Obrazy na stronie
PDF

5. Rhacoces quidam genere Mardus septem habebat filios, quorum minimus, nomine Cartomcs, adelescens supra atatem audax, multis suis fratribus mala quotidie inferebat. Cum eum pater non destitisset clementer admonere et verbis castigare, neque ille auscultaret utilia suadenti, venere forte in eam regionem judices illi, qui jussu regis Persarum singulas provincias peragrare soliti erant, ad jus dicendum, et propterea aliquando Oculi Regis vocabantur. Tum vero Rhacoces filium comprehendit, et manibus post tergum ligatis, ad judices traxit, quibus cum enumerasset quse fuerant ab illo audacter et improbe perpetrata, postulavit ut contumacise et improbitatis pcenas morte lueret. Tam inusitata parentis adversus filium postulatione obstupefacti judices, a sententia ferenda abstiBuere, et utrumque ad regem Persarum Artaxerxem deduxerunt.

Ut stetit in conspectu Artaxerxis Rhacoces, et eadem, quse prius adversus filium conquestus est, ac postulavit: Ergone, inquit rex, tu oculis tuU videre morientum jilium sustinebis fiater? Maxime, respondit ille, quoniam in horto quoque cum lactucarum amaros surculos defringo et amfiuto, nihil omninq mali ex eo mater ifisorum, ijisa lactuca sentit: sed efflorescit magis, majorque et duicior evadit. Pariter et ego, u rex, cutn videro firohiberi ab injurid faciendd et fierire eum, qui et dotnui mes ct fratribus suis filurimum nocet, mea res melius se habebunt, et cum retiquis ftliis una firosfiere agentibus vivatn. Quibus auditis, Artaxerxes collaudatum quidem Rhacocem inter regios judiees, sedere jussit, ita allocutus eos qui praesentes aderant: Qui tamjustc de suis ifisius liberis sententiam fironunciat, omnino etiam adversus alios diligens erit et incorrufitus judex. Adolescentem vero pra:senti pcena Iiberavit, gravissimum mortis genus interminatus ei, si deinceps deprehensus esset patrare similia prseteritis. JElian. I. i. c. 34. Xenofih. Cyrofi. I. i.

6. Pausanias Lacedsemoniorum dux, elatus victoria parta de Mardonio apud Platxas, nefaria adversus patriam consilia inierat. Eum propterea comprehendi cum jussissent Ephori, in aedem Mitiervse confugit: unde ne exire posset, statim Ephori, valvas ejus sedis obstruxerunt, tectumque sunt demoliti, ut facilius sub dio interiret. Dicitur eo tempore matrem Fausaniae vixisse, eamque, postquam cognovit scelus filii, lapidem ad introitum sedis attulisse, ad claudendum filium. Cum deinde Pausanias semianimis e templo elatus esset, confestim animam efllavit. Sic magnam belli gloriam turpi morti maculavit. Corn. JVefi. in Pausan.

CAPUT XLIX.

Parentum amor in libero*.

1. Erat Mulgentii, quod est oppidum Siciliae, vir opibus et gloria princeps civitatis suse, cui cognomen Cambalus. Hic venatum egressus, cum in latronum manua pene incidisset, pedibus in oppidum ccepil contendere. Ei tum forte Gorgus pater equo vectus occurrens, statim equo desiliit, filiumque hortatus est ut, equo inscenso, protinus se in urbem reciperet. At filius salutem suam patris incolumitati praferri non est passus: neque pater ricissim voluit periculum effugere, projecto ad certam mortem filio. Itaque cum alter alterum flens oraret, et ambo inter se certarent, paterno amore in filium contenilente cum filii pietate in patrem, interim latrones utrumque assecuti confoderunt. Diod. Sic. I. xxxiv.

2. Zaleucus apud Locrenses legem tulerat, ut adultero oculi effoderentur. Cujus flagitii cum paulo post convictus fuisset ipsius filius; poenam ex paterna lege daturus erat. Tota civitas necessitatem poens remitti adolescenti volebat in gratiam et honorem patris a quo saluberrimis legibus fuerat munita, postulabatque a Zaleuco, ut filio suo indulgeri pateretur. Ille tandem precibus populi victus, se inter misericordem patrem et justum legislatorem est partitus: et, ne, quod semel sancitum fuerat, irritum fieret per impunitatem admissi flagitii, unum sibi, alterum filio, oculum eruit. JElian. I. xiii. Valer. I. v. c. 5.

3. Diagoras Rhodius tres filios adolescentes habuit, unum pugilem, alterum pancratiastem, tertium luctatorem: eosque omnes vidit vincere coronarique Olympiae eodem die. Et cum ibi eum tres adolescentes amplexi, coronis suis in caput patris impositis, suaviarentur, populusque gratulabundus jaceret undique in eum flores, ibidem in stadio, inspectante populo, in osculis atque in manibus iiliorum animam efflavit. A. Gelt. I. iii. c. 14.

4v Ubi accepta ad Thrasinienum lacum clades Romse audita est, varias in curas despertiti eorum animi fuere, quorum propinqui pugnse interfuerunt: quia ignorabant quae cujusque suorum fortuna esset, et quid sperare aut timere deberent. Postero die, ac deinceps aliquot sequentibus, ad portas major mulierum, quam virorum, multitudo stetit, opperiens aut suorum aliquem, aut nuncium de his: circumfundebairturque.obiis multa sciscitantes, neque avelli ab illis poterant priusquam ordine omnia inquisivissent. Inde varios vultus cerneres, ut cuique aut laeta aht tristia nunciabantur. Foeminarum prsecipue gaudia insignia erant, et luctus. Ferunt unam, sospite filio, repente m ipsa urbis porta oblato praeter spem, in conspectu ejus expirasse: alteram, cui mors filii falsd nunciata fnerat, moestam sedentem domi, nimio gaudio exanimatam fuisse ad primum conspectum redeuntis filii. Sic quas dolor non extinxerat, latitia consumpsvt. Livius, c. xxii. c. 7. Valer. I. ix. c. 12.

CAPUT L.

Sua sunt conjugibus munia assignata ci natura.

Gradus plures sunt societatis humana;. Prima societas est in ipso coniugio. Cic. Offic. n. 53, 54. Maritate conjugium a natura comparatum est, ut non solum jucundissima, sed etiam utihssima vitae societas iniretur. Ex ea plurima mortalibus adjutoria et propugnacula prseparata sunt. Cum victus et cultus humanus accurandus esset, non in sylvestribus locis et in propatulo, sicut feris, sed domi sub tecto: necessarium fuit, alterum e conjugibus esse foris et sub dio, qui labore et industria comparata quse necessaria essent: alteram intus, quc comparata custodiret, et caetera conficerets quse domi deberent administrari. Natura distribuit viro calores pacis ac belli, id est, rusticationis et militarium exercitationum: mulieri vero, quam omnibus his rebus fecerat inhabilem, domestica negotia curanda tradidit. Et quoniam hunc sexum assignaverat custodise rei familiaris, idcirco timidiorem reddidit, quam virilem: nam metus plurimum confert ad diligentiam custodiendi. Quod au.

i

tem necesse erat quxrenti victum foris et in aperto nonnunquam injuriam propulsare, ideo virum audaciorem. facit quam mulierem. Memoriam non minorem foemin£e, qu&m viro, tribuit; quia utrique seque opus fuit. Cic. Frag.

CAPUT LL

Maritorum amor in uxores.

1. Tiberius Gracchus, Romse censor, et bis consul, geminos reportavit triumphos : majorem tamen ex virtute et sapientia gloriam invenit. Itaque dignus est habitus qui in matrimonium acciperet Corneliam, filiam P.' Scipionis, a quo devictus fuerat Annibal. Hic, quemadmodum C. Gracchus filius ejus scriptum reliquit, duobus anguibus diversi sexus in thalamo comprehensis, rem prodigii loco habuit, qui augur erat, et convocatos haruspices consulit. Qui cum respondissent: JVbn esse occidendos ambos angues, non esse etiam dimittendos, sed, occiso uno, alterum dimittendum: si marem emisisset, uxori celerem mortem instare: si fxminam, ifisi;'sequius esse censuit se jam state provectum maturam mortem oppetere, quam Corneliam, quae juvenis esset, et adhuc patrise dare eives posset ex alio marito. Itaque et uxori parcens, et reipublicse consulens, foeminam serpentem emisit: ipsepaucis post diebus est mortuus. Marito superstes conjux, sic rei familiaris curam gessit, sic liberos instituit, tantam vita sanctitatem et animi magnitudinem ostendit, ut non male visus sit consuluisse Tiberius, qui pro tali muliere voluisset emori. Cic. 1. de Div. n. 36. Plinius, l. viii. 36. Valer. I. iv. c. 6.

Ab hoc mariti in uxorem amore longe abfuit Admetus Pheraeorum rex, si poetis fides habeatur. Nam cum a Diis monitus esset, fore ut prsesentem mortem effugeret, si quis reperiretur, qui ejus vice mori vellet; passus est conjugem suam Alcestim, adhuc integri setate florentem. voluntario obitu pro se de fungi. Valer. ibid. Eurifiid. in Alcest.

2. C. Plautius, morte uxoris audita, doloris impotens, cum pectus suum gladio percussisset, inceptum perficere est prohibitus interventu suorum, qui et vulnus «Sbligarunt. At ubi primum occasio data est, scissis fasciis et vulnere divulso, ex imis visceribus animum dolore eppressum extraxit.

Ejusdem ut nominis, ita amoris quoque (seu potius furoris M. Plautius, quum Tarentum classe appulisset, atque ubi uxor ejus, qux maritum illuc prosecuta fuerat, morbo decessisset: funerati ea atque in rogum imposita, stricto ferro incubuit. Valer. ibid.

3. Dicebat Cato Major, majorem laudem esse boni. mariti, quam magni senatoris: et Socratem illum zon. terem sibi propterea maxime admivationi esse, quod . fieri petuo placide comiterque vixisset cum uxore moroa»., JPlut. in Caton.

CAPUT LII.

Uxorum constans amor in maritos.

- 1. Porcia M. Catunis Uticensis filia/- cum apud Philippos victum et interemptum maritum cognosceret; qui ferrum, quod poscebat ad mortem sibi inferendam, non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitavit, virilem patris exitum mulier imitata novo mortis genere. Valer. I. iv. c. 6.

Conjugis audisset fatum cum Porcia Bruti,

Et subtracta sibi quaereret arma dolor,
JVondum scitis, ait, mortem non fiosse negari?

Credideram satis hoc vos docuisse fiatrem.
Bixiti et ardentes avido bibit ore favillas.
I nunc, et ferrum, turba molesta, nega.

Martial. Ub. 1. Efiigr. 43. Ad mortem fortiter ferendam sese antea erudierat Porcia. Pridie quim Caesar ii Bruto caeterisque consciis est occisus, cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, poposcit, eoque velut forte e manibus elapso se ipsa vulneravit. Clamore ancillarum in cubiculum uxoris vocatus Brutiis, objurgare eam coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset. At Porcia ei secretd dixit: JVon casu, sed de industrid, hoc mihi vulnus jeci, certissimum amoris erga te mei indicium. Kxfieriri enim volui, an sath mihi animi futurum esset ad mortem ferro guxrendam, si tibi generosum firofioshum ex tententiafiarum

« PoprzedniaDalej »