Obrazy na stronie
PDF

suam; memor reprehensionis olim factse a Leonida, misit ei thura multa, odoresque alios, admonuitque ne vellet posthac esse parcus in honoribus Deorum. Plut. in Alcx.

CAPUT VII.

Impii non placant Deum donis.

Impii audiant Platonem, qui vetat dubitare qua mente Deus sit futurus in eos; cum vir nemo probus velit donari se ab improbo. Cicer. 2 Leg. n. 41.

Jucundum non esset viro probo accipere dona, quse non ignoraret dari animo malo. Si pietas adsit, nihil non potest esse gratum Deo: contra autem, si desit. Hiero. cl. in Pyth. carm.

Scelesti inducunt in animum suum, se posse placare Jovem donis' et hostiis; at perdunt operam et sumptum. Plau'. in Kudente.

Bias navigabat aliquando cum impiis: quum vero, tempestate exortn, navis quateretur fluctibus, i.lique invocarent Deos: Silete, inquit, ne Dii audiant vos navigare in hdc nave. Idem respondit nihil homini impio percontanti quid esset pietas. Cumque ille sciscitaretur causam silentii: Taceo, inquit, quia quaris de rebus nihil fiertinentibus ad te. Diog. Laert. in Bian.

2. Puras Deus, non plenas, aspicit manus. P. Syrus.

Mentes Deorum possunt placari pietate, et religione, et precibus justis, npn superstitione contaminata, neque hostiis csesis ad perficiendum scelus. Cicer. firo Cluent. n. 194.

jEschinus dicit apud Terentium patri: Pater, tu comprecare Deos potius, quam ego. Nam certo scio eos obtemperaturos tibi magis, quod es vir melior multo, quam ego sum. Terent. Adeljih. act. iv. sc. 5.

Cultus primus Deorum est, credere Deos. Deinde, scire eos esse qui prsesident mundo, qui gcrunt tutelam generis humani, curiosi. singulorum. Yis propitiare Deos? Esto bonus. Quisquis imitatus est eos, satis coluit. Senec. L/i. 95.

Ille honorat Deum optime, qui facit mentem suam .similem Deo, quantum potest fieri. Sexti senter.t.

Dilige Deu.m plus quam animam. Si non diligis Deurr., non ibis ad Deum. Non amabis autem Deum, nisi habueris in te aliquid simile Deo. Ibid.

Conandum est, ut efficiamur similes Deo, quantum licit homini. Homo autem efficitur similis Deo prudentia, aanctitate. Plato in Thteet.

CAPUT VIII,

Mens bona et inventio artium veniunt h Deo.

1. Virtus non advenit a natura, neque a fdoctrina, sed a numine divino. Natura non dat virtutem. Nascimur quidem ad hoc, sed sine hoc. Plato in Menon. Senec. Efi. 90.

Nemo vir bonus est sine Deo. An potest aliquis exsurgere supra fortunam, nisi adjutus ab illo? Ille dat consilia magnifica et erecta: ille habitat in unoquoque virorum bonorum. Si videris hominem interritum periculis, intactum cupiditatibus, felicem inter adversa^ placidum in tempestatibus, despicientem quasi ex loco superiore humana omnia; nonne admiraberis eum? Nonne dices: Virtus illa est major et altior corfiusculo, in quo est; vis divina descendit illuc. Sen. Ep. 41.

Si quis est animo excellente, et moderato; si quis ridet quicquid csteri mortales timent ant optant; coelestis potentia agitat eum ac regit, res tanta non potest stare sine adminiculo numinis.

Itur ad astra frugalitate, temperantia, fortitudine, aliisque virtutibus. Dii non sunt fastidiosi, non invidi. Admittunt nos, et porrigunt manum ascendentibus. Imo Deus venit ad homines, et ih homines. Mens bona nulla est sine Deo. Efi. 73.

2. P. Scipio Africanusnihil crepit priusquam sedisset diutissime in cella Jovis, quasi acciperet inde mentem divinam, et consilia salutaria reipublicse. Propterea solitus erat ventitare in Capitolium ante diluculum. Victor. De vir. ill. c. 49, A. Gelliusx l. vii. c. i.

Cicero in oratione pro Syllii palam prxdicat, consilium patrise servanda : fuisse injectum sibi a Diis, cum. Catilina conjurasset adversus eam. O Dii immortales! Vosprofectoincendististumanimum meum cupiditateconservandxpatriae. Vos avocastisme acogitationibus omnibus cxteris, et convertistis ad salutem unam patrix. Vos denixpie prxtulistis menti mex clarissimum lumen in tencbris tantis erroris et inscientix. Tribuam enim vobis qux sunt vestra. Nec vero possum dare tantum ingenio meo, ut dispexerim sponte meS in tempestate illa tuibulentissima reipublics, quid esset optimum factu. Ib. n. 40.

Nihil insolens et gloriosum exiit unquara ex ore Timoleontis: qui quidem cum audiret Iaudessuas prsedicari, -nunquam dixit aliud quim se habere atque agere gratias maximas Diis, quod cum statuissent liberare Siciliam a dominatu tyrannorum, voluissent se potissimum esse dueem hujus operis. Putabat enim nihil rerum humanarum ag^i sine numine Deorum. Corn. JVefios in Timol. c. 4.

3. Quidquid boni egeris, puta acceptum esse a Diis; inquiebat Bias. Diog. Laert. in Bian.

M. Antoninus, in libro de vita sua, agit gratias Diis verbis multis, quod dederint sibi sxpius monita et adjumenta ad instituendam vitam sapienter; quod eripuerint se et juvenem et senem ab occasionibus multis peccandi; quod concesserint bonos parentes, prxceptores, amicos. M. Ant. I. i. c. 17.

Cum divitix soleant afferre hominibus aut amorem voluptatis, aut animi superbiam; opus est homini auxilio divino, ut modesiiam colat. Excerp. JVic. Damas.

Credendum est neminem virorum bonorum talent fuisse, nisi adjuvante Deo. Et nemo unquam fuit vir magnus- sine affiatu aliquo divino. Cic. 2. De nat. n. 165.

Si mens, virtus, fides, concordia inest in genere humano; unde hxc potuerunt defluere in terras, nisi a superis? Ibid. n. 79.

4. Cura priscorum in inveniendo, benignitas in tradendo, est donum Deorum. Si quis forte credit illa potuisse excogitari ab homine, intelligit ingrate munera Deorum. Plin. I. xxvii. c. 1. 2.

Ne dixeris illa, quse invenimus, esse nostra. Semina artium omnium insita sunt nobis, et Deus magister ex occulto acuit et excitat ingenia. Senec. 4. Benef. c 6.

CAPUT IX.

Templa ad augendam pietatem exstructa sunt.

- Censeo delubra esse excitanda Diis in urbibus. Nec sequor magos Persarum, quorum consilio Xerxes dicitur infiammasse templa Grsecice. Indignabantur quippe includi parietibus Deos, quibus omnia, deberent esse patentia ac libera, quorumque hic mundus omnis esset templum et domus. Grseci et Romani melius sensere ac fecere: qui, licet agnoscerent divinum numen esse ubique diffusum, tamen, ut augerent pietatem nostram in Deos, voluerunt illos incolere easdem urber>, quas nos. Affert enim hsec opinio religionem utilem civitatibus. Siquidem bene dictum est a Pythagora doctissimo viro, pietatem et religionem maxirm: versari in animis, cum rebus divinis operam damus in templis, cernentes simulacra Deorum. Cic. 2. Leg. n. 26.

Thales, qui fuit unuse sapientibus iliis septem, dixit, oportere homines existimare, Deosomnia cernere; Deorum omnia esse plena: ut ubique tam sancte casteque agerent, qukm si in fanis essent maxime religiosis»

Olim tanta reverentia praestabatur templis, ut in iis excreare a,ut mingere nefas esset. Arrianus in Efiiet. L iv. c. 11.

CAPUT X.

Tuta et honorata inter hostes pietas.

1. Cum Galli, capta utbe Roma, Capitolium obsiderent, et intenti essent ad id, ne quis bostium posset evadere; juvenis Romanus convertit in se civium atque hostium admirationem. Sacrificium erat statum genti Fabiae in colle Quirinali. Ad quod faciendum cum C. Fabius Dorso descendisset e Capitolio, ferens sacramanibus; per mcdios hostes transiit: et nihil motus voce cujusquam et minis, in Quirinalem collem pervenit. Ibi omnibus rebus peractis solemniter regressus est via eadem qua iverat, similiter constanti vultu graduque, sperans Deos, quorum cultum ne in mortis quidem periculo deseruisset, futuros esse sibi propitios. Et quidem pietas ejus tuta fuit ab hostibus, rediitque in Capitolium ad suos incolumis, Gallis, aut attonitis miraculo juvenilis audacia, aut motis religione; cujus negligens non erat gens illa. Z.iviuS, l. v. c. 46.

2. Cum Camillus pergeret ad delendam urbem Veios, decimam partem praedae voverat Apollini. Urbe capt£ ac direpta, ut liberaretur eo voto, senatus misit nave tres legatos, qui ferrent Delphos pateram auream, donum Apollini. Hi excepti a Liparensibus piratis haud procul freto Siculo, devecti sunt Liparas. Mos erat civitatis praedam dividere, velut partam publico latrocinio. Fortfe eo anno erat in summo magistratu Timasitheus quidam; vir similior Romanis quam suis; qui et legatos et Deum, cui mittebatur donum, reveritus ipse, multitudinem quoque justareligione implevit: adduxit in publicum hospitium legatos, prosecutus est eos etiam cum praesidio navium Delphos, et inde reduxit Romam sospites. Senatus hospitium propterea cumillo institui voluit, donaque ei publice sunt data. Livius, l. v. c. 21. et 28.

CAPUT XI.

Publica religio privatis affectibus pralata.

Ciim Galli ad Romam ferro et igne vastandam accelerare dicerentur, et nulla spes esset urbem posse defendi; multi Romanorum per agros dilapsi sunt, multi urbes petiSrunt fuiitimas, asportantes quascumque habebant pretiosissima. Liv. I. v.c. 40.

Interim virgines Vestales, omissa rerum -suarum cura, cum consultassent, quaesacra secum ferenda essent, et quae relinquenda, quia vires deerant ad ferenda omnia; defodpiunt in loco sacro qusedam condita in doliolis; alia ferentes, onere inter se partito, ingressEe sunt viam quae ducebat ad Janiculum. Eas cum conspexisset Albinus e plebe Romana homo, plaustro conjugem ac liberos vehens inter caeteram turbam quae urbe excedebat; ratus est irreligiosum esse, sanctas virgines pedibus ire, portantes manibus sacra populi Romani, se verd ac suos in vehiculo conspici. Itaque statirh omisso, quod inceperat,

« PoprzedniaDalej »