.

P. Syrus.

Non est quòd turba ingratorum nos faciat ad bene merendum tardiores: cùm ne Deos quidem immortales sacrilegi negligentesque eorum ab effusâ benignitate deterreant. Hos sequamur duces, quantùm humana imbecillitas patitur. In dandis beneficiis permaneamus, etiamsi spes præcidatur gratos reperiendi. Ne cessaveris: opus tuum perage, et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratiâ, alium consilio, alium præceptis salubribus adjuva. Senec. 1 Benef. c. 12.

LIBER QUARTUS.

DE FORTITUDINE.

CAPUT I.

Animi fortitudo duplex.

DUPLEX est animi fortitudo. Una in rerum externarum despicientiâ ponitur: cùm persuasum nobis est, hominem nihil, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut expetere oportere; nullique que perturbationi animi, neque fortunæ, succumbere. Altera animi fortitudo est, ut res geras magnas illas quidem et maximè utiles, sed vehementer arduas, plenasque laborum ac periculorum. Cic. 2 Offic. n. 66.

Ea animi elatio, quæ cernitur in adeundis periculis, et laboribus sustinendis, si justitiâ vacat, pugnatque non prò salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est. Itaque probè definitur à Stoicis Fortitudo, cùm eam virtutem esse dicunt pugnantem pro æquitate. n. 62.

Dicitur Augustus adeò simultates, turbas, bella execratus esse, ut, nisi justis de causis, nunquam genti cuiquam bellum intulerit. Aur. Victor. Ep. c. 2.

CAPUT II.

Bellica fortitudinis exempla.

1. Nunquam periculi fugâ committendum est, ut imbelles timidique videamur. Sed fugiendum etiam illud, ne offeramus nos periculis sine causâ: quo nihil potest esse stultius. In tranquillo tempestatem adversam optare,

dementis est subvenire autem tempestati quâvis ratione, sapientis. Cicer. 1. Offie. n. 77.

Temerè in acie versari, et manu cum hoste confligere, immane quoddam et belluarum simile est. Sed cùm tempus nesessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda. Cic. 1 Offic. n. 75.

2. Tarquinii Româ pulsi perfugerunt ad Porsenam Etruscorum regem: qui, eorum precibus motus, bellum Romanis intulit, ut ejectos in urbem reduceret. Cùm Etruscorum exercitus adesset, duce Porsenâ, Romani ex agris in urbem demigrant, eamque sepiunt præsidiis. Aliæ urbis partes muris, aliæ Tiberi amne objecto, videbantur tutæ. Sed pons Sublicius iter hosti dedisset, nisi illo die Roma virum unum, Horatium Coclitem, munimentum habuisset. Hic ubi hostem è capto Janiculo decurrere in urbem vidit, socios autem suos, deserto pontis præsidio, fugere; eos obtestans monuit, ut pontem ferro ignique interrumperent, dum ipse impetum Etruscorum exciperet. Vadit inde in primum aditum pontis, armis in hostem adversis ad prælium ineundum.

Cum Horatio Romanos duos pudor tenuit, Lartium et Tolumnium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi et pugnæ procellam parumper sustinuit. Deinde eos cedere in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum, nunc singulos provocabat, nunc increpabat omnes, servos regum superborum, vocans, qui, sua libertatis immemores, alienam oppugnatum venirent. Cunctati aliquandiu illi sunt: deinde pudor commovit eorum aciem, et clamore sublato undique in unum Horatium tela conjecere. Quæ cùm in objecto scuto hæsissent, neque ille minùs obstinatus pontis aditum obstrueret ; virum impetu facto parabant detrudere, cùm simul fragor rupti poatis, simul clamor Romanorum sublatus, eorum impetum sustinuit. Tum Cocles: Tiberine pater, inquit, te, sancte, precor, hæc arma et hunc militem propitio flumine accipias. Inde armatus in Tiberim desiluit: multisque superincidentibus telis, incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famæ habituram ad posteros, quàm fidei.

Grata erga tantam virtutem civitas fuit; statua in comitio posita tantum agri, quantum uno die arare potuit, datum. Privata quoque inter publicos honores stu

« PoprzedniaDalej »