Obrazy na stronie
PDF

ftando ceperat, ferarum membra opimiora; qux ego, quia ignis copia non erat^ sole meridiano torrens, edebam. Sed ubi me vits illins ferinx pertssum est, leone venatum profecto, reliqui specum; et viam ferme tridui permensus, a.miRtibus visus apprehensusque sum, et ad domn num ex Africa Romam deductus. Is me statim curavit rei capitalis damnandum, dandumque ad bestias. Intelligo autem hunc quoque leonem, postquam ab eo discessi, -captum, et huc adductum, gratiam nunc mihi bencficii et medicinse referre.

Hsec ubi dixit Androclus; cunctis petentibus, poenil solutus ac dimissus est; leo quoque ei snffragiis populi est donatus. Postea Androclus, et leo tenui loro revinctus, urbe tota circum tabernas, ibant. Donabatur sere Androclus: floribus spargebatur leo : omnes fere obvii dicebant: Hic est leo hosfies hominix, hic est homo medicus leonis. A. Gell. 1. v. 14.

2. Csesare Augusto imperante, cum pauperis cujustlam filius puer delphinum saepius fragmentis panis allexisset, eum delphinus miro umore dilexit. Quocunque diei tempore inclamatus a puero quamvis occultus atque abditus, ex imo adnatabat, pastusque e manu, praebebat dorsum ascensuro, pinnse aculeos cohibens, ne dilectum corpus laceraret: receptumque ferebat per stadia ducenta e Baiano littore Puteolos ad ludum literarium, et simili Tnodo revehebat. Quod officium per annos pluixs praeatitit: donec puero mortuo ex morbo, delphinus submde ad locumconsuetum ventitans, tristi et marenti similis, desiderio pueri extinctus est, et in ejus sepulchro humatus. Qux omnia se ipsum multosque alios vidisse refert Apion. Plin. I. ix. c. 8. A. Gell. I. vii. c. 8.

3. Puer nomine Thoas parvulum draconem magna cura aluit, loqtienscum eo quasicum intelligente, ludensque una et dormiens; doneC draconis, qui ad mfram magnitudinem excreverat, conspectu territi urbis cives cum in selitudinem emitti, invito et fiente puero, voluerunt. Postea cum puer ilie, jam adolescens factus, X spectaculo quodam rediens, aut, ut alii tradunt, ad venationem egressus, in latronesincidisset, opemque inclamsisset; ad notam ejus vocem draco statim adfuit, et latronibus aut occisis aut*fugatis, adolescentem, educatorem quondam suum, periculo ereptum servavit. sElian. I. xiii. c. 46. Plin. I. viih 17. Photius.

CAPUT LXXVIII.

Ingratus animus omnium odio damnatus.

1. Ego ingrati animi crimen horreo: iit quo vitio nihil mali non inest. Cic. I. ix. ad Afi. Efi. 2 et 8.

Omne dixeris maledictum, cum ingratum hominem dixeris. Efiist. 4.

Omnes immemorem beneficii oderunt, et eum communem omnium, maxime vero tenuiorum, hostem putant, qui ipsam liberalitajem deterret. P. Syrus. 2 Offic. 65.

Ingratus unus miseris omnibus nocet.

Malignos fieri maxime ingrati docent. P. Syru».

Quseritur, utrum hoc tam Invisum vitium, impunitum esse debeat ; an contrii lex in civitatibus ponenda sit, qu4 ingratis poena constituatur? Nostri majores, maximi scilicet viri, beneficia magno animo dabant, magno perdebant. Non est in ulli gente data adveisus ingiatum actio. Hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur. Neque illud absolvimus: sed cum difficile esset incertx rei judicium, tantiim odio damnavimus, et inter ea reliquimus, quae ad judices Deos mittimus. Senec. 3 Benef. c. 6.

2. Apud Persas tamen, ut refert Xenophon, judicium instituebatur de eo crimine, unde gravissima inter homines odia solent existere, quum nemo propterea in jus vocari soleat: nimirum de ingrato animo. Itaque si quem intellexerant gratiam non retulisse cum posset; in ernn graviter animadvertebant. Ingratos enim nulla Deorum reverentia', nulla. parentum, patrise, amicorum cura, tangi putabai>t. I Cyrofi.

CAPUT LXXIX.

Q,uos experimur ingratos, ipsi facimus.

1. Non referre beneficiis gratiam, et est turpe, et aptid omnes habetur: nullum tamen inter plurima maximaque hominum vitia frequentius, quam ingrati animi. Id evenire ex pluribus causis video. Primo quod in collocandis beneficiis non eligimus dignos quibus tribuamus. Secundo, si quos experimur ingratos, ipsi facimus : quia alias diu et enixe rogati beneficia conferimus, aliks collocatorum graves exprobatores exactoresque sumus. Quis enim nostrum contentus fuit ut Ieviter rogari, aut semel? Nemo autem libenter debet, quod non tam accepit, quam expressit. Gratus esse quis potest erga eum, qui beneficium aut iratus, aut precibus fatigatus, dedit, cum in omni ofncio magni aestimetur voluntas? Senec. Benef. iii. 1 Ib. i. c. i.

Eodem animo beneficium debetur, quo datur. P. Syrus. ,

2. Generosi et magnifici animi est juvare et prodesse. Qui dat beneficia, Deos imitatur; qui repetit, fcenerator est. Senec. 3 Benef. c. 15.

Ciim Sylla in Africam atque in castra Marii venisset; aliis rogantibus, aliis ultro beneficia dabat: invitus accipiebat et properantius quam xs matuum reddebat, ipse a nullo repetebat: magis id laborabat ut illi quampluvimi deberent. Sallust. Jug. c. 96.

Odiosum sane genus hominum officia exprobrantium: quae meminisse debet is, in quem collata sunt: non commemorare, qui contulit. Cic. de Amic. n. 71.

Extat in hanc sententiam elegantissimum Martialis Epigramma. Martial. I. v. Efiig. 53.

Qu:e mihi prsestiteris memini, semperque tenebo.
Cur igitur taceo, Postume? tu loqueris.

Incipio quoties alicui tua dona referre,
Protinus exclamat, Dixerit ipse mihi.

Non belle quaedam faciunt duo. SufRcit unus
Huic operi: si vis ut Ioquar, ipse tace.

Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
Auctoris pereunt garrulitatc sui.

Beneficium qui dedisse se dicit, petit. P. Syru*.

CAPUT LXXX.

Ingrati ingratos aquo animo Jeramus.

1. Grave est ingrati animi vitium, intolerabile, et concordiam, qua humana imbecillitas fulcitur, scindit ac dissipat. Sed usque eo vulgare est, ut illud, nec qui queritur quidem, effugerit. Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gratiam retuleris, an omnium te beneficiorum memoria comitetur. Videbis quse tibi puero data sunt, ante adolescentiam ex animo elapsa esse ; quse in juventutem collata sunt, non perdurasse in senectutem. Si te diligenter excusseris, vitium, de quo quereris, in sinu invenies. Inique publico irasceris crimini: ut absolvaris, ignosce. Senec. 6. Benef. c. 27, 28.

2. Ferendi ingrati placido animo, mansueto, magno. Nunquam te' ben€ficii immemor tam offendat, ut non tamen ei dedisse delectet. Nunquam te in has voces ejus injuria impellat: Vellem non dedisse. Ibid.

Ingratum meliorem facies ferendo, pejorem exprobrando. Quid opus est querelis? quid insectatione? Ut corporum, ita animorum,vitiamolliter tractanda sunt. Vincit malos pertinax bonitas: nec quisquam tam duri animi est, ut tandem bonos non amet.

Si nobis non est relata gratia, quid faciemus? demus, etiam si multa in irritum data sint. Demus nihilominus aliis, demus ipsis apud quos jactura facta est. In hoc homine videor beneficium perdidisse: huic ipsi beneficium dabo iterum, et, tanquam bonus agricola, cura cultuque sterilitatem soli vincam. Senec. 7 Benef. c. 30, 31.

Beneficium sxpe dare, docere est reddere.

P. Syrus.

Non est quod turba ingratorum nos faciat ad bene merendum tardiores: cum ne Deos quidem immortales sacrilegi negligentesque eorum ab effusa benighitate deterreant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur. In dandis beneficiis permaneamus, etiamsi spes praxidatur gratos reperiendi. Ne cessaveris: opus tuum perage, et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium prseceptis salubribus adjuva. Senec. 1 Benrf. c. 12.

LIBER QUARTUS.

DE FORTITUDINE.

CAPUT I.

Animi fortitudo duplex.

Dbplex est animi fortitudo. Una in rerum externarum despicientia ponitur: cum persuasum nobis est, hominem nihil, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari aut expetere oportere; nullique que perturbationi animi, neque fortunae, saccumbere. Altera animi fortitudo est, utresgerasmagnasillas quidem et maximeutiles, sed vehementer arduas, plenasque laborum ac periculorum. Cic. 2 Offic. n. 66.

Ea animi elatio, quae cernitur in adeundis periculis, et laboribus sustinendis, si justitia vacat, puguatque non prb salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est. Itaque probe definitur i Stoicis Fortitudo, cum eamvirtutem esse dicunt pugnantem pro sequitate. n. 62.

Dicitur Augustus adeo simultates, turbas, bella execratus esse, ut, nisi iustis de causis, nunquam genti cuiquam bellum intulent. Aur. Victor. Efi. c. 2.

CAPUT II.

Bellica Jortitudinis exempla.

1. Nunquam periculi fugil committendum est, ut imbelles timidique videamur. Sed fugiendum etiam illud, ne offeramus nos periculis sine causa: quo nihil potest •sse stultius. In tranquillo tempestatem adversam optare,

[graphic]
« PoprzedniaDalej »