Obrazy na stronie
PDF
ePub

ment eos parentes esse, non quidem corporum, sed mentium. Multùm hæc pietas conferet ad felicem exitum studiorum. Ita enim et libenter audient, et dictis credent, et esse magistrorum similes concupiscent, in ipsos denique cœtus scholarum læti et alacres convenient; emendati non irascentur, laudati gaudebunt: ut sint carissimi, mereri conabuntur. Nam ut præceptorum officium est docere, sic discipulorum, præbere. se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. Ibid c. 10.

2. Ea maximè cura habenda est, ut præceptor omnino fiat nobis familiariter amicus; nec sequatur officium tantùm in docendo, sed etiam affectum. Ibid. c. 3.

Epaminondas philosophiæ præceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoræum: cui quidem sic fuit deditus, ut adolescens tristem et severum senem anteposuerit in familiaritate omnibus suis æqualibus. Neque

eum à se dimisit, priusquam ita doctrinâ antecessit condiscipulos, ut facilè intelligi posset pari modo superaturum omnes in cæteris artibus. Corn. Nep. in Epam. c. 2.

Ciceronis filius declaravit ipse hâc epistolâ ad Tironem, quo amore Cratippum præceptorem dilexerit. Scito me Cratippo esse conjunctissimum, non ut discipulum, sed uti filium. Nam cùm audio illum libenter publicè, tum etiam privatim ejus suavitatem vehementer amo. Sum totos dies cum eo, noctisque sæpenumero partem: exoro enim ut mecum quàm sæpissimè cœnet. Hâc introductâ consuetudine, sæpe inscientibus nobis et cœnantibus obrepit, sublatâque severitate philosophiæ, humanissimè nobiscum jocatur. Quare da operam, ut hunc talem, tam jucundum, tam excellentem virum videas quamprimum. Cic. Epist. ad fam. l. xvi. Ep. 21.

3. Patet autem ex Trebonii epistolâ ad Ciceronem patrem, quâ curâ, quâque modestix famâ filius ejus literis operam dederit. Athenas veni, atque ibi, quod maximè optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis, cum summâ modestiæ famâ. Quâ ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes, etiam me tacente. Non enim nescis quanti te faciam, et quàm omnibus tuis bonis gaudeam, pro nostro veterrimo verissimoque amore. Noli putare, mi.Cicero, me hoc auribus tuis dare: nihil adolescente, tuo, aut potiùs nostro, amabilius est, ex omnibus iis qui Athenis sunt, aut studiosus earum artium, quas

tu maximè amas, hoc est, optimarum. Itaque tibi, quod verè facere possum, libenter gratulor. Eum, licèt ingressum pleno. gradu in ea studia, atque tuâ cohortatione incitatum, cohortari non intermittemus, ut discendo exercendoque se in dies longiùs procedat. L. xxi. Ep. 46.

CAPUT XLVI.

Sit gratus erga magistrum discipulus.

1. Præceptores suos adolescens veneretur ac suspiciat, quorum beneficio se vitiis exuit, et sub quorum tutelâ positus exercet artes bonas. Senec. Ep. 83.

Quis est nostrûm liberaliter educatus, cui non educator, cui non magister suus atque doctor, cui non locus ille mutus, ubi ipse altus aut doctus est, cum gratiâ recordatione in mente versatur. Cic. pro Planc. n. 81.

Vespasianus natus est in vico modico Sabinorum, et educatus sub paternâ avià in prædiis. Quare princeps quoque locum incunabulorum assiduè frequentavit, manente villâ qualis fuerat olim, ne quid scilicet mutaretur ex iis quibus oculi assueverant. Aviæ quoque memoriam tantopere dilexit, ut solemnibus ac festis diebus pocillo ejus argenteo bibere perseveraverit. Sueton. in Vesp.

c. 2.

2. Cùm Cicero, natus vivente avo in parvâ villâ, dixisset Attico, se eo loco maximè delectari; his verbis respondit ei Atticus: Ego verò tibi istam justam causam puto, cur huc lubentiùs venias, atque hunc locum diligas. Quin ipse, verè dicam, sum ipsi villæ amicior factus, atque huic omni solo, in quo tu ortus procreatusque es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt vestigia. Me quidem ipsæ illæ nostræ Athenæ non tam delectant operibus magnificis, quàm recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus: studioséque eorum etiam sepulchra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plùs amabo posthac locum. Cic. 2. de Leg. n. 4.

3. Præceptorum et medicorum magna caritas, magna reverentia sit. Ne dicas nihil quidquam his debere te, nisi mercedulam. Nam primò quædam pluris sunt,

quàm emuntur. Emis à medico rem inestimabilem, vitam ac valetudinem bonam : et bonarum artium præceptore, studia liberalia et animi cultum. Itaque his non rei pretium solvitur; sed laboris, quòd deserviunt, quòd à rebus suis avocati nobis vacant. Deinde et medicus et præceptor sæpe in amicum transeunt, et nos non tam arte, quam vendunt, obligant, quàm benignâ et familiari voluntate. Hoc cùm factum est, medico præceptori pretium opera solvitur, at animi semper debetur.

In optimis artibus quæ vitam conservant aut excolunt, qui nihil se plùs existimat debere, quàm pepigit, ingratus est. Senec. 6. Benef. c. 15, 16, 17.

4. Cùm Pythagoras accepisset Pherecydem, qui ejus præceptor fuerat, in insulâ Delo gravissimè ægrotare, confestim ex Italiâ in insulam navigavit: ubi cùm aliquandiu seni fomenta adhibuisset studiosè, nihilque omisisset, quod ad pristinam valetudinem eum revocaret: tandem senectute et morbi vi superatum sedulò sepeliit: et postquam ei, tanquam patri silius, justa persolvit, rursus in Italiam reversus est. Diod. Sic. l. vi.

5. Alexander magnus eloquentiæ magistro usus erat Anaximene Lampsaco. Quæ res postmodum Lampsaco saluti fuit. Eam urbem diruere statuerat Alexander, quòd à partibus Darii adversum se stetisset. Itaque conspicatus Anaximenem è muris prodeuntem obviàm sibi, nec dubitans quin veniret deprecatum pro patria, per Deos juravit se non factorum quod ille petisset. Quo audito, callidus orator regem rogavit, ut Lampsacum dirueret. Jurisjurandi religione tactus Alexander, et captus pia præceptoris quondam sui solertiâ ad servandam patriam, Lampsacenis delicti gratiam fecit. Pausan l. vi. Valer. l. vii. c. 3.

Stagiram quoque urbem, à Philippo patre dirutam, restituisse dicitur, exoratus precibus Aristotelis ejus urbis, civis, quem ferè semper secum habuit, donec post mortem patris rerum potitus in Asiam trajiceret. Postea quoque inter belli curas non omisit, magistrum venerari, crebroque per literas compellavit, ut ab eo et disciplinarum sublimium arcana et morum præcepta acciperet. Elian. l. xii. c. 54. Freinsh. 1. lib. sup. Curt.

Cùm Tyri obsidio non pro spe Alexandri procederet; ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccam Craterumque præfecit: ipse cum expeditâ manu

}

Arabiam petiit. Ibi magnum in periculum venit propter pedogogum suum Lysimachum, qui comitari eum volu erat, jactans se neque animo inferiorem esse, neque ætate graviorem Phonice, olim Achillis primùm educatore, deinde ad bella comite. Nam ubi ad montana ventum est, et, relictis equis, iter pedibus faciendum fuit; Alexander, nocte ingruente et hostibus circa vagantibus, fatiscentem ac defessum senem deserere haud sustinuit, sed et verbis excitavit, et adminiculo corporis sui adjuvit ; ita ut ab exercitu suo, qui longius processerat, distractus, noctem egerit in tenebris, et acri gelu, locisque asperis. Q. Curt. l. iv. c. Plut. in Alex.

6. Anaxag bilitate et opibus,

Clazomenius non modò generis nomagnitudine, clarus fuit. Is ut rerum naturalium, maximè verò cælestium, contemplationi totum se traderet, universum patrimonium suis sponte concessit, et tam publicæ quàm privatæ rei negligens, Athenas omnium doctrinarum inventrices ac cultrices petiit. Cuidam autem querenti quòd nulla esset ei cura patriæ, quam relinquebat: Mihi verò, inquit, digitum in cœlum intendens, patriæ cura, et quidam summa, est. Imbutus ab eo Atheniensium dux Pericles rerum cœlestium scientiâ magno animo elatoque fuit, sublimi usus est dicendi genere, et divitiis pauperes multos juvit. Contigit tamen ut multis districtus negotiis Anaxagoram negligere videretur: unde senex jacebat in lecto capite obvoluto, vitamque inediâ finire statuerat. Eâ re ad se delatâ perculsus Pericles, advolavit confestim ; et jacentem enixè oravit cum lacrymis, ut vivere vellet, et sibi conservare fidelem sapientemque in reipublicâ gerendâ consiliarium. Ibi Anaxagoram, rejecto ab ore velamento, ferunt respondisse: O Pericle, lucerna infundunt oleum ii, quibus lucerná est opus. Anaxagoram deinde semper coluit magnâ curâ Pericles: et cùm impietatis accusatus esset, atque in judicium vocatus, quòd unum tantùm Deum videretur agnoscere; Periclis operâ judici-, bus ereptus, et incolumis ex urbe est dimissus. Laërt. in Anax. Plut. in Pericle.

Cùm M. Aurelius, qui postea imperavit, mortuum educatorem suum fleret, eumque aulici ministri revocarent ab illâ pietatis declaratione: Permittite illi, inquit imperator Antoninus Pius, ut homo sit: neque enim vel

L

philosophia vel imperium tollit affectus. Jul. Capitol. in Anton. Pio. c. 10.

Diis acceptum refero, inquiebat M. Aurelius Imperator, quod bonos præceptores habuerim ; quòd illos maturè evexerim ad honores, quos expetere videbantur: quòd mihi quoque copia fuerit magistrorum, qui ad educandos liberos meos essent idonei. Imò tantum honoris magistris suis detulit, ut imagines eorum aureas domi inter Lares Deos haberet, ac sepulchra eorum hostiis et floribus semper honoraret. M. Aurel. l. i. c. 17. Capitol. in M. Anton.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1. Optimum erit pueris dari præceptores pædagogosque vitiorum expertes: eorum enim, sicut et nutricum, mores pueri plerumque referunt. Apud Platonem educatus puer, cum ad parentes reversus vociferantem videret patrem: Nunquam, inquit, hoc apud Platonem audivi. Leonidas Alexandri pædagogus imbuit alumnum quibusdam vitiis, quæ illum ab institutione puerili persecuta sunt usque in regale solium. Seneca 2 de irá c. 22. Quintil. l. i. c. 2.

Cùm puer publicis magistris erit tradendus eorum in primis inspici mores oportebit. Hoc enim in omnibus cùm domesticis tum publicis doctoribus examinandum quàm diligentissimè puto. Itaque parentes si non cæca et sopita eorum socordia est, magistrum eligent sanctissimum quemque (sanctitatis enim præcipua prudentibus viris cura est) et disciplinam quæ optima fuerit. Quintil. l. ii. c. 2. l. i. c. 3.

Corelliam Hispullam admonet Plinius, qualem filio rhetorem quærere debeat. Cùm dubitem utrum patrem tuum, virum sanctissimum, suspexerim magis an amaverim, et te unicê diligam; cupiam necesse est, atquè étiam enîtar, ut filius tuus et avo et majoribus similis existat. lis autem ita demum similis adolescet, si imbutus bonis artibus fuerit, quas plurimùm refert à quo potissimùm accipiat. Adhuc illum pueritia intra contubernium tuum tenuit, et domi præceptores habuit. Jam

« PoprzedniaDalej »