Obrazy na stronie
PDF
ePub

Est et Dominus; sed in hoc ipsum natus ex Patre, ut esset Dominus. Est et Angelus; sed, ad annunciandum magnum Dei consilium, ex Patre suo Angelus destinatus.

Cujus sic divinitas traditur, ut non dissonantia divinitatis duos Deos reddidisse videatur. Subjectis enim ei quasi Filio omnibus rebus a Patre, Patris quidem sui Filius probatur; cæterorum autem et Dominus et Deus esse reperitur.

Ex quo, dum huic, qui est Deus, omnia substrata traduntur, et cuncta sibi subjecta Filius accepta refert Patri; totam divinitatis auctoritatem rursus illi remittit: unde unus Deus ostenditur verus et æternus Pater, a quo solo hæc vis divinitatis emissa, etiam in Filium tradita et directa, rursum per substantiæ communionem ad Patrem revolvitur.

Deus quidem ostenditur Filius, cui divinitas tradita et porrecta conspicitur: et tamen nihilominus unus Deus Pater probatur, dum gradatim reciproco meatu illa majestas atque divinitas ad Patrem, qui dederat eam, rursum ab illo ipso Filio missa revertitur et retorquetur. Ut merito Deus Pater omnium Deus sit, et principium Filii sui quem Dominum genuit: Filius autem cæterorum omnium Deus sit, quoniam omnibus illum Deus Pater præposuit quem genuit.

Ita mediator Dei et hominum Christus Jesus omnis creaturæ subjectam sibi habens a Patre proprio potestatem qua Deus est, cum tota creatura subdita sibi concors Patri suo Deo inventus, unum et solum et verum Deum Patrem suum, manente in illo quod etiam auditus est, breviter approbavit. Novat. de Trin. in Oper. Tertull. p. 633, 634.

TEXT XXII.

JOHAN. xiv. 8, 9, 10.

Λέγει αὐτῷ Φίλιππος Κύριε, δεῖξον ἡμῖν τὸν Πατέρα, καὶ ἀρκεῖ ἡμῖν. Λέγει αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς Τοσοῦτον χρόνον

μεθ ̓ ὑμῶν εἰμι, καὶ οὐκ ἔγνωκάς με, Φίλιππε; Ὁ ἑωρακὼς ἐμὲ, ἑώρακε τὸν Πατέρα· καὶ πῶς σὺ λέγεις, Δεῖξον ἡμῖν τὸν Πατέρα; Οὐ πιστεύεις, ὅτι ἐγὼ ἐν τῷ Πατρὶ, καὶ ὁ Πατὴρ ἐν ἐμοί ἐστι ;

1. Et Dominus autem Philippo, volenti Patrem videre, respondit: Tanto tempore vobiscum sum, et me non cognoristis? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Ego enim in Patre, et Pater in me est et amodo cognovistis eum, et vidistis eum. Quibus ergo Dominus testimonium dixit, quoniam et cognoverunt in ipso et viderunt Patrem: Pater autem veritas. Iren. adv. har. lib. iii. c. 13. Ρ. 197.

2. Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat Deos dici, ostendimus etiam duos Deos in Scriptura relatos et duos Dominos: et tamen, ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dii non duo dicantur nec Domini; sed, qua Pater et Filius, duo : et hoc non ex separatione substantiæ, sed ex dispositione, quum individuum et inseparatum Filium a Patre pronunciamus, nec statu sed gradu alium, qui et si Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos Deos faciat sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat, sed argumentationibus eorum adhuc retundendis, opera præbenda est, si quid de Scripturis ad sententiam suam excerpent, cætera nolentes intueri, quæ et ipsa regulam servant, et quidem salva unione divinitatis et monarchiæ sonitu. Nam, sicut, in veteribus, nihil aliud tenent, quam ; Ego Deus, et alius præter me non est: ita, in evangelio, responsionem Domini ad Philippum tuentur; Ego et Pater unum sumus; et, Qui me viderit, vidit et Patrem; et, Ego in Patre, et Pater in me. Tertull. adv. Prax. § 14. Oper. p. 419, 420.

3. Τοσοῦτον χρόνον μεθ' ὑμῶν εἰμι, καὶ οὐκ ἔγνωκάς με, Φίλιππε ; Τοῦτο δ' εἴρηκεν αὐτῷ ἀξιώσαντι καὶ λέγοντι Δεῖξον ἡμῖν τὸν Πατέρα, καὶ ἀρκεῖ ἡμῖν. Νοήσας τὶς οὖν, πῶς δεῖ ἀκούειν Θεοῦ, τοῦ πρωτοτόκου πάσης κτί

περὶ μονογενοῦς Θεοῦ Υἱοῦ τοῦ

σεως, καθότι ὁ Λόγος γέγονε σαρξ, ὄψεται, πῶς, ἰδὼν τὶς τὴν

εἰκόνα τοῦ ἀοράτου Θεοῦ, γνώσεται τὸν Πατέρα καὶ ποιητὴν τοῦδε τοῦ παντός. Orig. cont. Cels. lib. vii. p. 361.

TEXT XXIII.

JOHAN. xvi. 28.

Ἐξῆλθον παρὰ τοῦ Πατρὸς, καὶ ἐλήλυθα εἰς τὸν κόσμον πάλιν ἀφίημι τὸν κόσμον, καὶ πορεύομαι πρὸς τὸν Πατέρα.

1. Ἐπὶ ἕνα Ἰησοῦν Χριστὸν τὸν ἀφ' ἑνὸς Πατρὸς προελθόντα, καὶ εἰς ἕνα ὄντα καὶ χωρήσαντα. Ignat. Epist. ad Magnes. § vii. Cotel. Patr. Apost. vol. ii. p. 19.

2. Ο Ἰησοῦς, Υἱὸς ὢν Θεοῦ, καὶ πρὶν ἐνανθρωπῆσαι, καὶ ἐναν θρωπήσας, αποδείκνυται. Orig. cont. Cels. lib. iii. p. 119.

3. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit; Ego ex Deo prodii et veni: cum constet, hominem a Deo factum esse, non ex Deo processisse ?

Ex Deo autem homo quomodo non processit, sic Dei Verbum processit, de quo dictum est: Eructavit cor meum Verbum bonum. Quod quoniam ex Deo est, merito et apud Deum est: quodque quia non otiosè prolatum, merito omnia facit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

Sed enim hoc Verbum, per quod facta sunt omnia. Et Deus, inquit, erat Verbum. Deus ergo processit ex Deo: dum qui processit Sermo Deus est, qui processit ex Deo. Novat. de Trin. in Oper. Tertull. p. 620.

Αὕτη ἐστ ἀληθινὸν θ

TEXT XXIV.

4. xvii. 3.

ἵνα γινώσκω λας Ἰησοῦν

μόνον

1. Si homo tantummodo Christus, quare credendi nobis talem regulam posuit, quo diceret: Hæc est autem vita æterna, ut sciant te unum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum ?

Si noluisset se etiam Deum intelligi, cur addidit, Et quem misisti Jesum Christum; nisi quoniam et Deum accipi voluit? Quoniam, si se Deum nollet intelligi, addidisset; Et quem misisti hominem Jesum Christum: nunc autem neque addidit, nec se hominem nobis tantummodo Christus tradidit; sed Deo junxit, ut et Deum per hanc conjunctionem, sicut est, intelligi vellet.

Est ergo credendum, secundum præscriptam regulam, in Dominum unum verum Deum, et in eum quem misit Jesum Christum consequenter: qui se nequaquam Patri, ut diximus, junxisset, nisi Deum quoque intelligi vellet. Separasset enim ab eo, si Deum intelligi se noluisset: inter homines enim tantummodo se conlocasset, si hominem se esse tantummodo sciret; nec cum Deo junxisset, si se non et Deum nosset. Nunc et de homine tacet, quoniam hominem illum nemo dubitat: et Deo se jungit merito, ut credituris divinitatis suæ formulam poneret. Novat. de Trin. in Oper. Tertull. p. 621, 622. Vide etiam Ibid. p. 633, 634. ut sup. cit. in Johan. xiii. 3, 4.

2. Οὐκ ἐσμὲν λίθων οὐδεμίαν αἴσθησιν ἐχόντων θεραπευταὶ, ἀλλὰ μόνον Θεοῦ τοῦ πρὸ πάντων καὶ ἐπὶ πάντων· καὶ ἔτι τοῦ Χριστοῦ αὐτοῦ, ὄντως Θεοῦ Λόγου πρὸ αἰώνων, ἔσμεν θρησκευταί, Melit. Apol. in Chron. Pasch. ad A.D. 164, 165. apud Routh. Rel. Sacr. vol. i. p. 112.

3. Quod enim, in evangeliis et in apostolorum epistolis, Jesu Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum; non ita est, quasi, aut sine Patre, aut contra Patrem, prodesse cuiquam solus Filius posset: sed ut Judæis, qui jactitabant se Patrem habere, ostenderetur, quod nihil eis Pater profuturus esset, nisi in Filium crederent quem ille misisset. Nam, qui Deum Patrem creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant; ne sibi blandirentur et plauderent de solo Patre sine Filii ejus agnitione qui et dicebat; Nemo venit ad Patrem nisi per me. Duorum autem cognitionem esse quæ salvet, idem ipse mani

festat, dicens: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Cyprian. Εpist. lxxiii. Oper. vol. ii. p. 205.

TEXT XXV.

JOHAN. xvii. 5.

Καὶ νῦν δόξασόν με, σὺ Πάτερ, παρὰ σεαυτῷ, τῇ δόξῃ εἶχον, πρὸ τοῦ τὸν κόσμον εἶναι, παρὰ σοί.

1. Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit: Et nunc honorifica me gloria, quam habebam apud te priusquam mundus esset?

Si, antequam mundus esset, gloriam habuit apud Deum, et claritatem tenuit apud Patrem ; ante mundum fuit: nec enim habuisset gloriam, nisi ipse prius fuisset qui gloriam posset tenere. Nemo enim habere aliquid poterit, nisi ante ipse fuerit qui aliquid tenet. Sed enim Christus habet gloriam ante mundi institutionem. Ergo ante institutionem mundi fuit.

Nisi, enim, ante institutionem mundi esset; ante mundi institutionem gloriam habere non posset, quum ipse non esset. Sed enim homo gloriam ante mundi institutionem habere non potuit, qui post mundum fuit. Christus autem habuit. Ante mundum igitur fuit.

Non igitur homo tantummodo fuit, qui ante mundum fuit. Deus est igitur, quoniam ante mundum fuit, et gloriam ante mundum tenuit. Novat. de Trin. in Oper. Tertull. p. 622.

2. Ἐπειδὴ ὁ μονογενὴς τοῦ Θεοῦ Λόγος, Θεὸς ὑπάρχων ἐκ Θεοῦ, κεκένωκεν ἑαυτὸν κατὰ τὰς γραφὰς, καθεὶς ἐθελοντὴς ἑαυτὸν εἰς ὅπερ οὐκ ἦν, καὶ τὴν ἄδοξαν ταύτην σάρκα ἠμπέσχετο, λοιπὸν καὶ ὑπερυψοῦσθαι λέγεται, καὶ ὡς οὐκ ἔχων διὰ τὸ ἀνθρώπινον μονονουχὶ καὶ ἐν χάριτος μοίρᾳ λάμβανει τὸ ὄνομα τὸ ὑπὲρ πᾶν ὄνομα, κατὰ τὴν τοῦ μακαρίου Παύλου φωνήν.

« PoprzedniaDalej »