Obrazy na stronie
PDF

que transiliunt, et contactu nocent. Itaque ut in pestilentia curandum est, ne assideamus corporibus jam corruptis et morbo flagrantibus, quia in afflatu ipso periculum est; ita in legendis amicis dabimus operam, ut quam minime vitiis inquinatos assumamus. Neque hoc prxcipio tibi, ut neminem nisi omnino sapientem velis admittere. Ubi enim istum invenies, quem tot seculis quserimus? Pro optimo est minime malus. In tanti bonorum egestate, minime fastidiosa fiat electio. Sencc. de Tranquil. 7.

CAPUT LVIII.

Amicus amicum non minits diligat, qudm seipsum.

Si quis sapiens amicitiam tueri velit, eodem modo erit affettus erga amieura, quo in seipsum i et eosdem labores ejus causa suscipiet, quos propter se susceperit. L;ctabitur amici la:titia ;sque ac sua» et pariter doiebit, ejus angoribus. Est enim, ut dicunt, foedus quoddam sapientum, ut r.on minus amicos qusfcm se ipsos diligant. Quod iieri posse intelligimus, et aliquando videmus: perspicuumque est niiiil ad jucunde vivendum reperiri posse tali conjunctione aptius. Cicer. 1. dc Fin. n. 67.

Damon et Pythias Pythagorei tam ficielem inter se amicitiam junxerant, ut mori parati essent alter pro alte. ro. Cum eorum alter a Dionysio tyranno nece damna,tus impetrasset tempus, quo, profectus domum, res suas ordinaret: alter vadem se dare tyranno pro reditu ejus non dubitavit, ita ut, si ilie, non revertisset ad diem, moriendum esset sjbi ipsi. Igitur omnes, et in primis Dionysius, cupidc expectabant novse atque ancipitis rei exitum. Appropinquante deinde definita die, nec illo redeunte, unusquisque stultitix damnabat tam temerarium sponsorem. At is nihil se de amici fide metuere prsedicabat. Et vero ille ad diem dictam supervenit. Admiratus eorum fidera tyrannus, petivit ut se in amicitiam, tcrtium reciperent, et supplicio iiberavit eum qui morte erat piectendus. Valcr. I. iv. c. 7. Cicer. 2. OJJic. n. 4a. Bio&or. I. vi.

CAPUT LIX.

Amicitid imus Jit ex pluribus.

\. Qulsque eorutn, in quibus eadem studia sunt, ea«demque voluntates, a;que altero delectatur ac st: ipso : efficiturque id quod Pythagoras vult in amicitia, ut unus fiat -ex pluribus. Cic. 1 Offic. n. 56.

Homo se ipse natura diligit, et alterum anquirit, cujus animutn ita cum suo misceat, ut efficiat pen£ unum ex duobus. Estque verus amicus tanquam alter idem. De Amic. n. 21.

2. Alexander, victo apud Issum Dario, ad captivas .matrem conjugemque ejus prxmisit quosdam e suis, qui nunciarent ipsum venire ad eas invisendas: moxque, inhibita comitantium turba, earum tabernactrfum intravit cum Hephxstione. Is longe omnium amicorura carissimus erat regi, cum ipso pariter educatus, secretorumomnium arbiter: liberdque admonendi eum jus non alius habebat, quod tairteti adrwodum prudenter usurpabat. JLtate erat parregi: sed corporis habituprsestabat. Ergo regins&i iHum regem esse ratse, Persarum rnore veneratae sunt. Inde erroris admonita Sysigambis Darii mater, advoluta est pedibus Alexandri, ignorationem nunquam antea visi regis excusans. Quam ille manu allevans: Jvora erraati, inquit, mater; nam et hic Mexander est, Utri prius gratulemur? Alexandro, qui hoc dicere voluit; an Hephiestioni, cui audire contigit? Q. Curt. I. iii, 12. Valer. I. iv. c. 7.

Erat Alexandro prseter Hephxstionem amicus alter Craterus, diversum utrique ingenium, diversi mores. Hephxstion ad Alexandri voluntatem sese accommodans, plaudebat ei peregrina instituta aemulanti et amplectenti. Craterus, morum patriorum retinens, consulebat Alexandri glorise, et qux essent maximN utilia suadebat. Alexander Hephiestionem drligebat magis: at Craterum pluris faciebat. Per ilhim barbaris responsa dabat: per hunc Macedonibus' et Grsecis. PUitar, m Alex.

CAPUT LX.

Amico omnia credenda. .

Diu cogita an tibi in amichiam aliquis recipiendus sit. Cum placuit recipi, toto illum pectore admilte : tam. audacter cum illo loquere, quam tecum. Tu quidem ita vive, ut nihil dicas aut f«cias, nisi quod committere etiam inimico possis: sed quia qu^dam sunt quae arcana dici solent, h:ec cum amico communica. Fidelem si putaveris, facies. *benec. Efi. 3.

Quidam narrant obviis quae tantum amicis committenda sunt, et in quaslibet aures. exonerant quidquid illos urit. Quidam contra etiam carissimis diffidunt, et interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est: utrumque enim vitium est, et ommbus credore, et nulli. Sed alterum honestius dico vitium, alterum. tutius.

CAPUT LXI.

Res turpes amicum non rogemus^ nec Jaciamus rogati.

1. Qux videntur utilia, honores, divhiae, voluptates, et cietera generis ejusdem, hsec nunquam amicitix ameponenda sunt. At vir bonus neque contra rempublicam, neque contra jusjurandum ad fidem quidquam faciet, amici causa. Nam si omnia facienda sint quse amici velint, ejusmodi amicitis conjurationes putandae sunt. Cicer. 3. Offic. n. 43, 44.

Nulla est excusatio peccati, si amici causa pecca-' veris. Nam aeTfue nefas est, mahim aliquod et facere rogatum, et rogare. Dc Amic. n. 39.

Hsec prima lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati: sed ab amicis honesta petamus, amicorum cuusi honesta faciamus: nec expectemus quidem dum rogemur. Stuciium semper adsit, cunctatip absit. r.. 40. 44.

2. Pericles ille Atheniensis, egregius rir ingenio, bonisque omnibus disciplinis ornatus, profectus est quatenus amici causa progredi fas esse existimaret. Nam cum amicus eum rogaret, ul pro re causaque ejus falsum dejeraret; his ad eum verbis est usus. Me amicis ofiiiulari ofiortet, sed usque ad Deos. A. Gell. 1. i. c. 3.

Simonides poeta, fretus ea, quse ipsi cum Themistocle erat, familiaritate, petiit ab eo aliquid injustae: quod negans Themistocles, dixit ei: JVeque tu, n Simonidc, bonus fioetafueris, si carmina contra fioitica artis leges condideris; neque ego bonus magistratus, si quid contra fiatrite leges tua causd fecerim. Plut. in Them.

Cum Pub. Rutilius Rufus amici cujusdam injustx rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset: Quid ergb mihi ofius est amicitid tud, si, quod rogo, nonfacis? Imo, respondit Rutilius, quid mihi tud, si firofiter te aliquid inhoneste facere me ofiorteat? Sciebat quippe vir sanctus, tam contra officium esse tribuere amico quod non sit sequum, quam non tribuere id quod recte possumus: atque si forta amici a nobis postulent quae honesta non sunt, religionem et fidem esse amicitix anteponendam sciamus. Val. I. vi. c. 4. Cicer. 3. Offic. n. 43.

CAPUT LXII.

Veritas et fides in amicitid retineantur.

1. Vetus est illalex justse verseque amicitise. ut idem. amici semper velint: neque est ullum certius amicitise vinculum, quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. Nam idem velle, atque idem. nolle, ea demum firma amicitia est. Itaque inter amicos, quorum emendati mores fuerint, sit omnium rerum, consiliorum, voluntatum, sine ulla exceptione, communitas. Cicer. firt Planc. n. S. Sallust. Cat. 20. Cicer. de Amic. n. 62.

2. Monendi tamen amici ssepe sunt et objurgandi; et hsec accipienda amice, cum benevole fiunt. Adhibenda autem diligentia est, ut monitio asperitate, objurgatio contumelia, careat. Verum quidem cst Terentianufli illud: Obsequium amicos, veritas odium fiarit. At in obsequio comitas tantum adsit; assentatio vitiorum «d]a

trix procul removeatur, quse non modo amico, sed ne libero quidem, digna est. Aliter enim cum tyranno, aliter cum amico, vivitur. Hujus autem salus desperanda est, cujus aures veritati clausae sunt, ita ut ab amico verum audire nequeat. Ut igitur proprium est verae amicitix et monere efmoneri : et qui monet, debet libere facere, non aspere; qui monetur, debet patienter ferre, non repugnanter; sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse majorem, quam adulationem, blanditiam, assentationem. Scitum est illud Catonis, ut multa: Acerbos inimicos melius de quibusdam mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur: illos verum sefie diccre, hos nunquam. Nulla porro amicitiaest, cum alterverum audire non vult, alter ad mentiendum paratus est. n. 88. 21.

Secreto amicos admone, lauda palarn. P. Syrus.

3. Quemcumque potuero, peccare prohibebo, multo magis amicum. Aliquando utar verbis durioribus, si hac ratione emendari illum speravero posse. An patiemur amicos sanabiles, et qui fieri boni possunt, si quid illos momorderit, perire, sublata admonitione, qua et pater filium aliquando correxit, et uxor maritum aberrantem ad. se reduxit? Senec. 5. Benef. c. 22.

Qui non vetat peccare, cum possit, jubet.

Amici vitia si feras,facis tua.

Bis peccas, cum peccanti obsequium accommodas.

Bonusanimus nunquam erranti obsequium accommodat. Senec. Troas, ver. 289. P. Syrus.

ConsiTium verum dare gaudeamus libere. Plurimum in amicitia valet amicorum bene suadentium auctoritas: eaque adhibeatur ad monendum nou modo aperte, sed etiam acriter, si res postulabit: et adhibitae pareatur. Cicer. de Amic. n. 44.

Cum Mxcenas Augusto Caesari perquam familiaris esset, et magna apud eum gratia valeret; eo animo fait, ut prodesset quibus posset, noceret vero nemini. Amicorum suorum nonnullos ad magistratus et imperia curaTit promoveri, in equestri ordine ipse permanens. Mira quoque ejus et ars et libertas fuit in Augusti animo fiectendo ad mitiora, cum ira incitatus esset. Exemplum hoc unum erit instar omnium. Jusaliquando dicebat Au.gustus, et multos morte damnaturus videbatur. Aderat tum Maecenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et ad tribunal propiiis accedere conatus est. Quod

« PoprzedniaDalej »