Obrazy na stronie
PDF
ePub

forte cum rege Arragoniae, quem suscepta prole ad monasterium rediisse legimus, aut in quovis alio principe, propter pacem totius regni, provinciae etc., ne bellis, caedibus, rapinis, stupris, incendiis, homicidiis, totum regnum aut tota provincia exponeretur: in privatis tamen personis, quae vota apostatice relinquunt, tales causae dispensationum vere obtrudi non possunt. Repellitur etiam, quod assumitur, votum esse in re impossibili. Nam continentia non est impossibilis, quam tot millia virorum et virginum servavere. Quanquam enim Sapiens inquit [8,21]: Scio, quod non possum esse continens, nisi Deus dederit: Christus tamen dare promisit. Petite, inquit, et accipietis; Luc. XI [9]. Matth. XVIII [19]. Et s. Paulus: Fidelis est Deus, inquit, qui non patietur vos tentari super id, quod potestis; sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere; 1 Cor. X [13]. Male etiam causam suam muniunt, cum voti violationem irreprehensibilem esse admittunt, declarandumque est, ea matrimonia iure esse improbata et dirimenda. C. ut continentiae XXVII Quaest. I atque etiam antiquis imperatorum legibus. Cum vero pro se adducant C. Nuptiarum, nihil efficiunt. Illud enim loquitur de voto simplici, non solenni, quod in hunc quoque diem observat ecclesia. Nunquam ergo rata fuerunt monachorum, monialium aut sacerdotum coniugia. Cassatur quoque, quod

aiunt, vitam votariam esse inventum hominum: nam in sacris literis est fundata, a spiratu s. religiosis patribus inspirata. Neque detrahit honori Christi, quoniam monastici omnia propter Christum observant et Christum imitantur. Falsa est ergo sententia, qua cultum monasticum damnant ut impium, qui est christianissimus. Non enim evacuantur monachi a gratia Dei, sicut Judaei, de quibus s. Paulus loquitur Gal. V [4], qui iustificationem adhuc in lege Mosis quaerebant, sed monastici contendunt propius secundum evangelium vivere, ut mereantur vitam aeternam. Quare impia sunt, quae hic contra monasticam allegantur. Quod autem odiosius apponitur, quod religiosi sint in statu perfectionis, ita ab eis nunquam auditum est. Religiosi enim sibi non arrogant perfectionem, sed statum perfectionis acquirendae, quia eorum instituta sunt instrumenta perfectionis, non ipsa perfectio. Et hoc pacto accipiendus est Gerson, qui non negat, religiones status esse perfectionis acquirendae, et declarat in tractatu contra proprietarios regulae s. Augustini, in tractatu de consiliis evangelicis, in tractatu de perfectione cordis, et aliis locis. Eapropter admonendi sunt principes et civitates, ut potius contententur, quod per legitimos superiores reformentur monasteria, et non evertantur, plus pie corrigantur monachi, quam quod deleantur; id quod etiam religiosissimi eorum progenitores, christianissimi principes, fecerunt. Quod si sanctis et religiosissimis patribus, vota monastica asserentibus, nolint credere: audiant saltem imperialem celsitudinem, imperatorem Justinianum, in Authentica de monachis Coll. II.

VII. De potestate ecclesiastica.

Quanquam multa hic intricantur de potestate ecclesiastica, etiam odiosius, quam par sit, declarandum tamen est, ut reverendissimis episcopis et sacerdotibus ac toti clero omnis potestas ecclesiastica libere permittatur, quae eis de iure aut consuetudine competit. Ad haec omnes immunitates, privilegia, eminentias ac praerogativas, a divis imperatoribus et regibus romanis eis concessas, eis conservare convenit. Neque tolerandum, ut, quae imperiali munificentia aut largitione ecclesiasticis sunt concessa, per ullos principes aut quemcumque alium romano imperio subiectum infringantur. Nam sufficientissime probatur, potestatem ecclesiasticam in spiritualibus esse iure divino fundatam, de qua sane s. Paulus inquit: Nam etsi amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram; 2 Cor. X [8]. Et sequitur: Ideo enim haec absens scribo, ut non durius praesens agam, secundum potestatem, quam dedit dominus mihi in aedificationem, et non in destructionem; 2 Cor. XIII [10] Item etiam s. Paulus coërcitivam ostendit iurisdictionem, cum ait: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in caritate et spiritu lenitatis? 1 Cor. IV [21]. Et de iudicialibus ad Tim. scribit: Adversus presbyterum accusationes noli accipere, nisi sub duobus aut tribus testibus; 1 Tim. V [19]. Ex quibus satis aperte dignoscitur, episcopos non solum habere potestatem ministerii verbi Dei, sed etiam potestatem regiminis et coërcitivae correctionis ad dirigendum subditos in finem beatitudinis aeternae. Ad potestatem autem regiminis requiritur potestas iudicandi, definiendi, discernendi et statuendi ea, quae ad praefatum finem expediunt aut conducunt. Irrita igitur et cassa sunt omnia, quae in praesenti articulo contra immunitatem ecclesiarum et sacerdotum inseruntur. Quare prohibendum est universis romano imperio subiectis, ne clerum contra concessa privilegia imperialia ad tribunal saeculare pertrahant. Nam sic Clemens, papa et martyr, inquit: Si qui ex presbyteris habent negotia inter se, apud presbyteros ecclesiae, quicquid est, dirimatur. Unde neque Constantinus M. christianissimus imperator in sacro concilio Nicaeno, etiam in causis profanis, voluit iudicare. Vos Dei estis, inquit, a Deo vero constituti. Ite, et inter vos causam disponite, quia dignum non est, ut nos iudicemus Deos. Amplius quod repetitur de constitutionibus ecclesiae, superius satis responsum est. Neque proderit eis libertas christiana, quam praetendunt, cum ista non sit libertas, sed prodigiosa licentia, quae plebi inculcata eos ad exitialem atque periculosissimam excitat seditionem. Libertas enim christiana non opponitur ecclesiasticis consuetudinibus, cum promoveant bonum, sed opponitur servituti legis Mosaicae et servituti peccati. Omnis enim, qui facit peccatum, servus est peccati, ait Christus Jo. VIII [34]. Unde quod solvunt ieiunia, libere

comedunt carnes, negligunt horas canonicas, non confitentur, scilicet tempore paschae, et similia faciunt et omittunt; hoc non est uti libertate, sed abuti, contra s. Pauli monita, qui eos attente praemonuit, dicens: Vos in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem detis in occasionem carnis, sed per caritatem spiritus servite invicem; Gal. V [13]. Unde nullus sua crimina velare debet sub praetextu libertatis evangelicae; quod et s. Petrus prohibuit: Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei; 1 Pet. II [16]. Quod autem de abusibus adstruxerunt, haud dubie norunt principes omnes et status imperii, neque a Caes. Maiestate, neque ullis a principibus et christiano aliquo homine vel minimum abusum probari, sed optare tum principes, tum status imperii, ut communi consilio ac consensu adnitantur, ut, sublatis abusibus et emendatis, utriusque status excessus aut penitus aboleantur, aut in melius reformentur, ac tandem ecclesiasticus status, multis modis labefactatus, ac christiana religio, quae in nonnullis refriguit et remissa est, ad pristinum decus et ornamentum restituatur et redintegretur. Qua in re Caes. Maiestas, ut omnibus constat, hactenus plurimum et laboris et curae insumpsit, et in reliquum ad hoc negotii omnem suam operam ac studium serio collocaturam benigne pollicetur.

Epilogus.

Ex quibus quidem, confessione ac responsione, cum Caes. Maiestas agnoscat, ipsos, electorem, principes ac civitates, in multis cum ecclesia catholica et romana convenire, et ab impiis dogmatibus, quae vulgo per Germaniam disseminantur in libellis, qui passim circumferuntur, dissentire, eosque explodere ac damnare: indubitanter Caes. Maiestas sibi persuadet et sperat futurum, ut elector, principes et civitates, audita et intellecta hac responsione, in ceteris quoque rebus, quibus hactenus fortasse cum ecclesia catholica romana pon consensere, in posterum concordibus animis consentiant, atque in praememoratis etiam aliis omnibus rebus s. catholicae et romanae ecclesiae et fidei christianae ac religioni, qualis hactenus communi christianitatis consensu observata fuit, se conforment obedienter et pareant. Quod eorum factum Caes. Maiestas in primis gratum habebit, ac sua singulari benignitate eos communiter omnes, et, oblata occasione, sigillatim prosequetur. Nam, quod longe absit! si locus non esset futurus huic christianae ac tam clementi admonitioni: existimare possunt elector, principes et civitates, causam Maiestati Suae Caesareae necessariam praeberi, se, ut decet imperatorem romanum et christianum caesarem, defensoremque et advocatum ecclesiae catholicae et christianae, quemadmodum flagitat ratio muneris sibi iniuncti et integritas conscientiae, huiusmodi rebus providere oportere.

V.

Confessio Augustana (Variata) 1540 edita1).

I. Articuli fidei praecipui.

I.

Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine ulla dubitatione credendum esse. Videlicet quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus, aeternus, incorporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate, creator et conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium; et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et coaeternae, pater, filius et spiritus sanctus. Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac causa scriptores ecclesiastici, ut significet non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit.

Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum similes. Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, cum tantum unam personam esse contendant, de verbo et de spiritu sancto astute et impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod verbum significet verbum vocale,. et spiritus motum in rebus creatum.

II.

Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines naturali modo propagati, nascentes habeant peccatum originis. Intelligimus autem peccatum originis, quod sic vocant sancti patres, et omnes orthodoxi et pie eruditi in ecclesia, videlicet reatum, quo nascentes propter Adae lapsum rei sunt irae Dei et mortis aeternae, et ipsam corruptionem humanae naturae propagatam ab Adam. Et haec naturae humanae corruptio, defectus iustitiae seu integritatis, seu obedientiae originalis, et concupiscentiam complectitur.

1) Da die Praefatio teine Änderungen aufweist, ist von ihrem Abdruck abgesehen.

Estque defectus horribilis caecitas et inobedientia, scilicet carere illa luce ac notitia Dei, quae fuerat futura in natura integra, item carere illa rectitudine, hoc est perpetua obedientia, vera, pura ac summa dilectione Dei, et similibus donis integrae naturae. Quare defectus illi et concupiscentia sunt res damnata, et sua natura digna morte. Estque vitium originis vere peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et spiritum sanctum.

Damnant Pelagianos, qui negant peccatum originis et sentiunt defectus illos seu concupiscentiam esse res indifferentes seu poenas tantum, nec esse res sua natura damnatas, et somniant, hominem legi Dei satisfacere posse, et propter hanc propriam obedientiam coram Deo iustum pronuntiari.

III.

Item docent, quod verbum, hoc est filius Dei, assumpserit humanam naturam in utero beatae Mariae virginis, ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus, ut reconciliaret nobis patrem et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus peccatis hominum. Idem descendit ad inferos, et vere resurrexit tertia die, deinde ascendit ad coelos, ut sedeat ad dextram patris et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis, sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum spiritu sancto, et sanctificatis det vitam aeternam. Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos resuscitatos, iuxta symbolum apostolorum.

IV.

Ut autem consequamur haec beneficia Christi, scilicet remissionem peccatorum, iustificationem et vitam aeternam, dedit Christus evangelium, in quo haec beneficia nobis proponuntur, sicut scriptum est Lucae ultimo [24, 47]: Praedicari poenitentiam in nomine eius, et remissionem peccatorum inter omnes gentes. Cum enim omnes homines naturali modo propagati habeant peccatum, nec possint vere legi Dei satisfacere, evangelium arguit peccata et ostendit nobis mediatorem Christum, et sic docet nos de remissione peccatorum.

Cum evangelium arguit peccata nostra, corda perterrefacta statuere debent, quod gratis nobis propter Christum donentur remissio peccatorum et iustificatio per fidem, qua credere et confiteri debemus, haec nobis donari propter Christum, qui pro nobis factus est hostia et placavit patrem. Quanquam igitur evangelium requirit poenitentiam, tamen ut remissio peccatorum certa sit, docet eam gratis donari, hoc est, non pendere ex conditione dignitatis nostrae, nec dari propter ulla praecedentia opera aut dignitatem sequentium; Kolbe, Die Augsburg. Konfession.

12

« PoprzedniaDalej »