Obrazy na stronie
PDF

Discunt haec miseri, antequam sciant esse vitia. Quintil. I. i. c. 3.

Adolescentium incTolem non tam juvant quse bene dicta sunt, quam inficiunt quae pessime; multoque magis si phira sint, quse deteriora sunt. A. Gell. I. xii. c. 2.

CAPUT XLIL

Salubriter institui plurimum prodest in reliquam vitam.

1. Philippus, cujus virtute atque industria Macedones locupletissimo imperio aucti sunt, nunquam inter negotia bellica alienus fuit a Musis et literis. Erat ei plena acuminis et solertise oratio, qui non minores res, quam prxliis, confecit: ipseque pluris xstimabat victorias verbis partas, quam armis. Extant libri epistolarum ejus plenarum et venustatis et prudentise, e quibus una brevis e Grasco in Latinum convertencki visa est, inquit A Cel« lius, quse possit esse parentibus hortamentum cuise diligentiaeque in liberorum institutione. Philififius Aristoteli salutem. Filium mihi genitum scito. JVec Diis gratiam fierinde habeo, quia natus est, quam quod illum nasci temfioribus vitte tux contigit. Sfiero enim /bre, ut educatus eruditusque abs te, dignus nobis existat, et non sit imfiar tanto imfwrio. A. Gell. 1. v. c. 3. Justin. 1. ix. c. 8 Polyaen. 1. iv.

Non fefellit Philippum sua de Aristotele opinio. Quippe Alexander eo doctore diu usus, accepit ab illo tam utilia agendi et loquendi prxcepta, ut non dubitaverit praedicare. JVon minus Aristoteli dcbere se, quam Philififio: hujus enim munus esse quod viveret; illius, quodhonestl viveret. Voluit vero Philippus prima literarum elementa filio suo tradi ab Aristotele, summo ejus aetatia philosopho, et ille suscepit hoc officium: quia magni momenti est ad studia, eorum initia a perfectissimo praeceptori tradi. Cicer. 3 de Orat. n. 141. P(ut. in Alex. Quintil. I. i. c. 2.

2. Plurimum in reliquam vitam proderit, pueros statim salubriter institui. Facile est enim animos adhuc teneros componere; difficulter reciduutur vitia, qux nobiscum creverunt. Altiiis descendunt praecepta, qust primis imprimuntur setatibus: et natura tenacissimi sumus eorum, qux pueri percepimus: ut sapor, quo nova vasa imbuuntur, durat. Senec. 2 de Ird, c. 18. Ad Helv. c. ;6. Quintil. I. i. c. 1.

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu. Horat. 1. Ep. 2. ver. 69.

Nulla setas videatur tam infirma, quse non protinus discat quid rectum pravumque sit: est enim maxime tum formanda, cum facillime cedit prascipientibus. Monendus ergo puer, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat. Quint. I. i. c. 4. Habendumque est in animo semper illud virgilianum: ....Adeo in teneris consuescere multum est.

Virgil. 2 Geor, ver. 272.

3. In pueris modo frenis utamur, modo stimulis: est enim in illis aliquid quod coercendum sit, est quod excitandum. Hinc 'Isocrates, doctor singularis, dicebat se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo, frenis uti solere: alter enim reprimendus erat alter incitandus. Et Themistocles, qui in adolescentia fuerat feroci admodum ingenio, respondebat mirantibus mutatos ipsius niores: Asfieros et ferociores fiullos fieri equos ofitimos, si domitoribus fieritis tradantur. Senec. de Ira, 1. ii. c. 2 1. Cic. 3 de Or. n. 25. Plut. in Them.

4. Dabimus aliquod laxamentum: desides vero esse non sinemus, et procul a contactu deliciarum retinebimus. Nihil enim magis voluptuarios et iracundos facit, qu^m educatio mollis et blanda. Ideo quo plus indulgetur filiis unicis, et quo plus licet pupillis, eo corruptior iilis animus est. Offensas patienter ille non feret, cui nihil unquam negatum est, cui lacrymas sollicita semper mater abstersit, cui satisfactum est de paedagogo. Senec. ibid.

5. Longe quoque ab assentatione pueritia removenda est. Audiat verum, exprobrentur illi perperam facta, timeat aliquando parentes, et magistros vereatur semper. Nihil per iracundiam et lacrymas exoret; quod irato et ilenti negatum fuerit, offeratur quieto.

6. Omnibus hominibus prodest animum subinde relaxare. Escitatur enim otio vigor: omnis et tristitia,

K2.

qns continuatione pertinacis studii addueitur, feriarum hilaritate discutitur. Senec. 1 Contr.

Lusus pueris proderunt: quia pueri post Iusus, plus virium et acriorem animum afferunt ad discendum. Modus tamen sit remissionibus: ne aut negatse odium studiorum faciant, aut nimiae otii consuetudinem afferant. Quint. I, i. c. 2.

7. Omnes fere legum latores, neglecta puerorum et adolescentum educatione, purentum arbitrio liberorum institutionem reliquerunt: idque unum videntur studuisse, ut iis, qui adversus legum prxcepta peccassent, poene constituerentur et irrogarentur. At Persae et Lacedaemonii alia ratione caverunt, ne admitterentur qux leges vetabant: et civium peccatis obviam ierunt, formandis publica severaque institutione puerorum et adolescentum moribus. Sic enim fiebat, ut a teneris annis virtutem colere, vitia vero adversari, assuefierent. Qux vero fuerit illa pauperum et divitum consimilis sub publicis magistris educatio, non inutile erit legere apud Plutarchum et Xenophontem. Plut. in Lycurg. et Lacon. Xenofihon, i. Cyrofi. et in Lacon.

CAPUT XLIII.

Veterum Romanorum in educandis fiiceris disciplina.

1 . Non assuescat infans ei sermoni qui dediscendus deinde sit. Magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur a pueritia, quemadmodum patres, psedagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Cornelia; matris Gracchorum.: apparet ejus filios, qui eloquentia floruerunt non solum in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab ea sermonis elegantiam hausisse. Maximum autem matronis ornamentuwi esse liberos bene institutos merito putabat sapientissima illa mulier. Cum Campana matrona apud illam hospita, ormenta sua, quse crant illo seculo pretiosissima, ostentaret ei muliebrier; traxit eam sermone, quousque a schola redirent liberi. Quos reversos hospita exhibens: Et hac, inquit, ornamenta mea sunt. Quint. I. i. c. 1. Cic. in Bruto, n. 210. Valer. 1. iv. c. 4.

2. Operae pretium est cognoscere veterum Romanorum severitatem ac disciplinam circa educandos formandosque liberos. Jamprimum filius ex casta parcnte natus, non in cella emptx nutricis educabatur, sed in gremio ac sinu matris, cujus prsecipua laus erat tueri domum, et inservire liberis. Eligebatur autem aliqua major natu propinqua, cui propter probatos mores soboles omnis cujuspiam familiae committeretur: coram qua neque dicere fas erat, quod turpe dictu videretur, neque facere, quod inhonestum factu. Hsec non studia modo, sed remissiones etiam lususque puerorum, quadam verecundia temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Julii Csesaris, sic Attiam Augusti matrem, prxfuisse educationibusliberorum accepimus.

Hax disciplina ac severitas id prsestabat, utpueri toto pectore arriperent artes honestas. At nunc natus infans delegatur Grsecul* alicui ancilte, cui adjungitur unus alter servus nulli serio ministerio accommodatus. Horum fabulis et erroribus teneri et ludes animi statim imbuuntur; nec quisquam in tola. domo curat, quid coram infante domino aut dicat aut faciat; qoniam etiam ipsi parentes nec probitati nec modestise parvulos assuefaciunt, sed lascivise et audacise. Perqua paulatim irrepit impudentia et sui alienique contemptus. Dioleg. de corr. Eloq. c. 18.

3. Nunciatum quondam est Phavorino philosopho, nobis prxsentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante peperisse, eumque esse auctum Filio. Eamus, inquit tum Phavorinus, et visvm fiuerfieram et gratulalum fiatri. Is enim erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Ivimus una quitunc aderamus, et cum eo simul domum introgressi sumus, Phavorinus complexus hominem, congratulatusque ei, assedit: atque ubi percontatus est, quam diutinum puerperium fuisset; et cognovit puellam defessam labore et vigillia somnum capere, fabulari instituit prolixiiis: et JVihil, inquit, dubito, quin filium lacte suo nutritura sit. Sed cum mater puellse parcendum ei esse diceret, adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in pariendo tulisset, munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet: Oro te, inquit, mulier, sine eam tutam ac integram esse matrem jilii sui. Hoc enim est contra naturam imficrfectum et dimidiatum matris genus, fiarere, et statim abs xese abjicere fiartum: alere iu utero sanguine suo nescio quid, quod non videat ± non alere suo lacte quod videat, jam hominem, jam viventem, jam matrit officia imfilorantem. A Gell. I. xii. c. 1.

4. Cum Catoni majori natus esset ex uxore filius, nullis negotiis, nisi publicis, impediebatur, quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis involventi. Illa proprio lacte filium alebat, sspeque etiam liberos servorum suis uberibus admovebat, ut nutrimenti consortium eos puero domino magis benevolos redderet. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licet idoneum et eruditum domi servum haberet Chilonem, a quo pueri multi erudiebantur. Sed nolebat, ut ipse scriptum reliquit, servum filio suo vel maledicere vel aurem vellicarc, si tardior in discendo esset: neque etiam filium tanti muneris, hoc est, doctrinae, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludimagister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Neque modo docuit jaculari, armis depugnare, equitare, sed etiam pugillatu decertare, calorem. et frigus tolerare, fluminum vortices nando superare. Conscripsit illi manu sua, grandibus literis, historias, ut etiam in paterna domo nota haberet veterum instituta atque excmpla. Quidquam turpe loqui cavit non minus filio praesente, quam sacris virginibus Vestalibus: et nunquam se ei in balneo videndum dedit. Plut. in Cat. maj.

5. L. JEmilio Paulo multi anni fuere vacui a rerum publicarum cura inter primum et alterum consulatum. Eostotos impendit rebus sacris, et maxime liberorum institutioni, quos erudiri voluit non tantum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis literis. Illis cum grammaticse, rhetoricae, dialecticxque artis magistros dedit, tum pingendi quoque, equitandi, venandi. Et, ut erat liberorum amantissimus inter Romanos, eorum exercitiis omnibus intererat, nisi respublica alid vocaret. Plut. in JEmil.

6. Augustus etiam puer animum optimis artibus excolebat, corpus laboriosis militaribusque exercitationibus durabat. Eum solicite observabant mater Attia et Philippus vitricus; quotidic a magistris et custodibus,.cuipuero apposuerant, inquirentes studiose, quid rei egisset, quo esset profectus, qud ratione diem transegisset, quibuscum denique esset versatus. Hac Attise matris solicitudine factum est, ut Augustus evaserit e multis ipsius pudori oblatis periculis. Jsticol, Damasc.

« PoprzedniaDalej »