Obrazy na stronie
PDF
ePub

com

limus ergo imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum; » et iterum: Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris; sed Deo nostro, et ipsius. » Post diuturnam vero persecutionem, quæ sub Severi imperio contigit, hæc Tertullianum scripsisse inde constat, quod quinque proconsules numeret, a quibus Christiani vexati fuerant, quique cum in varias incidissent calamitates, borum exemplo Scapulam. ut sibi caveret, hortatur; cum præcipue portenta quædam Carthagine visa fuerint, statim ac idem Scapula provinciam ingressus, Mavilium Adrumeticum Christianum hominem ad bestias damnaverat : « Tibi qnoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilium ad bestias damnasses, et statim hæc vexatio subsecuta es!. » Quænam autem fuerit illa vexatio, his verbis narrat : « Cæterum et imbre anni præteriti, qui meruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet, et retro fuisse propter incredulitates, et iniquitates hominum; et ignes, qui supra mæuia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt, qui viderunt; et pristina tonitrua quil sonaverint, sciunt, qui obduruerunt. Omnia hæc signa sunt imminentis iræ Dei, quam necesse est, quoque modo possumus, ut et annuntiemus, el prædicemus, et deprecemur interim localem esse; universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Ulicensi, exstincto plene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate, et domicilio. Hlabetis astrologos. » Deinde ut Scapulam ab effundendo Christianorum sanguine deterreret, quid passi sint alii præsides, enarrat : « Doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano præside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areæ non sint. Areæ ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt. » Ac post nonnulla alibi relata subdit : « Possumus æque et exitus quorumdam præsidum tibi exponere, qui in fine vitæ suæ recordati sunt deliquisse, quod vexasseul christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, Inmina amisit. Claudius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transiisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in prætorio suo vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne spe gaudeant Christiani. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene Christianus decessit. Cæcilius Capella in illo exitu Byzantino, Christianos, Gaudete, acclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii. »

[ocr errors]

698 Præsidum etiam, qui in Christianos mitius egerunt, exempla aldit : « Quanti autem præsides, et constantiores, et crudeliores dissimulaverunt ab hujusmodi causis? Ut Cincius Severus qui Thistri ipse dedit remedium, quomodo responderent Christiani, ut dimitti possent. Ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit. Ut Asper, qui modice vexatum hominem et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et assessores, dolore se incidisse in banc causam. Pudens etiam missum ad se Christianum, in elogio concussione ejus intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem, secundum mandatum. Hæc omna tibi, et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia habent Christianorum licet acclamant quæ volunt; nam et cujusdam notarius, cum a dæmone præcipitaretur, liberatus est; et quorumdam propinquus, et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a dæmoniis, aut valetudinibus remediati sunt! Tum Severi refert imperatoris exemplum, qui a Christiano homine, oleo inunctus, curatus fuerat: « Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit: nam et Proculum Christianum, qui Toparcion cognominabatur, Evodiæ procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et ia palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem el Antoninus optime noverat lacte Christiano educatus. «< Scapulam tandem admonet, ut a Christianornm perquisitione cesset, ne tota Carthago Christianorum sanguine impleatur: « Quid ipsa Carthago passura est decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse, et tui ordinis viros, et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum, vel propinquos, vel amicos? Parce Carthagini, si non tibi: parce provinciæ, quæ visa intentione tua, obnoxia facla est concussionibus, et militum, et inimicorum suorum cujusque. » Hæc idcirco, quod cum semel innotuisset præsidem Christianis infensum esse, gentiles turmatim in eos magno furore impetum facere, prædari, atque enecare solebant. Cæterum haud exstingui persecutione Christianam religionem, sed propagari potius, his verbis adnotat : « Nec tamen deficiet hæc secta, quam tunc magis ædificari scias, cum cædi videtur. Quisque eni tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in causa: et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur. » Hactenus Tertullianus ad Scaqulam. LUMP.

CAPUT PRIMUM.

Nos quidem neque expavescimns, neque pertimescimus ea quæ ab ignorantibus patimur: cum ad hanc sectam, utique suscepta conditione ejus, pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati

in has pugnas accedamus,ea quæ Deus repromittit consequi optantes, et ea quæ diversæ vitæ comminatur pati timentes. Denique omni sævitia vestra concertamus, etiam ultro erumpentes, magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc li

bellum non nobis timentes misimus, sed vobis et A et ingratis. Tamen nos,quos sacrilegos existimatis, omnibus inimicis nostris, nedum amicis1:ita enim disciplina jubemur diligere inimicos quoque, et orare pro eis qui nos persequuntur: ut hæc sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum. Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et 2 futura 699 prospicimus, et signo eorum quotidie intentari videmus, necesse est vel hoc modo erumpere ad proponenda vobis ea, quæ palam non vultis audire (1).

CAPUT II.

nec in furto unquam deprehendistis, nedum in sacrilegio. Omnes autem qui templa despoliant ", et per deos jurant, et eosdem colunt, et Christiani non sunt, et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus, quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes dii, ab ipsis cultoribus suis.Sic et circa majestatem imperatoris (3) infamamur, lamen nunquam Albiani, nec Nigriani, vel Cassiani (4) inveniri potuerunt 700 Christiani, sed idem ipsi qui per genios eorum (5) in pridio usque juraverunt, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, qui Christianos sæpe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris:quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto romano imperio, quousque sæculum stabit. Tandiu enim stabit. Colimus ergo et imperatorem, sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit ut hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum, solo Deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est : sic et ipsis diis major est, dum et ipsi in potestate sunt ejus, Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris, sed Deo nostro et ipsius sed, quomodo præcepit Deus, pura prece (6). Non enim eget Deus, conditor universiVariæ lectionės.

Nos unum Deum colimus, quem omnem naturaliter nostis, ad cujus fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cujus beneficia gaudetis. Cæteros et ipsi putatis deos esse, quos nos dæmonas scimus. Tamen humani juris et naturalis potestatis est unicuique, quod putaverit, colere; nec alii obest aut prodest, alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem (2), quæ sponte suscipi debet, non vi cum et hostiæ ab animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad sacrificsndum, nihil præstabitis diis vestris : ab invitis enim sacrificia non desiderabunt; nisi si contentiosi sunt; contentiosus autem deus non est. Denique qui est verus,omnia sua ex æquo et profanis et suis præstat. Ideoque et judicium constituit æternum de gratis

1 Nec dum Rhen. 2 Et abest Rig.

B

3 Ostentari videmus, conjic Jun. • Contremiscimus Rhen. 5 Dispoliant alii. 6 Effecerant Rhenan. 7 Et add. Fran. Rigalt.

Commentarius.

(1) Quæ palam non vultis audire. Hæc verba C intus. Cæterum ab hac per genios Cæsarum dejeaperte testantur librum hunc supplicem non traditum fuisse in manus Scapulæ, sed tantum missum. LE PR.

(2) Sed nec religionis est cogere religionem. Forte locum hunc detorqueat ad sectarum licentiam, annotanda venit Auctoris sententia earumdem libertati prorsus contraria initio Scorpiaci. PAM.

(3) Circa majestatem imperatoris. De crimine læsæ majestatis vide L. in quæstionibus D, ad leg. Juliam majest, et totum illum titulum evolve. Citat La Cerda 1. meminisse, quæ sit illa lex docero debuit. LE PR.

(4) Tamen nunquam Albiniani, nec Nigriani, etc. Claudius Albinus. ut scribit Spartianus, adversus Severum imp. rebellavit in Gallia. Victus est die undecimo Kal. Martias, apud Tinurtium et cadaver ante domum proprtani jam divisum, in Rhodanum fluvium abjectum est. Non dissimili fato Pescennius Niger a Syriacis legionibus imperator appellatus contra Severum, tandem apud Cyzicum ab eodem est interemptus. At Avidius Cassius, ex familia Cassiorum qui in C.Julium conspiraverant, L. Vero imperatori insidias struxit, occisus tandem non jubente illo,sed tamen non vetante. Hinc Albinianos, Nigrianos et Cassianos vocat Tertullianus defectionum istarum conscios, sic in Apolog. « Unde, inquit, Cassii et Nigri, et Albini? unde qui inter duas lauros obsident Cæsarem? RHEN.

(5) Sed iidem ipsi, qui per genios eorum. Ita in Apolog atque adeo omnes illi sub ipsa usque impie. tatis eruptione,et sacra faciebant pro salute imperatoris, et genium ejus dejerabant, alii foris, alii

PATROL, I.

D

randi consuetudine, video natum ut postea apud Christianos principes per salutem regis aut liberorum ejus juraretur. Quod tamen in legib. Francorum severe prohibitum constat. ID.

(6) Sacrificamus quomodo præcepit Deus, pura prece. Absque thure. absque victima. Sic lib. de Pænit., « Pastum et potum pura nosse, » hoc est, mero pane et aqua. Sic Juvenalis :

Observant ubi festa mero pede sabbata reges,

Id est, nudo pede. Itaque pura prece, hoc est, sola et nuda oratione, de mente sancta et innocenti. Offerebant gentes diis vanis inanima aut bruta,thura aut boves. Christiani Deo vero offerunt animam rationalem, laudes et gratias dicentem Deo. Hoc diserte explicat Athenagoras legatione illa pro Christianis ad Antoninum et Commodum, citatis etiam Pauli verbis, quibus hostiam describit, Ousix sãσαν, ἁγίαν, εὐάρεστον τῷ Θεῷ, τὴν λογικὴν λατρείαν Suv. Ipse Tertullianus in Apologetico: «< Offero opimam et majorem hostiam Deo,quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de Spiritu sancto profectam. » Et lib. iv, cap. 1 advers. Marcionem, ad illud Malachiæ: « Offertur nomini meo oblatio munda,» scilicet simplex oratio de conscientia pura. Et cap. 9, hominem ait offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per CHRISTUM JESUM catholicum Patris sacerdotem. Minutius Felix, posteaquam dixit: « Delubra et aras non habemus,» addit:« Litabilis hostia bonus animus, et pura mens, et sincera sententia. Hæc nostra sacrificia, hæc Dei sacra

25

tatis, odoris aut sanguinis alicujus (7). Hæc enim A sonaverunt, sciunt qui obduruerunt. Omnia hæc dæmoniorum pabula sunt. Dæmones autem non signa sunt imminentis iræ Dei, quam necesse est, tantum respuimus, verum et revincimus, et quoti- quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, die traducimus, et de hominibus expellimus, sicut et prædicemus, et deprecemur interim locaplurimis notum est. Ita nos magis oramus pro lem esse 11: universalem enim et supremam salute imperatoris, ab eo eam postulantes, qui suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter præstare potest. Et utique ex disciplina patientiæ interpretentur. Nam et sol ille in conventu Uticendivinæ agere nos, satis manifestum esse vobis po- si (10), exstincto pene lumine,adeo portentum fuit, test, cum tanta hominum multitudo, pars pene ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, major civitatis cujusque ", in silentio et modestia positus in suo hypsomate (11) et domicilio. Habetis agimus, singuli forte noti magis quam omnes : astrologos. Possumus æque et exitus 702 quonec 701 aliunde noscibiles quam de emendatione rumdam præsidum tibi proponere, qui in fine vitæ vitiorum pristinorum. Absit enim ut indigne fera- suæ recoreati sunt deliquisse, quod vexassent Chrimus ea nos pati quæ optamus,aut ultionem a nobis stianos. Vigellius Saturnius 13 qui primus hic glaaliquam machinemur, quam a Deo exspectamus. dium in nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Ilermanianus 14 in Cappadocia, cum indigne ferens ¶ uxorem suam ad hanc sectam transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusqne in prætorio suo (12) vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset (13) Neme sciat, aiebat, ne 26 gaudeant Christiani 17. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene Christianus decessit. Cæcilius Capella in illo exitu Byzantino (14): Christiani,gaudete (15), exclamavit. Sed et qui videntur sibi 18 impune tulisse, venient in diem divini judicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum 19 ad bestias damnasses, et statim hæc vexatio subsecuta est, et nunc ex eadem Variæ lectiones.

CAPUT III.

Tamen (sicut supra diximus) doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit (8) sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano præside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Arcæ non sint (9); areæ ipsorum non fuerunt. Messes enim suas non egerunt. Cæterum et imbre 10 anni præteriti quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro 11 fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem,quid minati sint, sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid

14

15

:

8 Major abest Rhen. • Præside abest Rhen. 10 Imbres Rhenan. 11 Scilicet, et retro Jun. 12 Deprecemur interim, localem Jun. 13 Alii M. Gellius Saturninus. Pamelius Valgius Sat. Junius: Vitellius Saturn. Alii Cl. Luc. Hierominianus, alii: Lucius Hieronymianus Valic. 3. Lucius Gerominianus. Junius suspicatur legendum Livius Geminianus. 15 Cutem Jun. 16 Pamelius interjecit spe, improbante Rigaltio. 17 Rhenan. add. aut spe christianæ. 18 Tibi Rigalt. 19 Adrumeticum vel Adrumetinum Lalin. Commentarius.

sunt. » Denique Eucharistica nostra confici pura C stianos oppida episcopiis insignia, quantum ad prece sive oratione sola Justinus adversus Tryphonem Judæum testatur. RIG.

(7) Odoris aut sanguinis alicujus. Opponit hic precem puram odori aut sanguini. Et vero nos Deo non sacrificamus odore aut sanguine, sed prece pura. Nam sacrificium non nisi per preces et per invocationem sacrificatur aut offertur. PAM.

(8) Quod nulla civitas impune latura sit. Hinc illud Cypriani martyris nec unquam, inquit, impiorum scelere in nostrum nomen exsurgitur, ut non statim divinitus vindicta comitetur. RHEN.

(9) Areæ non sint. Cœmeteria intelligit. Ludit enim in voce.Nam cum ille acclamasset,«Areæ non sint, intellexit de sepulturis; cum rursum dicit : « Area ipsorum non fuerunt,» intelligit de areis messium. Area autem pro cœmeterio sumitur.Pontius diaconus, in Actis Cypriani : » Sepultus est in area Candidi procuratoris. » Etenim cœmeteria vocarant veteres Arenarias et areas, ut testificatur D I. Bulengerus, cap. 42, lib. 11, de Templis. LAC.

(10) In conventu Ulicensi. Utica Africæ oppidum civium Rom. Catonis morte nobile, ut est apud Plinium. Apparet autem distinctam fuisse in conventus, instar Hispaniæ; quam citeriorem in conventus 7 divisam fuisse Plinius auctor est, sicut Bæticam in 4. Hos idem vocat Juridicos, quod illic suo quoque oppido finitimi disceptarent, Istiusmodi conventus hodie referunt apud Chri

causas attinet ecclesiasticas. Igitur conventum Uticensem accipe, pro tractu qui jnridictioni Uticensium subjectus erat. RHEN.

(11) Positus in suo hypsomate. Utitur vocabulis astrologorum loquens de eclipsi quadam solis, non ordinaria sed prodigiosa, positi scilicet, ut nunc audire amat, supra vel certe extra nodum lu nare. EDD.

(12) Solusque in prætorio suo. Prætorium est villa urbana quæ differt a rustica propter elegantiam et nitorem. Sueton. in Calig.cap. 37, et in Augusto, cap. 72. RHEN.

(15) Vermibus ebullisset. Hieronymus in Hilarione: «Arenosa regio serpentium et venenatorum animalium ebullivit multitudinem. »>

(14) In illo exitu Byzantino. Exitum dicit ea forma, qua interitum, ut lib. de Resurrectione carnis. «Nemo adhuc Babylonis exitu flevit. » Et lib. adv. Judæos: Exitum Christi, id est, morte m,

RIG.

(15) Christiani, gaudete. Indicendæ exsultationi s formula fuit, GAUDETE. Quod etiam discimus ex aureo nummo Maximiani Cæsaris, in quo duæ viotoriæ cippum sustinent, cum inscriptione : GAUDETE ROMANI. Prudentius Cathemer. sub finem: Gaudete quidquid gentium est. » Martialis, XII, 62. RIG.

causa interpellatio sanguinis, (16). Sed memento A Nam et Proculum Christianum qui Torpacion cognode cætero (17).

CAPUT IV.

B

Non te terremus, qui nec timemus: sed velim ut omnes salvos facere possimus, monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio jurisdictionis tuæ fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos contra 703 mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis. Si autem contenditis ad elidendos nos 20, jam ergo innocentiam expugnatis. Quanti autem præsides, et constantiores et crudeliores, dissimulaverunt ab bujusmodi causis! ut Cincius Severus, qui Thystri 21 ipse dedit (18) remedium, quomodo responderent Christiani, ut dimitti possent; ut Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere (19) dimisit;ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et assessores, dolere se incidisse in hanc causam 22. Pudens etiam missum ad se Christianum in elogio concussione ejus intellecta (20) dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem secundum mandatum 23. Hæc omnia tibi et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis 24, qui ipsi beneficia habent Christianorum, licet acclament, quæ volunt 25. Nam et cujusdam notarius cum a C dæmone præcipitaretur, liberatus est: et quorumdam propinquus et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a dæmoniis aut valetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Severus pater Antonini, Christianorum memor fuit.

minabatur, Euhodeæ 26 procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus: quem et Antoninus optime noverat lacte Christiano educatus 27. Sed et clarissimas feminas et clarissimos viros Severus sciens hujus sectæ esse, non modo non læsit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus quoque Aurelius in Germanica expeditione Christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres in siti illa impretavit. Quando non geniculationibus et jejunationibus nostris etiam siccitates sunt depulse? Tunc et populus acclamans Deo deorum 28, qui solus potens 29, in Jovis nomine Deo nostro testimonium reddidit. Præter 30 hæc depositum non abnegamus, matrimonium nullius 704 adulteramus, pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur 31 ? quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suæ sectæ? quam ineestam, quam crudelem, tanto tempore nemo probavit. Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro justitia, pro pudicitia, pro fide, pro veritate, pro Deo vivo, cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, verum nec tot majestatis rei pati solent. Nam et nunc a præside legionis, et a præside Mauritaniæ vexatur hoc nomen, sed gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animadverti in hujusmodi. Sed majora certamina, majora sequuntur præmia.

CAPUT V.

32

Crudelitas vestra gloria est nostra. Vide tantum ne hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum videamur erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos hæc non timere, sed ultro vocare. Arrius AntoniVariæ lectiones.

20 Eligendos Rigalt. 1 Rhysdri Rig. 22 Dolore abest Rhen. 23 Hominem abest Rhen. 24 Ejus dem Jun. e Valic. 25 Et additur Rhen. 26 Rhen. conjiciebat Euboea. In veteri Cod. Euhoda. Pithæus emendavit Euodi, quod placet Rigallio. Idem notat Scaligerum in animadv. in Eusebium defendere lectionem. Euodiæ. 27 Noverat christianis educatum Cod. Divionensis. christiano, Par. 28 Et additur Rhen. 29 Alii potes. 30 Propter. Rhen. 31 Quæritur Rigalt. 32 Publicii verum nec Latin.

Commentarius.

(16) El nunc ex eadem causa interpellatio sanguinis, Scapula statim post damnatum Mavilum acutissimæ cujusdam ægritudinis cruciatu vexari cæperat, quo etiam tum, cum hæc scriberet Septimius, ob iteratam in Christianos sævitiam denuo vexabatur. Clamaverat ad Deum sanguis ChristiaLus, ac divinæ patientiæ moras interpellaverat. Paribus exemplis, sed causa longe dispari Petilianus Donatista adv. Catholicos pugnabat, ut videre est in dissertatione Augustini. Etenim Petilianus terribiliter proponere ausus est et dicere: « Sed ut cætera taceam, vestris in exemplis advertite imperatores quamplures ac judices vestros persecutionem nobis faciendo periisse. RIG.

(17) Sed memento de cætero. Hoc est, de futuro, manere scilicet ultionem æternam longe formidabiliorem. ID.

(18) Qui Thystri ipse dedit. Contrarium videtur

D

omnino fuisse observatum: qui enim reum perditum volebant, omnibus illum modis atque artihus, et crebris interrogationibus in fraudem inducebant. Pamelius legit Tiristi, vel Tyristi; La Cerda Thristri. LE PR.

(19) Quasi tumultuosum civibus suis satisfacere. Vespronius ille Candidus cives suos Christianum quemdam ad mortem deposcentes admonuit, se quidem libenter eorum votis satisfacturum, sed rem civitati tumultuosam providere. RIG.

(20) Concussione ejus intellecta. Hoo est, vexatione. Ipse infra, sub finem hujus libelli: parce provinciæ, quæ, visa intentione tua, obnoxia facta est concussionibus, et militum et inimicorum suorum cujusque. RIG. - Concussio est subdola accusatio furentis cujusdam nebulonis, non autem legitima actoris oratio. LE PR.

non tibi, parce provinciæ quæ visa intentione tua obnoxia facta est concussionibus et militum et inimicorum suorum cujusque. Magistrum neminem habemus, nisi Deum solum. Hic ante te est, nec abscondi potest, sed cui nibil facere possis. Cæterum quos putas tibi magistros, homnines sunt et ipsi morituri quandoque. Nec tamen deficiet hæc secta, quam tunc magis ædificari 705 scias, cum cædi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus 705 35, et inquirere accenditur, qui sit in causa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur.

nus in Asia cum persequeretur instanter, omnes A Parce ergo tibi, si non nobis, parce Carthagini, si illius civitatis Christiani ante tribunalia ejus se manu facta obtulerunt, cum 33 ille, paucis duci jussis, reliquis ait, "Ω δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους έχετε (21). Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis millibus hominum, tot viris ac feminis, omnis sexus, omnis ætatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit! quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum vel propinquos vel amicos ?

Variæ lectiones.

33 Tum Rhenan. 3 Exspectans Rhen. 35 In Rhen., Jun.

Commentarius.

(21) "Q dsĭdoi, x. t. λ. hoc est : « O miseri, si mori vultis, præcipitia habetis et laqueos. » EDD.

DISSERTATIO

IN Q. SEPT. FLOR, TERTULLIANI APOLOGETICUM,

DUOS AD NATIONES LIBROS, ET UNUM AD SCAPULAM,

AUCTORE DOMNO NIC. LE NOURRY

PRESBYTERO ET MONACHO ORDINIS SANCTI BENEDICTI E CONGREGATIONE SANCTI MAURI.

CAPUT PRIMUM,

Analysis Apologetici, et quis sit Tertullianus, cujus nomine inscribitur.

ARTICULUS PRIMUS.

Analysis Apologetici.

Cum Tertullianus non magno sine animi dolore cerneret Christianos tanta iniquitate ab ethnicis vexari et occidi, ut nec sibi palam se tueri, nec judicibus eos publice audire liceret, ad ipsorum causam occulta scriptorum vi apud Romani imperii antitistes agendam aggressus est. Primum itaque gravissime conqueritur, Christianos omnes ab ethnicis, qui eos nec noverant, nec nosse volebant, contra omnia æquitatis et naturæ jura, odio plane implacabili haberi et excarnificari. Publicum enimvero hujus ignorantiæ testimonium eo magis illorum prævaricationem redarguebat, quod ubi primum agnoscebant quæ et qualis sit religio Christiana, statim relicto falsorum deorum cultu, eam toto terrarum in orbe amplexabantur. Neque dicendum est illos in malum tune traduci. Mali siquidem hominis hæc est conditio, ut pudore et timore perfusus, latebras quærat: contra vero Christianus, etsi damnatus ac quolibet tormento rum genere excruciatus, de sua professione gloriatur, gestit et exsultat (cap. 1).

B

C

Deinde vero si Christianus sacrilegii, incest homicidii, vel alterius cujuslibet criminis, uti garriebant gentiles, reus sit, cur ab illis contra divinas humanasque leges, sine ulla criminis accusatione, sine teste, sine prævio ullius circumstantiæ, temporis, consciorum examine, sed unico. ponitus nominis præjudicio condemnatur? Plinius. itaque, hac injustitia permotus, Trajanum imperatorem interrogavit quid de Christianis, nullius plane, præter obstinatam in Dei et Christi cultu suaque disciplina perseverandi voluntatem, criminis aut delicti convictis, agendum esset. Sed nullum aliud ab illo responsum accepit, nisi eos non esse inquirendos, sed oblatos judicibus puniri oportere. Quid autem, obsecro te, iniquius ea lege, quæ Christianos, utpote innocentes, vetat inquiri, et tanquam nocentes condemnari præcipit (cap. 2)?

Ad hæc vero, divinis humanisque legibus cautum est, ne ullius cujuslibet criminis reus ulla unquam torqueretur aut poena, aut quæstione, nisi ut scelera sua confiteretur. At Christiani e contrario discruciabantur; ut ea, quorum accusari solebant, crimina, seque Christianos esse negarent. De solo itaque Christianorum nomine prælium erat. Et certe quæ a judicibus de tabella adversus eos pronuntiabatur sententia, omisso

« PoprzedniaDalej »