Obrazy na stronie
PDF
ePub

Laudabát Socrates has antiqui poëtæ preces: O Jupiter, ea quæ bona sunt, nobis orantibus, aut non orantibus, tribue: quæ verò mala, etiam orantibus ne concede. Plat. in Alcib. 2.

CAPUT XIV.

Homo præcipuum opus Dei.

1. ANIMAL hoc providum, sagax, memor, plenum consilii, quem vocamus hominem, generatum est à supremo Deo præclarâ quâdam conditione. Solum est enim ex tot animantium generibus particeps rationis et cogitationis, cùm cætera sint omnia expertia. Quid est autem ratione præstantius? Quæ cùm adolevit et perfecta est, nominatur ritè sapientia. Cicer. 1 Leg. n. 22. 27.

Propter ingeneratam homini à Deo rationem, est aliqua ei cum Deo similitudo, cognatio, societas. Itaque ad commoditates hominum tantam rerum ubertatem natura, hoc est Deus, largita est, ut ea, quæ gignuntur, meritò videantur donata nobis esse consultò, non autem nata fortuitò. Artes præterea innumerabiles repertæ sunt, docente naturâ: quam imitata ratio, consecuta est multa ad vitam necessaria, aut commoda.

2. Eadem natura hominem non solùm mente ornavit, sed etiam dedit ei figuram corporis habilem et aptam ingenio humano. Nam cùm cæteris animalibus caput in terram pronum dedisset: solum hominem erexit, excitavitque ad cœli, quasi cognationis domiciliique sui, conspectum.

Pronaque cùm spectent animalia cætera terram,
Os homini sublime dedit, cœlumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Ovid. Met. i. ver. 84. Omitto opportunitates habilitatesque alias corporis, moderationem vocis, orationis vim, quæ conciliatrix est humanæ societatis.

3. In primâ rerum constitutione cùm Dii universa disponerent, rationem hominis habuerunt. Non est homo tumultuarium et incogitatum opus. Cogitavit nos antè natura, quàm fecit. Ita est: carissimos nos habuerunt Dii, habentque, et in orbe proximos ab ipsis collocave

runt, qui maximus honos tribui potuit. Senee. Benef. vi. c. 23. et. ii. c. 29.

Qui se ipse norit, intelliget se habere aliquid divinum, semperque et faciet et sentiet aliquid dignum tanto munere Deorum. Cicer. 1. Leg. n. 59.

Decet eos, qui student præstare cæteris animalibus, summâ ope niti, ne vitam transeant veluti pecora, quæ natura finxit prona, atque obedientia ventri. Constamus animo et corpore. Alterum nobis commune est cum Diis, alterum cum belluis. Animus debet imperare, corpus verò servire. Itaque admiranda et detestanda est pravitas eorum, qui dediti gaudiis corporis, in luxu atque ignavia ætatem agunt ingenium autem incultu et socordiâ sinunt torpescere. Sallust. Bell. Cat. c. 1. Bellum Jugurth. c. 2.

CAPUT XV.

Virtus proprium atque unicum hominis bonum.

Ur ad cursum natus est equus, ad arandum bos, ad indagandum canis ; sic homo ad duas res natus est, intelligendum, et agendum convenienter naturæ, id est, rationi: in quo positum est Honestum, et quod proprium atque unicum est in terris hominis bonum. Non enim refert ad felicitatem ejus, quantum àgrorum aret, à quàm multis salutetur, quam pretioso lecto cubet: sed quàm bonus sit. Bonus autem est, si sit in eo ratio ad naturæ voluntatem accommodata et perfecta, quæ virtus et Honestum vocatur. Cic. 2. De fin. n. 39. Senec. Epist. 76.

In quatuor partes Honestum dividi solet; prudentiam, justitiam, fortitudinem, et temperantiam. Ex singulis autem illis virtutibus certa officiorum genera nascuntur, in quibus colendis sita est omnis vitæ honestas, et in negligendis turpitudo. Itaque de unaquâque seorsum agemus, et quatuor libris complectemur quæ pertinent ad quatuor illas virtutes. 1. Offic. n. 14. n. 3,

LIBER SECUNDUS.

DE PRUDENTIA,

CAPUT I.

Inest mentibus insatiabilis cupiditas veri vi... dendi.

MUNUS proprium Prudentiæ est indagatio atque inventio veri. Qui enim maximè perspicit quid in re quâque verissimum sit, is prudentissimus haberi solet. cer. 1. Offic. n. 15.

Ci

Tributum est à naturâ generi omni animantium, ut se vitam corpusque tueatur, declinet ea quæ videntur nocitura, et inquirat ac paret omnia quæ sint ad vivendum necessaria. At inquisitio atque investigatio veri, propria est hominis, qui unus est rationis particeps: et naturâ inest mentibus nostris insatiabilis quædam cupiditas veri videndi. Itaque cùm sumus necessariis negotiis et curis vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, et putamus cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium esse ad beatè vivendum necessariam. In scientiâ excellere pulchrum ducimus: errare autem, nescire, decipi, malum et turpe. Cicer. 2. Off. 18. 1 Tusc, n. 44.

CAPUT II.

Scientia pabulum animi.

1. In ipsis rebus, quæ discuntur et cognoscuntur, insunt profectò invitamenta quædam, quibus moveamur ad discendum cognoscendumque. Etenim an non videmus eos, qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, aliquando non habere rationem nec valetudinis nec rei familiaris, et maximis laboribus consequi eam, quam ex discendo ca

piunt, voluptatem? Quem ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere describeret quædam attentiùs, ne senserit quidem Syracusas, patriam suam, esse captas? Quid de Pythagorâ et Platone loquar, qui judicaverunt veniendum sibi esse eò, ubi aliquid esset quod disci posset, tantas regiones barbarorum obiêrunt, tot maria transmiserunt? Quid de Democrito, qui dicitur oculis se privâsse ut animus quàm minimè abduceretur à cogitationibus, qui patrimonium neglexit, agros incultos deseruit? Cicer. 5. De fin. n. 48, &c. n. 87.

2. Carneades laboriosus et diuturnus sapientiæ miles, nonaginta expletis annis, habuit eundem finem vivendi ac philosophandi. Ita quidem se inquirendæ veritati addixerat, ut, cùm recubuisset cibi capiendi causâ, manum ad mensam porrigere oblivisceretur, aliò abstractus cogitationibus. Valer. l. viii. c. 7.

Est animorum ingeniorumque nostrorum naturale quoddam quasi pabulum, consideratio contemplatioque naturæ: et indagatio ipsa rerum magnarum occultarumque habet oblectationem. Cicer. 4. Acad. n. 127.

CAPUT III.

Pertinax labor et disciplina naturam vincunt.

1. IN Demosthene, Græcorum oratorum principe, tantum discendi studium tantusque labor fuisse dicitur, ut tandem superaret impedimenta naturæ diligentiâ atque industriâ. Cùm ita balbus esset, ut rhetoricæ artis, cui studebat, primam literam non posset dicere; perfecit exercitatione, ut nemo putaretur locutus planiùs eo. Deinde perduxit ad gratum auribus sonum vocem suam, quæ propter exilitatem acerba erat. Laterum firmitate destitutus, mutuatus est à labore eas vires quas corporis habitus negaverat. Conjectis in os calculis, summâ voce versus multos pronunciabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Cicer. 1. De orat. n. 260. Valer. 7. viii. c. 7. Quintil. l. x. c. 3. l. xi. c. 3.

Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebat, consuescebat concitatæ multitudinis fremitus non expavescere. Cellam quoque ædificâsse subterraneam dicitur, in qua duos tresve menses continuos aliquando in

clusus, operam dabat gestui et voci, et quidem medià parte capitis abrasâ, ut in publicum sine verecundiâ prodire non posset. Sic diu præliatus adversus naturam, victor abiit, et malignitatem ejus pertinacissimo animi robore superavit. Ibid.

Nihil est quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura. Senec. Ep. 50.

Labor omnia vincit

Improbus. Virgil. 1 Georg. ver. 146.

2. Erat Cleanthi tardum obtusumque ingenium : erat et summa rerum omnium inopia. At ubi jus animum sapientiæ amor occupavit, tarditatem ingenii acri studio ac diligentiâ viçit, Zenoni interdiu assistens auditor; inopiam verò, aquam è puteo noctu hauriens, acceptâ ab hortulano mercede. Aiunt eum aliquando in judicium vocatum fuisse, quòd robusto admodum ac pingui corpore esset, cùm nullam artem, unde viveret, videretur profiteri. At ubi quæstûs sui ac victûs testes adhibuit, hortulanum, cui aquam hauriebat, et mulierem, apud quam pinsebat; non solùm est dimissus, sed etiam ab Areopagitis judicibus donatus decem minis, quas noluit accipere. Diog. Laert. Clean.

3. Accipimus Stilponem Megaricum philosophum hominem sanè acutum fuisse et temporibus suis probatum. Scribunt ipsius familiares hunc naturâ et ebriosum et et mulierosum fuisse: neque hoc scribunt vituperantes eum, sed potiùs ad laudem. Significant enim vitiosam naturam ab eo sic edomitam et compressam fuisse doctrinâ, ut nemo unquam vinolentum illum viderit, nemo in eo vestigium libinis deprehenderit. Cic. De fato, n. 10.

Zopyrus, qui profitebatur se pernoscere hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte, magno in conventu dixit Socratem stupidum esse et bardum; addidit etiam mulierosum: in quo Alcibiades, qui aderat, dicitur cachinnum sustulisse. Ipse vero Socrates, Hæc vitia sibi ingenita fuisse natura non dissimulavit: sed ratione à se dejecta, dixit. Et sane vitia ex naturalibus causis nasci possunt. sed exstirpari et funditus tolli non possunt, nisi voluntate, studio, disciplinâ. 4 Tusc. n. 80. Animus hominis, quicquid sibi imperat, obtinet. P.

Syr.

Cicero Quintum fratrem laudans, quòd eos, quibus præerat in Asiâ provinciâ, contineret in officio, ostendit

« PoprzedniaDalej »