Obrazy na stronie
PDF
ePub

biscum creverunt.

Altiùs descendunt præcepta, quæ pri

mis imprimuntur ætatibus: et naturâ tenacissimi sumus corum, quæ pueri percepimus: ut sapor, quo nova vasa imbuuntur, durat. Senec. 2 de Irá, c. 18.

16. Quintil. l. i. c. 1.

Ad Helv. c.

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu. Horat. 1. Ep. 2. ver. 69. Nulla ætas videatur tam infirma, quæ non protinus discat quid rectum pravumque sit: est enim maximè tum formanda, cùm facillimè cedit præcipientibus. Monendus ergo puer, ne quid cupidè, ne quid improbè, ne quid impotenter faciat. Quint. l. i. c. 4.

Habendumque est in animo semper illud virgilianum : ....Adeò in teneris consuescere multum est.

Virgil. 2 Geor. ver. 272.

3. In pueris modò frenis utamur, modò stimulis : est enim in illis aliquid quod coërcendum sit, est quod excitandum. Hinc Isocrates, doctor singularis, dicebat se calcaribus in Ephoro, contrà autem in Theopompo, frenis uti solere: alter enim reprimendus erat alter incitandus. Et Themistocles, qui in adolescentiâ fuerat feroci admodum ingenio, respondebat mirantibus mutatos ipsius mores: Asperos et ferociores pullos fieri equos optimos, si domitoribus peritis tradantur. Senec. de Ira, 1. ii. c. 21. Cic. 3 de Or. n. 25. Plut. in Them.

mus.

4. Dabimus aliquod laxamentum: desides verò esse non sinemus, et procul à contactu deliciarum retinebiNihil enim magis voluptuarios et iracundos facit, quàm educatio mollis et blanda. Ideò quò plus indulgetur filiis unicis, et quò plùs licet pupillis, eò corruptior illis animus est. Offensas patienter ille non feret, cui nihil unquam negatum est, cui lacrymas sollicita semper mater abstersit, cui satisfactum est de pædagogo. Senec.

ibid.

est.

5. Longè quoque ab assentatione pueritia removenda Audiat verum, exprobrentur illi perperam facta, timeat aliquando parentes, et magistros vereatur semper. Nihil per iracundiam et lacrymas exoret: quod irato et flenti negatum fuerit, offeratur quieto.

6. Omnibus hominibus prodest animum subinde relaxare. Excitatur enim otio vigor: omnis et tristitia,

quæ continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur. Senec. 1 Contr.

Lusus pueris proderunt: quia pueri post lusus, plùs virium et acriorem animum afferunt ad discendum. Modus tamen sit remissionibus: ne aut negatæ odium studiorum faciant, aut nimiæ otii consuetudinem afferant. Quint. l. i. c. 2.

7. Omnes ferè legum latores, neglectâ puerorum et adolescentum educatione, parentum arbitrio liberorum institutionem reliquerunt: idque unum videntur studuisse, ut iis, qui adversus legum præcepta peccâssent, pœnæ constituerentur et irrogarentur. At Persæ et Lacedæmonii aliâ ratione caverunt, ne admitterentur quæ leges vetabant: et civium peccatis obviàm iêrunt, formandis publicâ severâque institutione puerorum et adolescentum moribus. Sic enim fiebat, ut à teneris annis virtutem colere, vitia verò adversari, assuefierent. Quæ verò fuerit illa pauperum et divitum consimilis sub publicis magistris educatio, non inutile erit legere apud Plutarchum et Xenophontem. Plut. in Lycurg. et Lacon. Xenophon, i. Cyrop. et in Lacon.

CAPUT XLIII.

Veterum Romanorum in educandis pueris disciplina.

1. Non assuescat infans ei sermoni qui dediscendus deinde sit. Magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur à pueritiâ, quemadmodum patres, pædagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Cornelia matris Gracchorum: apparet ejus filios, qui eloquentiâ floruerunt non solum in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab eâ sermonis elegantiam hausisse. Maximum autem matronis ornamentum esse liberos bene institutos meritò putabat sapientissima illa mulier. Cùm Campana matrona apud illam hospita, ormenta sua, quæ erant illo seculo pretiosissima, ostentaret ei muliebrier; traxit eam sermone, quousque à scholâ redirent liberi. Quos reversos hospitæ exhibens: Et hæc, inquit, ornamenta mea sunt. Quint. l. i. c. 1. Cic. in Bruto, n. 210. Valer. 1. iv. c. 4.

2. Operæ pretium est cognoscere veterum Romanorum severitatem ac disciplinam circa educandos formandosque liberos. Jamprimum filius ex castâ parente natus, non in cellâ empta nutricis educabatur, sed in gremio ac sinu matris, cujus præcipua laus erat tueri domum, et inservire liberis. Eligebatur autem aliqua major natu propinqua, cui propter probatos mores soboles omnis cujuspiam familiæ committeretur: coram quâ neque dicere fas erat, quod turpe dictu videretur, neque facere, quod in. honestum factu. Hæc non studia modò, sed remissiones etiam lususque puerorum, quâdam verecundiâ temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Julii Cæsaris, sic Attiam Augusti matrem, præfuisse educationibus liberorum accepimus.

Hæc disciplina ac severitas id præstabat, ut pueri toto pectore arriperent artes honestas. At nunc natus infans delegatur Græcule alicui ancillæ, cui adjungitur unus alter servus nulli serio ministerio accommodatus. Horum fabulis et erroribus teneri et ludes animi statim imbuuntur; nec quisquam in totâ domo curat, quid coram infante domino aut dicat aut faciat; qoniam etiam ipsi parentes nec probitati nec modestiæ parvulos assuefaciunt, sed lasciviæ et audacia. Perquæ paulatim irrepit impudentia et sui alienique contemptus. Dioleg. de corr. Eloq. c. 18.

3. Nunciatum quondam est Phavorino philosopho, nobis præsentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum antè peperisse, eumque esse auctum Filio. Eamus, inquit tum Phavorinus, et visum puerperam et grasulatum patri. Is enim erat loci senatorii, ex familiâ nobiliore. Ivimus unà qui tunc aderamus, et cum eo simul domum introgressi sumus, Phavorinus complexus hominem, congratulatusque ei, assedit: atque ubi percontatus est, quàm diutinum puerperium fuisset; et cognovit puellam defessam labore et vigilliâ somnum capere, fabulari instituit prolixiùs: et Nihil, inquit, dubito, quin filium lacte suo nutritura sit. Sed cùm mater puellæ parcendum ei esse diceret, adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in pariendo tulisset, munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet: Oro te, inquit, mulier, sine eam totam ac integram esse matrem filii sui. Hoc enim est contra naturum imperfectum et dimidiatum matris genus, parere, et statim abs sese abjicere partum : alere in utero sanguine suo nescio quid, quod non videat; non alere suo lacte quod vide

at, jam hominem, jam viventem, jam matris officia imploranA Gell. 1. xii. c. 1.

tem.

4. Cum Catoni majori natus esset ex uxore filius, nullis negotiis, nisi publicis, impediebatur, quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis involventi. Illa proprio lacte filium alebat, sæpèque etiam liberos servorum suis uberibus admovebat, ut nutrimenti consortium eos puero domino magis benevolos redderet. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licèt idoneum et eruditum domi servum haberet Chilonem, à quo pueri multi erudiebantur. Sed nolebat, ut ipse scriptum reliquit, servum filio suo vel maledicere vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset: neque etiam filium tanti muneris, hoc est, doctrinæ, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludimagister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Neque modò docuit jaculari, armis depugnare, equitare, sed etiam pugillatu decertare, calorem et frigus tolerare, fluminum vortices nando superare. Conscripsit illi manu suâ, grandibus literis, historias, ut etiam in paternâ domo nota haberet veterum instituta atque exempla. Quidquam turpe loqui cavit non minùs filio præsente, quàm sacris virginibus Vestalibus et nunquam se ei in balneo videndum dedit. Plut. in Cat. maj.

5. L. Emilio Paulo multi anni fuêre vacui à rerum publicarum curâ inter primum et alterum consulatum. Eos totos impendit rebus sacris, et maximè liberorum institutioni, quos erudiri voluit non tantùm Romanâ veteri disciplinâ, sed etiam Græcis literis. Illis cùm grammatica, rhetoricæ, dialecticæque artis magistros dedit, tum pingendi quoque, equitandi, venandi. Et, ut erat liberorum amantissimus inter Romanos, eorum exercitiis omnibus. intererat, nisi respublica aliò vocaret. Plut. in Æmil.

6. Augustus etiam puer animum optimis artibus excolebat, corpus laboriosis militaribusque exercitationibus durabat. Eum solicitè observabant mater Attia et Philippus vitricus; quotidie à magistris et custodibus, cui puero apposuerant, inquirentes studiosè, quid rei egisset, quò esset profectus, quâ ratione diem transegisset, quibuscum denique esset versatus. Hâc Attiæ matris solicitudine factum est, ut Augustus evaserit è multis ipsius pudori oblatis periculis. Nicol, Damasc.

Augustus summum imperium Romæ adeptus, nepotes suos literas aliaque rudimenta per se plerumque docuit. Sueton. in Aug. c. 64.

CAPUT XLIV.

Publica utilitati plurimùm prosunt qui juventutem erudiunt.

1. Quia utile est juventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodiâ contineretur. Senec. 4. Benef. c. 11.

Non is solus reipublicæ prodest qui tuetur reos, et de pace belloque censet, sed qui juventutem exhortatur, qui in tantâ bonorum præceptorum inopiâ, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque ruentes prensat ac retrahit, et, si nihil aliud potest, certè moratur. An ille plus præstat, qui inter cives jus dicit; quàm qui docet juventutem quid sit justitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quàm pretiosum bonum sit bona conscientia! De. Trang. c. 3.

2. Quærenti mihi quânam re possem prodesse quamplurimis, nulla major visa est, quàm si traderem civibus meis vias optimarum artium. Quod enim munus reipublice majus meliusve afferre possumus, quàm si docemus atque erudimus juventutem? his presertim temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium operâ refrenanda atque coërcenda sit. Cic. 2 de Div. n. 2.4.

Si senibus satis virium sit, ut adolesentulos doceant, instituant, ad omne officium instruant, hoc opere quid potest esse præclarius? De Senec. n. 29.

CAPUT XLV.

Et præceptores et studia amet adolescens.

1. Discipuli, si modò sunt bene instituti, præceptorem amant et verentur. Quintil. l. ii. c. 2.

Id præcipuè monendi sunt adolescentes, ut ament præceptores suos non minùs quàm ipsa studia; et existi

« PoprzedniaDalej »