Obrazy na stronie
PDF

itinere, descendere uxorem ac liberos jussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit, et pervexit Caere, qud iter erat Vestalibus. Adeo tunc in ultimo etiam caau religio publica antecellebat privatis affectibus, salvumque erat discrimen rerum divinarum et humanarum. Florus, l. i. c. 13.

CAPUT XII.

. "Impii serius ocyus dant panas.

1. Dionysius major, Siciliae tyrannus, ut crudelitatem exercuit in suos, sic fuit impius in Deos furtis et cavillationibus. Cum in fanum Jovis venisset, detraxit ei aureum amiculum, quo fuerat a tyranno Gelone exornatus: atque in eum etiam cavillatus est, dicens: Mstate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum. Eique laneum pallium injecit, quod dicebat aptum esse ad omne tcmpus. Idem ^Esculapio barbam auream demi jussit: .Yeque enim, inquiebat, convenit, barbatum esse jilium, chn in omnibus janis fiater ijus Afiollo imberbis sit. Fano quodam expilato navigabat Syracusas; et cum secundissime cursum teneret: Vidctis-ne, inquit, amici, qvum bona navigatio detur sacrilegis a Diis immortalibus? Xon exsolvit quidem statim Dionysius debita impietati supplicia: at postca insidiis suorum oppressus, interfectus est. Divina enim ira plerumque lento gradu procedit ad vindictam sui, tarditatemque supplicii gravitate compensat. Cic. I De nat. n. 38. Just. I. xx. c. 5. Valer. I. i. c. 1.

2. Cum e Sicilia rediens Pyrrhus rex Epiri, classe praeterveheretur Locros, thesauros fani Proserpinae spoliavit, et pecunia in naves imposita, ipse terra est profectus. Quid ergo evenit? Classis ejus postero die lacerata est fccdissima tempestate, omnesque naves, quae sacram pecuniam habebant, ejectae sunt in litora Locrorum. Qua tanta clade edoctus tandem rex esse Deos, jussit pecuniam omnem conquisitam referri in thesauros Pfoserpinae. Nec tamen unquam postea quicquam prosperi evenit ei: pulsusque ex Italia, ignobili morte occubuit, cum temerfe noctu ii.grcssus esstt Argos. Lancea primum leviter vulneratus fuerat a juvene quodam Argivo. Matrem habebat hic anum pauperculam, cmae inter alias mulieres spectans prcelium e tecto domus, quum videret Pyrrhum ferri toto impetu in auctorem vulneris sui; timens vitas filii, protinus tegulam corripuit, et utvaque manu libratam demisit in caput regis. Quo vulnere dejectus ex equo Pyrrhus, a Zopyro quodam est obtruncatus. Liv. I. xxix. c. Y%. Plut. in Pyrrho.

3. Longo post tempore Q. Pleminius praepositus praesidioRomanorum in urbe Locrorum, cum a sacrorum spoliatione non abstinuisset, et eosdem Proserpinae thesauros diripuisset, quos olim Pyrrhus; ex senatusconsulto praetor et legati Locros missi, praecipuam, nt mandatum erat, curam religionis habuere. Omnem enim sacram pecuniam, quae apud Pleminium et milites erat, in thesauris Deae reposuerunt, cum ea quam duplam Roma attulerant, ac piaculare sacrorum fecerunt. Ipse Pleminius, antea a suis hostiliter laceratus, et naso auribusque mutilatis, prope exanimis relictus, Romammissus cst, causam dicturus. Sed ante causae dictionem teterrimo genere morbi in carcere est consumptus. Liv. I. xxix. c. 19. 21. cap. 9. Valer. I. ii c. 1.

4. Xerxes ante navale prcelium, quo victus est k Themistocle, miserat quatuor millia armatorum Dclphos, -ad diripiendum templum Apollinis, quasi gereret bellum non tantum cum Graecis, sed etiam cnm Diis immortalibus. Quae manus tota deleta est imbribus et fulminibus: ut intelligeret quam nullae cssent hominum vires adversum Deos. Justin. I. ii. c. 12.

5. Contra Agesilaus, rex Lacedaemoniorum, magnam templis reverentiam habuit. Maxima laus fuit victoriae, quam de Atheniensibus et Eoeotis apud Coroneam adeptus est, quod anfretulit irae religionem. Cum enim plerique ex fuga se in templnm Minervae conjecissent, et quaereretur ab eo quid his vellet fieri; eos vetuit violari; etsi aliquot vulnera acceperat in prcelio, et iratus videbatur omnibus qui adversus se arma tulerant. Neque solum in Graecia sancta habuit templa Deorum, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simulacra atque aras conscrvavit. Sic Alexander magnus, cum Thebas everteret, non est oblitus pietatis crga Dcos; sed cavit summo studio ne Deorum sedes, et alia sacra loca violarentur. In expeditione quoque Asiatica cum K Persis repeteret pcenas, abstinuit a locis omnibus quse Diis dica'ae

c

erant: quamvis Persse hoc potissimum injurisE genere sseviissent in Grsecia. Corn. JVefi. in Agesil, c. 4. Polyb.

t. Y.

CAPUT XIII.

Qua vota facienda sint Deo.

1. Deum roga bonam mentem, bonam valetudinem ;mimi, deinde corporis. Quidni tu hsec vota ssepe facias? Scito te esse omnibus cupiditatibus liberum, cum eo perveneris, ut Deum nihil roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta nunc dementia est multorum hominum! Insusurrant Diis vota turpissima: si quis admoverit aurem, conticescent; et quod scire ho.mines nolunt, Deo narrant. Tu sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant. Senec. Efi. 10.

Psdalii, gens Indica, nihil aliud petebant a Diia quam justitiam. Exc. JVec. Damas.

Dicebat Apollonius has tantum preces esse profundendas ab homine accedente ad Deorum templa: O Dii, c/ua mihi conveniunt ftraslate. Philost. 1. i. c. 2.

2. Socrates, qui fuit quasi quoddam terrestre oraculum humanae sapientiae, arbitrabatur nihil ultra petendum esse a Diis, quam ut bona tribuerent: cum ii soli scirent, quid unicuique esset utile; nos autem plerumque ea expeteremus votis, qux foret melius non impetrasse. Etenim involuta densissimis tenebris mens mortalium cffundit sese in csecas precationes. Divitias appetit, quse fuerunt multis exitio; honores concupiscit, qui complures pessumdederunt: splendida conjugia sollicite quserit, quse ut aliquando illustrant, ita nonnunquam funditus domos evertunt. Desinat tandem stulte inhiare iis rebus, quaa multorum malorum causa ssepe sunt, seque totam perjnittat arbitrio Deorum: quia qui tribuere bona solent, etiam eligere aptissima possunt. Valer. I. vii. c. 2.

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quseque dabunt Dii.
Carior est illis homo, quam sibi, Scc.

Juve?i. Sat. x. ver. 347.

Laudabat Socrates has antiqui poetx preces: OJuftiter, ea gua bona sunt, nobis orantibus, aut non orantibus, tribue: quce verb malat efiam orantibus ne covcede. Plat. in Alcib. 2.

CAPUT XIV.

Homo pracipuum opus Dei.

1. Animal hoc providum, sagax, memor, plenum consilii, quem vocamus hominem, generatum est a supremo Deo praeclaia quadam conditione. Solum estenim ex tot animantium generibus particeps rationis et cogitationis, cum cxtera sint omnia expertia. Quid est autem ratione prsEStantius? Qu;e Cum adolevit et perfecta est, nominatur rite sapientia. Cicer. 1 Leg. n. 22. 27.

Propter ingeneratam homini a Deo rationem, est aliqua ei cum Deo similitudo, cognatio, societas. Itaque ad commoditates hominum, tantam rerum ubertatem natura, hoc est Deus, largita est, ut ea, qux gignuntur, merito videantur donata nobis esse consulto, non autem nata fortuito. Artes praterea innumerabiles repertoe sunt, docente natura: quam imitata ratio, consecuta est multa ad vitam necessaria, aut commoda.

2. Eadem natura hominem non solum mente ornavit, sed etiam dedit ei figuram corporis habilem et aptam ingenio humano. Nam cum cseteris animalibus caput in terram pronum dedisset: solum hominem erexit, excitavitque ad coeli, quasi cognationis domiciliique sui, conspectum.

Pronaque cum spectent animalia cctera terram,
Os homini sublime dedit, ccelumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera. tollere vultus.

Ovid. Met. i. ver. 84.
Omitto opportunitates habilitatesque alias corporis,

moderationem vocis, orationis vim, qua conciliatrix est

humanis societatis.

3. In primi rerum constitutione cum Dii universa disponerent, rationem hominis habuerunt. Non est homo tumultuarium et incogitatum opus. Cogitavit nos ante natura, qu:im fecit. Ita est: carissimos nos habuerunt Dii, habentque, et in orbe proximos ab ipsis collocavemnt, qui maximus honos tribui potuit. Senee. Benef. vi. c. 23. et. ii. c. 29.

Qui se ipse norit, intelliget se habere aliquid divinum, semperque et faciet et sentiet aliquid dignum tanto munere Deorum. Cicer. 1. Leg. n. 59.

Decet eos, qui student prxstare rxteris animalibus, summa ope niti, ne vitam transeant veluti pecora, quse natura finxit prona, atque obedientia ventri. Constamus animo rt corpore. Alterum nobis commune est cum Diis, dterum cum belluis. Animus debet imperare, corpus vero servire. Itaque admiranda et detestanda est pravitas eorum, qui dediti gaudiis corporis, in luxu atque ignavii xtatem agunt: ingenium autem incultu et socordiA sinunt torpescere. Sallust. BelL Cat. c. 1. Bellum Jugurth. c. 2.

CAPUT XV.

Virtus proprium atque tinictim hominis bonum.

Ut ad cursum natus est equus, ad arandum bos, ad indagandum canis; sic homo ad duas res natus est, intelligendum, et agendum convenienter naturse, id est, rationi i in quopositum estHonestum, etquod proprium atque unicum est :n terris hominis bonum. Non enim refert ad felicitatem cjus, quantum agrorum aret, a quam multis salutctur, quam pretioso lecto cubet. sed quam bonus sit. l!onus autem est, si sit in eo ratio ad naturae voluntatem accommodata et perfecta, qua: virtus et Honestum vocatur. Cic. 2. Defin. n. 39. Sencc. Efiiet. Z6.

In quatuor partes Honestum dividi solet; prudentiam, justitiam, lbrtitudinem, et temperantiam. Ex sini^ulis autem illis virtutibus certa officiorum genera nascuntur, in quibus colendis sita est omnis vitae honestas, et in negligendis turpitudo. Itaque de unaquaque seorsnra agemus, et quatuor libris complectemur quae pertinent ad quatuor illas virtutes. 1. Offic. n. 14. s. 3.

« PoprzedniaDalej »