Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT IX.

Templa ad augendam pietatem exstructa sunt.

CENSEO delubra esse excitanda Diis in urbibus. Nec sequor magos Persarum, quorum consilio Xerxes dicitur inflammâsse templa Græciæ. Indignabantur quippe includi parietibus Deos, quibus omnia, deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis esset templum et domus. Græci et Romani meliùs sensêre ac fecêre: qui, licèt agnoscerent divinum numen esse ubique diffusum, tamen, ut augerent pietatem nostram in Deos, voluerunt illos incolere easdem urbes, quas nos. Affert enim hæc opinio religionem utilem civitatibus. Siquidem bene dictum est à Pythagorâ doctissimo viro, pietatem et religionem maximè versari in animis, cùm rebus divinis operam damus in templis, cernentes simulacra Deorum. Cic. 2. Leg. n. 26.

Thales, qui fuit unus è sapientibus illis septem, dixit, oportere homines existimare, Deos omnia cernere; Deorum omnia esse plena: ut ubique tam sanctè castèque agerent, quàm si in fanis essent maximè religiosis,

Olim tanta reverentia præstabatur templis, ut in iis excreare aut mingere nefas esset. Arrianus in Epict. l. iv. c. 11.

CAPUT X.

Tuta et honorata inter hostes pietas.

1. Cùm Galli, captâ urbe Româ, Capitolium obsiderent, et intenti essent ad id, ne quis hostium posset evadere; juvenis Romanus convertit in se civium atque hostium admirationem. Sacrificium erat statum genti Fabiæ in colle Quirinali. Ad quod faciendum cùm C. Fabius Dorso descendisset è Capitolio, ferens sacra manibus ; per medios hostes transiit: et nihil motus voce cujusquam et minis, in Quirinalem collem pervenit. Ibi omnibus rebus peractis solemniter regressus est viâ eâdem quâ iverat, similiter constanti vultu graduque, sperans

: Deos, quorum cultum ne in mortis quidem periculo deseruisset, futuros esse sibi propitios. Et quidem pietas ejus tuta fuit ab hostibus, rediitque in Capitolium ad suos incolumis, Gallis, aut attonitis miraculo juvenilis audaciæ, aut motis religione; cujus negligens non erat gens illa. Livius, l. v. c. 46.

2. Cùm Camillus pergeret ad delendam urbem Veios, decimam partem prædæ voverat Apollini. Urbe captâ ac direptâ, ut liberaretur eo voto, senatus misit nave tres legatos, qui ferrent Delphos pateram auream, donum Apollini. Hi excepti à Liparensibus piratis haud procul freto Siculo, devecti sunt Liparas. Mos erat civitatis prædam dividere, velut partam publico latrocinio. Fortè eo anno erat in summo magistratu Timasitheus quidam; vir similior Romanis quàm suis; qui et legatos et Deum, cui mittebatur donum, reveritus ipse, multitudinem quoque justâ religione implevit : adduxit in publicum hospitium legatos, prosecutus est eos etiam cum præsidio navium Delphos, et inde reduxit Romam sospites. Senatus hospitium propterea cum illo institui voluit, donaque ei publicè sunt data. Livius, l. v. c. 21. et 28.

CAPUT XI.

Publica religio privatis affectibus prælata.

Cùm Galli ad Romam ferro et igne vastandam accelerare dicerentur, et nulla spes esset urbem posse defendi; multi Romanorum per agros dilapsi sunt, multi urbes petiêrunt finitimas, asportantes quæcumque habebant pretiosissima. Liv. l. v. c. 40.

Interim virgines Vestales, omissâ rerum suarum curâ, cùm consultassent, quæ sacra secum ferenda essent, et quæ relinquenda, quia vires deerant ad ferenda omnia; defoderunt in loco sacro quædam condita in doliolis ; alia ferentes, onere inter se partito, ingressæ sunt viam quæ ducebat ad Janiculum. Eas cùm conspexisset Albi

nus è plebe Romanâ homo, plaustro conjugem ac liberos vehens inter cæteram turbam quæ urbe excedebat; ratus est irreligiosum esse, sanctas virgines pedibus ire, portantes manibus sacra populi Romani, se verò ac suos in vehiculo conspici. Itaque statim omisso, quod inceperat,

itinere, descendere uxorem ac liberos jussit, virgines sacraqué in plaustrum imposuit, et pervexit Cære, quò iter erat Vestalibus. Adeò tunc in ultimo etiam casu religio publica antecellebat privatis affectibus, salvumque erat discrimen rerum divinarum et humanarum. Florus, . i. c. 13.

[ocr errors]

CAPUT XII.

Impii seriùs ocyùs dant pænas.

1. Dionysius major, Siciliæ tyrannus, ut crudelitatem exercuit in suos, sic fuit impius in Deos furtis et cavillationibus. Cùm in fanum Jovis venisset, detraxit ei aureum amiculum, quo fuerat à tyranno Gelone exornatus: atque in eum etiam cavillatus est, dicens: Estate grave esse aureum amiculum, hieme frigidum. Eique laneum pallium injecit, quod dicebat aptum esse ad omne tempus. Idem Esculapio barbam auream demi jussit : Neque enim, inquiebat, convenit, barbatum esse filium, cùm in omnibus fanis pater ejus Apollo imberbis sit. quodam expilato navigabat Syracusas; et cùm secundissimè cursum teneret: Videtis-ne, inquit, amici, quàm bona navigatio detur sacrilegis à Diis immortalibus? Non exsolvit quidem statim Dionysius debita impietati suppli cia at postca insidiis suorum oppressus, interfectus est. Divina enim ira plerumque lento gradu procedit ad vindictam sui, tarditatemque supplicii gravitate compensat. Cic. De nat. n. 38. Just. l. xx. c. 5. Valer. l. i. c. 1.

Fano

2. Cûm è Siciliâ rediens Pyrrhus rex Epiri, classe præterveheretur Locros, thesauros fani Proserpinæ spoliavit, et pecuniâ in naves impositâ, ipse terrâ est profectus. Quid ergo evenit? Classis ejus postero die lacerata est fœdissimâ tempestate, omnesque naves, quæ sacram pecuniam habebant, ejectæ sunt in litora Locrorum. Quâ tantâ clade edoctus tandem rex esse Deos, jussit pecuniam omnem conquisitam referri in thesauros Proserpinæ. Nec tamen unquam postea quicquam prosperi evenit ei: pulsusque ex Italiâ, ignobili morte occubuit, cùm temerè noctu ingressus esset Argos. Lanceâ primùm leviter vulneratus fuerat à juvene quodam Argivo. Matrem habebat hic anum pauperculam, quæ inter alias mulieres

spectans prælium è tecto domûs, quum videret Pyrrhum ferri toto impetu in auctorem vulneris sui; timens vitæ filii, protinus tegulam corripuit, et utrâque manu libratam demisit in caput regis. Quo vulnere dejectus ex equo Pyrrhus, à Zopyro quodam est obtruncatus. Liv. l. xxix. c. 18. Plut. in Pyrrho.

3. Longo post tempore Q. Pleminius præpositus præsidio Romanorum in urbe Locrorum, cùm à sacrorum spoliatione non abstinuisset, et eosdem Proserpinæ thesauros diripuisset, quos olim Pyrrhus; ex senatusconsulto prætor et legati Locros missi, præcipuam, ut mandatum erat, curam religionis habuêre. Omnem enim sacram pecuniam, quæ apud Pleminium et milites erat, in thesauris Deæ reposuerunt, cum eâ quam duplam Româ attulerant, ac piaculare sacrorum fecerunt. Ipse Pleminius, antea à suis hostiliter laceratus, et naso auribusque mutilatis, propè exanimis relictus, Romam missus est, causam dicturus. Sed ante causæ dictionem teterrimo genere morbi in carcere est consumptus. Liv. l. xxix. c. 19. 21. cap. 9. Valer. l. ii c. 1.

4. Xerxes ante navale prælium, quo victus est à Themistocle, miserat quatuor millia armatorum Delphos, ad diripiendum templum Apollinis, quasi gereret bellum non tantùm cum Græcis, sed etiam cum Diis immortalibus. Quæ manus tota deleta est imbribus et fulminibus: ut intelligeret quàm nullæ essent hominum vires adversum Deos. Justin. l. ii. c. 12.

5. Contrà Agesilaus, rex Lacedæmoniorum, magnam templis reverentiam habuit. Maxima laus fuit victoriæ, quam de Atheniensibus et Boeotis apud Coroneam adeptus est, quòd antetulit iræ religionem. Cùm enim plerique ex fugâ se in templum Minervæ conjecissent, et quæreretur ab eo quid his vellet fieri; eos vetuit violari; etsi aliquot vulnera acceperat in prælio, et iratus videbatur omnibus qui adversûs se arma tulerant. Neque solùm in Græciâ sancta habuit templa Deorum, sed etiam apud barbaros summâ religione omnia simulacra atque aras conservavit. Sic Alexander magnus, cùm Thebas everteret, non est oblitus pietatis erga Deos; sed cavit summo studio ne Deorum ædes, et alia sacra loca violarentur. In expeditione quoque Asiaticâ cùm à Persis repeteret pœnas, abstinuit à locis omnibus quæ Diis dicatæ

G

erant: quamvis Persæ hoc potissimùm injuriæ genere sæviissent in Græciâ. Corn. Nep. in Agesil. c. 4. Polyb.

1. v.

CAPUT XIII.

Quæ vota facienda sint Deo.

1. DEUM roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde corporis. Quidni tu hæc vota sæpe facias? Scito te esse omnibus cupiditatibus liberum, cùm eò perveneris, ut Deum nihil roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta nunc dementia est multorum hominum! Insusurrant Diis vota turpissima: si quis admoverit aurem, conticescent; et quod scire homines nolunt, Deo narrant. Tu sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant. Senec. Ep. 10.

Padalii, gens Indica, nihil aliud petebant à Diis quàm justitiam. Exc. Nec. Damas.

Dicebat Apollonius has tantùm preces esse profundendas ab homine accedente ad Deorum templa: 0 Dii, que mihi conveniunt præstate. Philost. 1. i. c. 2.

2. Socrates, qui fuit quasi quoddam terrestre oraculum humanæ sapientiæ, arbitrabatur nihil ultrà petendum esse à Diis, quàm ut bona tribuerent: cùm ii soli scirent, quid unicuique esset utile; nos autem plerumque ea expeteremus votis, quæ foret meliùs non impetrâsse. Etenim involuta densissimis tenebris mens mortalium effundit sese in cæcas precationes. Divitias appetit, quæ fuerunt multis exitio ; honores concupiscit, qui complures pessumdederunt: splendida conjugia sollicitè quærit, quæ ut aliquando illustrant, ita nonnunquam funditùs domos evertunt. Desinat tandem stultè inhiare iis rebus, quæ multorum malorum causa sæpe sunt, seque totam permittat arbitrio Deorum: quia qui tribuere bona solent, etiam eligere aptissima possunt. Valer. l. vii. c. 2.

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt Dii.
Carior est illis homo, quàm sibi, &c.

Juven. Sat. x. ver. 347.

« PoprzedniaDalej »