CURSUS COMPLETUS, SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB ÆVO apostolico AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN- DUCENTIS ET AMPLIUS LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI- IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURÆ EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS, SERIES LATINA. IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ ACCURANTE J.-P. MIGNE, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIÆ LATINÆ TOMUS 1. PARISIIS, APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES 1878 SECULUM III. ANNUS 200. QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI PRESBYTERI CARTHAGINENSIS OPERA OMNIA, CUM SELECTIS PRÆCEDENTIUM EDITIONUM, RHENANEÆ NEMPE, PAMELIANÆ, ACCURANTE ET DENUO RECOGNOSCENTE J.-P. MIGNE. BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ, SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. TOMUS PRIOR. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, - 1879 SERIES PRIOR: LIBRI APOLOGETICI. Apologeticus adversus gentes pro christianis, Præmittitur Sigeberti Havercampi præfatio. . Joannis Laurentii Mesheimii de ætate Apologetici Tertulliani, initioque persecutionis Severi U of M Bindery SEP 115 enim alia quæ de eodem disserenda sunt pro virili in istius operis decursu dicent. Omnes Latinæ linguæ Patres, scriptoresque eccle- A usu ac vera auctoritate præfari non supererit. Alii siasticos iterum, favente Deo, almaque Virgine Deipara, in lucem emittendos aggressuri; cum tanto causæ Christianæ testium agmini, quis potissimum præiret antesignanus, perpensa temporum, rerum, operum ratione, quæreremus, adfuisset quidem in promptu, e primis Ecclesiæ incunabulis, melioris notæ vir ac sanctioris ominis nomen; præstantior vero pondere ingenii ac doctrinarum copia nemo, præter hunc nostrum QUINTUM SEPTIMIUM FLORENTEM TERTULLIANUM. Laudandum quidem ingenium, damnanda vero heresis, ac sane lugenda longioris tanti viri vitæ pars ultima, majorque, in fœdos errores impensa. At cum altera pars et melior in fidei certamina strenue fuerit erogata, huic igitur, attentis saltem temB porum ratione ac ætatis jure, primas habere partes indulgeatur. Hunc merito suum Occidentalis Ecclesia sibi vindicet primum assertorem. Hujusce proinde magni nominis umbra ac patrocinio defensa, exoriatur et crescat nova hæc omnium, quibus adolevit Catholica Traditio, testimoniorum series integra, ex omnibus magnis, minimisve concinnanda scriptis, quæ ab Apostolorum ætate ad ultimos Patres in orbe Christiano, fidei tuendæ causa, prodiere et supersunt: cuncta jam edita, iterum editura; deficientibus de die in diem aut raro occurrentibus veterum libris sufficienda; diu a multis enixe desiderata; jamdudum nuntiata, sero, quo providius, inchoata: ardua quippe res et tantæ molis indefesso tandem molimine, perpetuaque opera, adsit modo bonus dextorque Deus, nem ad C usque ultimum perducenda. Nobis vero talia auspicantibus felix faustumque, sit, illud primis infixum vestigis relegere, illud e Tertulliano misere lapso ediscere. nullum nempe fidei serendæ aut servandæ unquam fuisse recossarium feracissimi ingenii subsidiura, nec ut tìrmum stet et inconcussum Ecclesiæ fundamentum, suffulciendam esse ab hominum imbecilli manu et caduca hanc columnam ac firmamentum veritatis (1). Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est CHRISTUS JESUS (2). Firmum fundamentum Dei stat,habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt ejus,et disce2 dat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (3). Ea est interea hujusce qui primus occurrit testis D varia ac dubia indoles, ut nonnulla de recto illius MAN J (1) I Tim. II, 15. PATROL. I. Præibit nempe PAMELIUS, Septimianos annales per quatuor et viginti fastus consulares contexturus. Subinde quæ cujuslibet libri occasio, ætas, auctoritas, quot sint et quandodam sive ante, sive post susceptum ab auctore Montanismum conscripti, diserte disputabunt Joh. Aug. NOESSELT et D. Gothefredus LUMPER. Tum Tertulliani Paradoxa, cum eorum antidoto, iterata ejusdem Pamelii opera recensebuntur. Una succedent B. RHENANUS simul et ANDREAS Hovus Brugensis, in explicandis quæ frequentiores usurpat Tertullianus Proverbiales formulas, unde lux non minima in toto opere suffunditur. Deinde rara admodum ac pererudita in libros Apologeticos dissertatione D. NICOL. LE NOURRY ardua quæque Septimianæ doctrinæ momenta quam uberius et plenius exponet. Interim subnectitur brevis et luculenta LAUR. MOSHEMII de ætate Apologetici, initioque persecutionis Severianæ disquisitio. Interea decurrit integerrimus Tertulliani textus præcedentium editionum Rhenanæ, Pamelianæ, Franckanæ, Rigaltianæ, Parisiensium, Venetæ, Hallensis, Wirceburgensis variis lectionibus illustratus, multorum præterea nempe JUNII, LATINII, WOUWERII, SALMASII, CIACCONII, SCALIGERI, SEMLERI, RITTERII, LEOPOLDI Correctionibus castigatus, nec non et adornatus amplissimis RHENANI, PAMELII, PANCIROLII, LACERDE ALBASPINEI, HAVERCAMPI, MURATORII, D. CORBINIANI THOME et variorum commentariis. His tot et talium virorum cura peractis ad cumulum, ut ita dicam, accedet copiosissimus TertulHaa latinitatis index, præcipua CH. GODOFRED. SGHUTZII opera digestus. Unde jam nemo non videt quam exigua novis editoribus provincia remaneat, et quam sit nihil propemodum de suo penu addendum, nisi forte iis dicenda sint tum quæ supra suscipienda decrevimus, de Tertulliani usu et auctoritate, nec etiam in iis sibimet omnino relictis, eximia nempe et breviori occurrente de eodem argumento dissertatiuncula D. Corbiniani Thomæ ; tum quænam fuerint ad usque tempora nostra præcipui in litterarum orbe in Tertullianum impensi labores, quos iterum a doctiss. Ceillerio, Lumper, Schram et Schoenne |