Die augsburgische konfession, lateinisch und deutsch

Przednia okładka
F.A. Perthes a.-g., 1911 - 230

Z wnętrza książki

Wybrane strony

Popularne fragmenty

Strona 182 - Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus : Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat.
Strona 155 - Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt.
Strona 34 - Item docent, quod homines non possint justificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis justificentur propter Christum per fidem, cum credunt se in gratiam recipi, et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.
Strona 219 - Dei, cum audiunt homines, solos monachos esse in statu perfectionis, quia perfectio Christiana est serio timere Deum. et rursus concipere magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum placatum, petere a Deo, et certo expectare auxilium in omnibus rebus gerendis. iuxta vocationem; interim foris diligenter facere bona opera, et servire vocationi. 1n his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei, non est in coelibatu aut mendicitate, aut veste sordida.
Strona 60 - Haec fere summa est doctrinae apud nos, in qua cerni potest nihil inesse quod discrepet a Scripturis, vel ab ecclesia Catholica, vel ab ecclesia Romana, quatenus ex scriptoribus nota est.
Strona 34 - Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per verbum et sacramenta tamquam per instrumenta donatur Spiritus sanctus, qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in his, qui audiunt evangelium...
Strona 52 - ... altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum versatam esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias : Principio, quod opera nostra non possint reconciliare...
Strona 50 - Quanquam enim exlerna opera aliquo modo efficere natura possit : potest enim continere manus a furto, a caede ; tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam, etc. XIX. De causa peccati. De causa peccati docent, quod tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicit, diaboli et impiorum, quae non adjuvante Deo avertit se a Deo, sicut Christus ait, Job.
Strona 56 - Jam qui scit, se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum ; Denique non est sine Deo sicut gentes.
Strona 32 - Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus, ut reconciliaret nobis Patrem, et hostia esset non tantum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

Informacje bibliograficzne