Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si qua fides, vulnus quod feci non dolet, inquit,
Sed quod tu facies, hoc mihi, Pate, dolet.

Martial. lib. i. Ep. 14,

3. Gentis Cariæ regina Artemisia virum suum Mausolum maximè dilexit virum: quantopere verò desideravit mortuum, judicare facile est ex habitis ejus funeri honoribus, et exstructo illi sepulchro magnifico, ut inter septem mundi miracula numeraretur. Præmiis quoque excitavit præstantissima ætatis suæ ingenia ad laudes mortui celebrandas. Sed his magni amoris indiciis non contenta ipsa, Mausoli vivum ac spirans sepulchrum fieri concupivit, et cùm ejus cinerem atque ossa mixta odoribus contusaque indidisset aquæ, ebibit. Aut saltem, ut Ciceroni placet, quamdiu vixit, vixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Valer. l. iv. c. 6. A Gell. l. x.

c. 18. Cic. l. iii. Tusc. n. 75.

4. Marcia Catonis Uticensis filia cùm diutiùs lugeret maritum, interrogata quem diem luctûs ultimum esset habitura? respondit, sibi futurum eundem luctûs finem, et vitæ. Et Valeria, Messalarum şoror, rogata cur, amisso Servio viro, nulli vellet nubere? Quoniam, inquit, mihi semper vivit maritus Servius. Erasmi Apoph.

Phocionis uxor, mulieri cuidem aureas et gemmis distinctas vestes ostentanti, dixit: At mihi satis splendidum ornamentum est Phocion meus, pauper quidem, sed vicesima jam anno Atheniensium dux. Stobæus, Serm. v.

CAPUT LIII.

Conjugis delectus ex moribus fiat.

1. Lycurgum quodam percontante cur virgines indotatas nubere lege præcepisset: Ut, inquit, neque propter egestatem aliquæ relinquantur innupta, neque aliæ propter divitias expetantur: Sed juvenum quisque mores puellæ spectans, ex virtute eligat. Plut. Apoph.

Virgo dummodo morata rectè veniat, dotata est satìs. Plut. Aulul. Act. ii. sc. 2.

Dos est magna parentium virtus. Hor. l. iii. Od. 24. Dicebat Cleobulus, filias nuptum dari oportere ætate virgines, ac prudentià mulieres. Diag, Laert. in Clcob.

M

Unicæ filiæ pater Themistoclem consulebat, utrùm eam pauperi, sed bono viro, collocaret: an locupleti parum probato. Cui is, Malo, inquit, virum qui pecunia egeat, quàm pecuniam quæ viro. Quo dicto stultum patrem monuit, ut generum potiùs, quàm divitias generi, legeret. Valer. l. vii. c. 2. Cic. 2. Offic. n. 74.

2. Adolescens Pittacum rogavit, ut doceret, utra siBi è duabus puellis ducenda esset uxor: duas enim offerri dixit, alteram genere atque opibus parem sibi, alteram utrâque re sibi præstantem. Ille, sublato baculo, que propter ætatem adminiculo utebatur, trivium ostendit, quò ludendi causâ pueri solerent convenire, eòque jussit illum pergere, ut audiret à pueris, quid ipsi facere optiParuit adolescens, et pueros in trivio audivit invicem dicentes: Tu tibi sume parem. Diog. Laërt. in Pittac.

mum esset.

3. Thales â ducendâ uxore alieno animo erat. Urgenti aliquando matri ut se matrimonii vinculis astringeret, Nondum tempestivum esse, respondit. Multos post annos cùm eadem acrius instaret, Non ampliùs tempestivum esse, dixit.. Diog. Laërt. in Thal.

Cùm Solon Miletum venisset ad Thaletem, mirum sibi videri dixit, quòd nuptiarum et sobolis omnino negligens esset. Nihil tum Thales respondit: Sed paulo post peregrinum quendam subornavit, qui se nupèr Athenis advenisse simularet. Quærente Solone, num quid in eâ urbe novi? Homo quæ diceret edoctus à Thalete, nihil aliud contigisse respondit, nisi quòd adolescentem quendam efferri vidisset, cujus funus tota civitas prosequere

[ocr errors]

tur. Erat quippe, inquit, ut ferebant, filius viri inter cives virtute præcellentis, et jamdudum ab urbe absentis. infortunatum parentem! exclamabat Solon. Cæterum dic, inquit, quodnam ejus nomen ferebant! Audivi equidem, respondit ille, sed excidit mihi. Hoc tantam memini, multum habitum esse sermonem de illius viri sapientiâ ac justitiâ. Solon, cujus metus ad singulas peregrini responsiones magis ac magis crescebat, turbatus animo atque anxius, quæsivit, Nunquid ille fato functus adolescens, Solonis esse filius diceretur? Quod ita esse respondente illo, cœpit Solon caput cædere, aliaque et facere et dicere quæ solent magno morore oppressi. Tum ridens Thales, qui aderat: Hac me, inquit, Solon, à ducenda uxore et tollendis liberis absterruerunt, que te etiam fortissimi animi

virum nune frangunt. Te verò nihil hic nuncius moveat; hæc enim omnia ficta sunt. Plut. in Sol.

CAPUT LIV.

Magna sit inter fratres concordia et benevo

lentia.

1. Amicitiæ eorum hominum, quos familiaritas conjunxit, nihil aliud sunt, quàm umbræ et imagines illius primæ, quam natura fratibus erga fratres indidit, caritatis. Hanc qui non colit studiosè ac veneratur, an fidem facere cuiquam potest, se aliis esse benevolum? Plut. de Amore fratern.

Sanguinis conjunctio devincit caritate homines. Magnum est enim eadem habere monumenta majorum, iisdem uti sacris, sepulchra habere communia. Cicer. 1 Offic. 54. Quis amicior est, quàm frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Sallust. Jug, c. 10.

Silurus Scytharum rex morti proximus afferri fasciculum hastilium jussit, eumque, ut erat colligatus, dedit confringendum filiis suis octoginta. Cùm id quisque se posse facere negâsset; ipse, soluto fasciculo, singula hastilia facilè confregit; ita docens illos, si concordes essent, insuperabiles fore: si dissiderent, infirmos futuros. Plut. de Garrul.

2. Ego nostrâ ætate non minùs raram fratrum amicitiam video esse, quàm fuêre quondam fratrum inimicitiæ: quæ quia naturæ legi adversabantur, in tragœdiis et the atris publicè exagitatæ. Plutar. de Am. fratern.

L. Paulus Emilius filiarum alteram Catonis filio in matrimonium dedit, alteram Elio Tuberoni, viro optimo, et qui fortissimè paupertatem tulit. Sexdecim erant Ælii, qui omnes cum numerosâ sobole et uxoribus in ædibus perangustis concordi animo habitabant. At hujus nostræ ætatis fratres et cognati, inquit Plutarchus, nisi multum inter se spatii interjecerint, nisi muris, fluminibus, regionibus distinxerint patrimonia et rem familiarem, non cessant à mutuis contentionibus. Plut. in Æmil.

3. Cùm mortuus est pater, rectum est fratres magis etiam quàm priùs studiosos esse retinenda mutuæ bene

volentiæ, neque ad paternam hæreditatem accedere, quasi ad spolia ex hoste diripienda, imitantes pessimum exemplum Chariclis et Antiochi, qui relictum à patre poculumi argenteum ac vestimentum in duas partes discissum abstulerunt. Diligenter ergo observent illum herciscendæ hæreditatis diem, qui aut discordiæ inimicitiæque impla cabilis, aut concordiæ amicitiæque principium esse solet. Plut. de Amore fratern.

Mortuo L. Paulo Emilio, P. Scipio Emilianus cum fratre Fabio hæres relictus, animum verè fraternum in eum ostendit. Nam cùm illum videret re familiari minùs, quàm se, instructum esse; universam hæreditatem, que sexaginta talentis et pluris æstimabatur, ei concessit. Sic enim demum Fabius opibus æqualis ipsi erat futurus. Quod factum cùm ab omnibus celebraretur, aliud quoque clarius animi sui specimen dedit. Nam cùm Fabius in funere patris gladiatores dare constituisset, neque cum sumptum facilè posset sustinere; Scipio dimidiam impensæ partem de suo est largitus. Hujusmodi verò impensa non miner triginta talentis tum solebat esse, si quis magnificè munus gladiatorium edere vellet. Cùm Scipionis quoque mater Papiria paulò pòst de vitâ decessisset; universam hæreditatem concessit sororibus, tametsi nulla pars bonorum legibus ad eas rediret. Diod. Sic. l. xxxi.

Eternam sibi apud posteros famam paravit Proculeius paterno in fratres animo. Eques Romanus fuit, Augusti amicus. Patre mortuo, patrimonium cum fratribus Murenâ et Scipione æquis partibus diviserat: at illi bello civili bonis omnibus spoliati sunt. Quam calamitatem ut leniret Proculeius, facultates omnes suas cum fratribus iterum est partitus. Unde Horatius dixit:

Vivet extento Proculeius ævo,

Notus in fratres animi paterni. Od. l. ii. 2.

4. Operæ pretium est disceptationem audire fratrum. barbarorum, non de agelli particulâ, non de mancipiis, non de pecore, sed de ipso Persidis regno. Cùm Darius Persarum rex obiisset; certamen de regno ejus ortum est inter Artemenem maximum natu filiorum ejus, et Xerxem : quod quidem concordi animo detulerunt ad patruum suum Artaphernem, velut ad domesticum judicem. Ille, domi cognitâ causâ, Xerxem præposuit. Porrò adeò fraterna contentio fuit, ut nec victor insultaverit, nec victus - doluerit, ipsoque litis tempore invicem dona miserint.

Jucunda quoque inter se et sida convivia habuerunt: et judicium sine ullo convicio fuit. Adeò tum fratres moderatiùs inter se maxima imperia dividebant, quàm nunc exigua patrimonia partiuntur. Plutar. de Amore fraterno. Justinus, l. ii. c. 10.

5. Antiochus, cognomento Accipiter, adversus Seleucum fratrem de regno bellum gerebat. Cùm tamen Seleucus, à Galatis victus, nusquam appareret, et interfectus putaretur; Antiochus purpuram deposuit, pullâque veste sumptâ, et clausâ regia, fratrem luxit. Paulò post cùm audivisset illum vivere, et alium exercitum colligere; in publicum progressus, Diis sacra propter salutem fratris fecit, et subditas sibi gentes in signum lætitiæ coronas gestare jussit. Plut. ibid.

6. Darius Hydaspis filius, Persarum rex, in custodiam tradi jusserat Intaphernem unum è purpuratis, cum liberis atque omni familiâ necandum. Exanimata Inta. phernis uxor ad regias fores statim advolavit: et cùm nec lacrymis nec precibus modum faceret, hoc illi rex concedere se dixit, ut, si quem ex omnibus morti addictis salvum præ cæteris cuperet, is ei condonaretur. Quos quia omnes ex æquo amabat mulier, diu inops consilii permansit. Tandem fratrem sibi postulavit condonari. Quod miratus rex, quæsivit cur maritum uxor, filios mater negligens, fratrem elegisset, qui videbatur minùs jucundus ac carus futurus esse. Tum illa: Rex, inquit, maritus mihi alius atque alii liberi possunt contingere, his amissis, si Dii volucrint: alius verò frater minimè, utpote extinetis jam parentibus meis. Hoc responso delectatus rex, fratrem, quem optaverat, dimisit, et filium natu maximum teros jubet ad mortem rapi. Herodot. l. iii.

7. Bello Antiochi magno et gravi, cùm Lucio Scipioni obvenisset Asia provincia; quia parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli gerendi curam mandari volebat college ejus Caio Lælio, Lælii sapientis patri. Surrexit tunc P. Africanus, frater major L. Scipionis, et illam ignominiam familiæ deprecatus est : dixit in fratre suo summam virtutem esse, summumque consilium: seque eâ ætate, iis rebus gestis, ei legatum futurum promisit. Quod cùm ab co esset dictum; nihil est de L. Scipionis provinciâ commutatum. Itaque frater natu major, minori legatus in Asiam profectus, tamdiu

« PoprzedniaDalej »