Cur Deus homo?: Libri duo

Przednia okładka

Z wnętrza książki

Wybrane strony

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 4 - Sicut rectus ordo exigit ut profunda christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus 362 C intelligere.
Strona 3 - Dicunt enim eas sibi placere et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem ad fidem accedant, sed ut eorum quae credunt intellectu et contemplatione delectentur, et ut sint, quantum possunt, parati semper ad satisfactionem omni poscenti se rationem de ea quae in nobis est spe (1 Petr.
Strona 14 - ... forsitan hoc recte diceretur : cum autem diabolus aut homo non sit nisi Dei ; et extra potestatem Dei neuter consistat, quam causam debuit Deus agere cum suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem Dominum deserere, et ad se persuasisset transire, ac traditor fugitivum, fur furem cum furto Domini sui suscepisset?
Strona 38 - Quoniam ergo homo ita factus 5 est, ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo quamvis invitus solvit quod rapuit; quia, licet Deus hoc ad usum sui commodi non transferat quod aufert, sicut homo pecuniam quam alii aufert, in suam convertit utilitatem: hoe tamen quod aufert, utitur ad suum honorem, per hoc quia aufert. Aufe- 6 rendo enim peccatorem et quae illius sunt subiecta sibi esse probat. 15.
Strona 54 - ITT, 3. ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Certus enim sum, si quid dico, quod sacrae scripturae absque dubio contradicat, quia falsum est; nee illud tenere volo, si cognovero.
Strona 80 - Sed non convenit ut deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum.
Strona 7 - ... accipi: Videlicet ut, si quid dixero quod maior non confirmet auctoritas quamvis illud ratione probare videar -, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim ita mihi videtur, donec deus mihi melius aliquo modo revelet.
Strona 29 - Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum, qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione1, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem, si maiori non vincitur, comitatur necessitas.
Strona 69 - Intende in districtam iustitiam; et iudica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati ') homo satisfaciat Deo , nisi id ipsum, quod permittendo se vinci a diabolo Deo abstulit, diabolum vincendo restituat, ut quemadmodum per hoc quod victus est rapuit diabolus quod Dei erat, et Deus perdidit, ita per hoc quod vincat perdat diabolus, et Deus recuperet.
Strona 82 - Ans. Ex his est facile cognoscere, quoniam ant hoc de humana natura perficiet Deus quod incepit, aut in vanum fecit tam sublimem naturam ad tantum 2 bonum. At si nihil pretiosius agnoscitur Deus fecisse quam rationalem naturam ad gaudendum de se, valde alienum est ab eo, ut ullam rationalem naturam penitus perire sinat.

Informacje bibliograficzne