Obrazy na stronie
PDF

cum frustra tcntasset; hxc verba in tabella scripsit; Surge tandem, carnifex. Eamque tabellam ad Augustum projecit. Qui lecta, is. statim surrexit, et nemo est raorte multatus. Dio. I. iv.

4. In Socrate irx signum erat, vocem submittere, loqui parcius. Deprehendebatur itaque ;i familiaribus et coarguebatur. Nec erat illi exprobratio latitantis irse ingrata. Sic iram ejus multi intelligebant, nemo sentiebat. Sensissent autem, nisi amicis objurgandi se jus idem dedisset, quod ipse sibi in amicos sumpserat. Quanto magis hoc nobis faciendum est! Rogemus ergo amicissimum quemque, ut adversus nos libertate utatur tunc maxime, cum minim^ pati illum videbimur posse, nec assentiatur irx nostrse aut cupiditati. Optimum est prospicere impedimenta notis vitiis. Senec. 3 de Irdy c. 13, 14.

5. Admoneri bonus gaudet: pessimus quisque correptorem asperrime patitur. Senec. 3 de Ird, n. 37.

Xenocratem Chalcedonium Plato, magister et amicus, rusticitatis arguebat, eiquc saepius dicebat i Xenocra. tes, Gratiis sacrafacito. Quam reprehensionem admonitionemque ilie semper ;equo ct grato animo accepit: et aliquando cuidam ipsum incitanti ad repellendam Platonis objurgationem, sapicnter prorsus respondit: At illud mi/ii utile ett. JElian. 1. xiv. c. 19. Diog. Laert. in Xenoc.

CAPUT LXIII. Omnia possidentibus seepe amicus deest.

1. Neminem tam alte supra csteros fortuna extulit, ut non illi aliquid desit. Si csetera adsint, abest plerumque res omnium praestantissima, amicus, qui verum dicat, et ab errore vindicet hominem deceptum consuetudine audiendi blanda pro rectis. Regibus ac potentibus viris vix quisquam ex animi sui sententia suadet dissuadetque: sed adulandi certamen est, et una contentio, quis blandissime fallat, Ignorant itaque vires suas, et se tam magnos rati, quant audiun.t, ira: obsequuntur, quam nemo revocat; bella tcmere suscipiunt, et in summum rerum omnium suarum discrimen veniunt. Senec. 6 Benef. 39. 31.

* 2. Quum bellum Gracis indiceret Xerxes, nemo non impulit animum ejus tumentem, oblitumque quam caduca essent ea quibus confideret. Alius aiebat Grsecos non laturos nuncium belli, et ad primam adventantis exercitus famam terga versuros. Alius, nihil dubii esse, quin Grsecia non vinci solum, sed etiam obrui posset illa, quam secum trahebit, innumerabili militum multitudine. Cum in hunc modum multa jactarentur, quae concitarent regem nimia aestimatione sui furentem; Demaratus Lacedsemonius solus dixit: Ipsam illam, qud filaceret sibi, mililum turbam indigeslam et gravem, nonfacile regi/tosse: et fiericulum esse, ne fiauci Lacones, obstruentes corfioribus suis commissas sibi Qrxcix angustias atque aditus, morarentur tot illa gentium millia. Acciderunt quae Demaratus praedixerat. Victus Xerxes, et regnum suum rapida fuga repetere coactus, Demarato gratias egit, quod solut sibi dixisset verum.

3. Antiochus, quum in venatione, feram persequendi studio, ab amicis et servis aberrasset, in casam pauperum hominum intravit ignotus. Cum iis ccenans sermonem de rege injecit, ut sciret quse esset hospitum de se opinio; audivitque: Regem in csteris quidem bonum et laude dignum esse; sed amicis utentem malis, filurima negligere, et txfie quta necessaria essent nihil curare: qubdvenationi filus tiquo indulgeret. Tacuit tum quidem Antiochus. Sed postquam orto sole ad casam illam venere regii satellites, et purpuream vestem cum diademate attulere; converso sermone ad regia illa insignia. Certe, inquit, ex quo die vos sumfisi, herl firimum veros de me sermones audivi. Plut. Apoph.

4. Perfectus haud dubie princeps enituisset Valentinianus, si ei contigisset, aut carere infidis hominibus, quibus sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, aut uti probatis eruditisque monitoribus. Aur. Vict. Efi. c. 69.

CAPUT LXIV.

Veros amicos reparare difficile est.

1. Cum Augustus" audivisset tandem Juliye filix sux flagitia, quse tamdiu nescierat, parum potens irae, ista patefeeerat, eam relegando. Deinde ubi, interposito tempore, ln locum irse subiit verecundia; gemens quod non illa silentio pressisset (quia quarumdam rerum turpitudo aliquando etiam ad eum redit qui eas vindicat) sxpe exclamavit: Horum mihi nihil dccidisset, si aut Agrififia aut Mxcenas vixisset. Inteiligebat scilicet quam utile sit regi aut principi viro fidum amicum habere, quam damnosum carere. Imperante Augusto, csesse sunt legiones Romame, et alise protinus scripta. Fracta classis; et intra paucos dies natavit nova. Saevitum est inoperapublica ignibus; surrexerunt meliora consumptis. Tola reliqua Augusti vita Agrippx et Miecenatis vacavit locus. Adeo imperatori, tot millia hominum habenti, duos reparare difficile fuit. Senec. 6 Benef. c. 32.

Amicum perdere est damnorum maximum.

P, Syrus.

2. Cum Darius Xerxis pater malum granatum aperuisset, et quidam ab eo sciscitaretur, quarum rerum tantum numerum habere optaret, quanlus illic inesset granorum numerus? respondit: Zofiyrorum. Fuerat enim Zopyrus Dario amicissimus, sicque illi deditus, ut ultro se verberibus toto corpore iacerari, nasum, aures, et labia sibi prxcidi yolueYit, ad revocandam in ejus potestatem Babyloniam. Plutar. Afiofih. Justin. I. i. c. 10.

CAPUT LXV.

Arhici thesauri regum sunt.

1. Non exercitus, neque thesauri, praesidia regnt sunt: verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parate queas; officio et fide pariuntur. Interrogatus Alexander ubi thesauros haberet: Afiud amicos, respondit. Idem cum ad Achillis tumulum venisset, feliceiu eum sibi videri, dixit, guhl dum viveret, fidum amicum (Patroclum) nactus esset, et fiost faia magnum firaconcm. (Homerum). Sallust. Jug. c. 10. Amm. I, xxv. Phtt. in Alcx.

H 3

Cum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, praxipuum est principis opus amicos parare. Plinii. Pantg. Traj. .

Nullum majus boni imperii instrumentum est, quim boni amici. Tacit. Hist. iv. c. 7.

2. Cum a Pisistrato, qui principatum Athenis invaserat, amici quidam descivissent, atque in arcem Phylam secessissent; accessit ad eos, vestem stragulam colligatam ferens secum, ac mirantibus illis quserentibusque quid vellet? Aut, inquit, fiersuadere ut mecum redeatis; aut si minus Jiersuasero, manere vobiscum : ideoque instructua veni. Plut. Apoph.

3. Trajanum imperatorem laudat Plinius, quod et amicos diligat, et ipse diligatur. In animis hominum exoleverat priscum mortalium bonum, amicitia: cujus in locum migraverant assentationes, blanditiae, et pejor odio, amoris simulatio. In principum domo nomen tantum amicttiae inane manebat. Nam quae poterat esse inter eos amicitia, quorum alii sibi domini, alii servi, videbantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti. Habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim amor, ut alia, subjectis imperatur: neque est ullus affectus tam erectus et liber et dominationis impatiens, nec qui magis vices exigat. Diligis ergo, et diligeris: atque in eo tota glovia tua est, qui superior factus, descendis in omnia familiaritati6 officia, et in amicum ex imperatore>submitteris: imd tunc maxime imperator es, cum amicum ex imperatore agis. Jucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minus amare. Quorum utroque ita frueris, ut cum ipse ardentissime diligas, ardentius tamen diligaris. Plinii. Paneg. Traj.

CAPUT LXVI.

Amicns certus in re incertd cernitur. Ennius.

1. IpsK amicos res optimae paviunt, adversse probant.

P. Syrus. . . .

Poscunt fidem secunda, at adversa exigunt.

Senec. Agam ver. 934,. Cum Catoni Uticensi obvenisset morte patruelis sui Catonis haereditas centum talentorum, omnia in pecuniam redegit, quam amicis, uti cuiquam opus erat, commodabat. Quinetiam et prxdia sua et servitia eorum causJ aliquando oppignerabat. Plut. in Cat.

Sincerse fidei amici prsecipue in rebus adversis cognoscuntur: quidquid enim tunc prsestatur, totum a constanti benevolentia proficiscitur, At qui fortunatum amicum colil, ille magis causa sua adulari, quam vere diligere, potest videri. Libentius igitur et diutius servavit posteritas nomina eorum, qui amicos in adversis casibus non deseruerunt, quam illorum, qui amicos opibus florentes coluerunt. Nemo de Sardanapali familiaribus loquitur: Orestes pene notior est propter Pyladem amicum, quam propter Agamemnonem patrem. Illorum amicitia, si qua tamen fuit, in deliciis et luxuria turpiter extincta est: horum vero enituit communi calamitate, et immortalem apud posteros famam est adepta. Quid enim celebratum magis, quim i!la Pyladis atque Orestis coram rege Thoante plena amoris contentio, uter moreretur r Dum alter nititur ab altero depellere crimen et criminis poenam, atque in se transferre: dum, ignorante rege uter eorum sit Orestes, PyladesOrestem se esse dicit, ut pro illo necetur; Orestes autem, ita ut est, Orestem se esse asseverat. Quiclamores Romse tota cavea excitati sunt in M. Pacuvii de Oreste et Pylade fabula? Spectantes plaudebant in re ficta: quid arbitramur in vera fuisse facturos? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines. id quod facere ipsi non possent, recte fieri in altero judicarent. Valer. I. iv. c. 7. Cicer. de Amic. n. 34. 5. de Fin. n. 63.

2- Mutina fugiens D. Brutus, ut cognovit missos ab Antonio equites ad se interficiendum advenisse, in loco quodam cum paucis suorum delituit, morti se subtracturus. E6 facta ab equitibus irruptione, Servius Terentius fideli mendacio Brutum se esse simulavit, obscuritate ipsi loci suffragante, et corpus suum objecit trucidandum. Verum cognitus a Furio, cui Brutiana. csetles mandata fuerat, non pctuit nece sua amici supplicium avertere: .sic invitus, fortuna cogente, vixit. Incepto egregio, non autem irrito evenlu, sestimari debet Servii Terentii fides in amicum. Quanquam enim ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit; ipse extinctus est, quantum in illo fuit, et D. Brutus periculum mcrtis evasit» Valer. i. iv. c, 7.

« PoprzedniaDalej »