Obrazy na stronie
PDF
ePub

victoriæ nomine, prosecutus, ac nummos militibus A notare non potuit, quoniam ann. CXCVIII, Sevelargitus est, simul alia permulta indulsit, quæ nunquam antea acceperant. Quinquennalium hic mentionem quæro, sed frustra. Pagium quidem dicere audio: « Quæ novitates gratiaque quinquennalium Severi indicia. Infelicem vero divinationem! Quasi non aliis temporibus, quem quinquennalibus, istiusmodi rebus donari populus potuerit. Et quid obfuif doctissime Pagi, quod voces illas Herodiani non videres ἐπὶ ταῖς νίκαις ? Ob victoriam de Albino reportatam, non quinquennalis imperii causa, de quibus ludis postea separatim Herodianus dicit, hanc liberalitatem Severus exercebat. Non minus in eo fallitur, quod ex Herodiano patere ait, Augustum statim post Albini cladem Romam contendisse. Dicit is quidem, cum Romam peteret, πολλῷ τάχει eum migrasse. At non iter illnd cædem Albiui confestim excepisse memorat (l. c. pag. 145). Potius, non antea eum Romam esse reversum narrat, quam res ordinasset Britanniæ, composuisset Galliam ac de magna amicorum Albini copia supplicium sumpsisset. Quæ tanti momenti sunt negotia, ut multum temporis in perficiendis illis consumptum sine dubio fuerit. Nihil igitur jam certius esse affirmamus, quam anno CXCVII (3) motus Albini, auctore ejus occiso, sedatos fuisse.

rum reducem factum fuisse Romam, ac anno CXCIX Parthis signa demum illata esse statuit. Tillemontius vero, cujus industriam stupendam alioqui essc fateor, de Nigri cum sectatoribus improvide intellexit, quos eum Parthis jam Severus immineret, Plautiano suasore, cum persccutum esse, Spartianus (Vit. Severi, cap. 15, p. 181) prodit. Propterea ann, CC aut CCI Apologeticum exaratum esse voluit (4). Quanquam ne id quidem intelligo, cur hanc Nigrinianorum stragem, quam Spartianus inter belli Parthici initia collocat, post ipsam difficillimam urbis Atræ obsidionem accidisse, vir eruditus censeat. Nos, diligenter excusso Tertulliani loco, facilem nogotio exitum inveniemus. Parricidæ quinam sint in eo, apertum est: B ii nempe, qui Albino imperium affectanti aut ope aut consilio affuerant. Cicero jamdudum sic senserat (Philippica II c. 13, p. 446, t. II Opp. ed. Gruteri) plus etiam quam parricidas ejusmodi esse homines, siquidem, ut addit, atrocius est patriæ parentem quam suum oecidere. At horum longe plurimi qui aut vere criminis istius rei erant, aut falso habebantur, tam in Gallia, quam Romæ deinde supplicio affecti erant, præter eos qui aperte arma tulerant. Herodianus et Spartianus hic possunt consuli. Atque hoc est, quod vindemiam Tertullianus vocat. Racematio quædam, ut quidem imperator putabat, adhuc supererat. 557 Suspicax scilicet et simul argenti cupidus princeps, cum jam omnia tranquilitati restituta essent, nihilominus quosdam e latebris veluti protrahebat, quos insidias sibi fecisse aiebat, ac ad mortem ideo rapi jubebat. Ista vigente racematione, ut loquitur, Ter tullianus scribebat. Scire itaque, quo tempore reliquias seditiosorum investigaverit Severus, est ipsum Apologetici annum scre. Ipse vero illud indicat post solemnia quædam Romæ facta evenisse in quibus isti imperatoris inimici magnum falso gaudium pra se tulerint. Quantum intercesserit intervallum non addit. Patet tamen, haud ita magnum inlelligi debere. Est et alius in ejus libro locus, qui, quod ad hoc momentum, hinc quasi explicat (lib. ad Scapulam, c. 1, p. 552 Opp.): Nunquam, ait, Albiniani, aut Nigriniani, vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani: sed iidem

556 § XIV. Atque sic inoffenso pede ad reliqua pergi, annusque Apologetici nostri facilius constitui potest. Libere igitur anno CXCVIII, laborantibus fratribus eo subvenire voluisse, pronuntio. Locus, qui hanc firmat opinionem, hic est: C «Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes præstruebant? quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula enubilabant? quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant? non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent in aliena solemnitate, et exemplum atque imaginem spei suæ inaugurarent, nomen principis in corde mutantes. Eadem officia deperdunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Cesarum capite consultant (Apolog. c. XXXV, p. 458). » Non fugit illustris hicce locus Baronium: non Lillemontium præteriit. Sed neuter, quod absque D ipsi, qui per genios eorum in pridie usque juravediminutione tantorum hominum dixerim, eo recte uti potuit, eo quod in aliis rebus errarent. Vidit aliquid Baronius ac de strage reliquiarum Albini eum interpretandum esse bene monuit (Annal. ad ann. CC, n. 3, p. 198). Ætatem libri idcirco recte

(3) Neque vero cum Baronio hic facio, qui nescio quas ob causas, licet a. CXCVII Albinum debellatum esse concedat, tamen ante ann. CXCVIII Severum Romam redisse negat. Annal. t. II, ad ann. 200, n. I, p. 296. Omnia pugnant cum hac opinione ac post medium fortassis ann. CXCVII imperatorem urbi se reddidisse confirmant. Taceo apud Adolphum Occonem in numismat., p. 849,

rant, qui pro salute eorum hostias et voverant et fecerant. » De eadem re loquitur vir ingeniosus, de qua in nostris quæ exponimus. Vocem itaque pridie, quæ breve denotat tempus, ad utrumque trahi, quid progibet? Quænam vero erant hæc

auventus hujus Augusti quarto tribunitia potestatis anno facti, indicia quædam in nummis occur

[blocks in formation]

gaudia publica, ad quæ respicit? Fallor aut quin- A unumquemque idoneum imperio. » Eransacta res

quennalia innuit. Romam quidem eum ingrederetur
Severus post interfectum Albinum, gaudiis omnia
et plausibus personabant (Vid. Herodianus Histor.
lib. m, c. 8, p. 145). Nec nobis id obesset si quis
eam hic lætitiam publicam indicari diceret. Longe
tamen probabilius arbitror de quinquennalibus
sermonem esse, cum alias ob causas, tum quod
vota pro salute Augusti tum esse facta subindicat:
«Sed ut vota propria jam edicerent in aliena so-
lemnitate, » et reliqua. Ecquid vero notius, ludis
quinquennalibus hunc morem præcipue observa-
tum fuisse? Ecquid his numornm inscriptionibus
celebrius VOTA DECENN SUSCEP. ? Tangit has cære-
monias sine dubio Herodianus, qui præter munus
illud, quod Romam redux imperator populo exhi-
buerat, aliam ejus hujus generis liberalitatem paulo
ante Parthicam expeditionem commemorat. Nouás
τε μεγαλοφρόνως ἐπεδίδου, ἐπετέλεσε δὲ καὶ ἐπινι-
κίων ἀγῶνα, τοὺς πανταχόθεν μούρης τε υποκριτάς
καὶ ἀνδρείας μαθητὰς μεταπεμψάμενος (Ι. III, c. 8,
p. 147). « Sed et congiaria dedit uberrima et cer-
tamen proposuit, undique accitis ludionibus atque
athletis. Idem Spartiauus perhibet (Vita Severi
cap. 14, p. 150) cujus hæc sunt : • Profectus
deinde ad bellum Parthicum est, edito gladiatorio
munere et congirlo populo dato. » Vide, quam
amice hi duo conspirent: quam apte uterque præ-
cessisse aliquam magnæ munificentiæ solemnita-
tem expeditionem Parthicam tradat. Quæ si cele-
berrimus attendisset Tillemontius, aliter sine dubio
instituisset. De Pescenni Nigri sectatoribus, quas
in Syria venabatur Severus, sermonem hic esse
censet. At eos inducit Tertullianus, qui Romanis
interfuerint spectaculis, Quales, qui in Syria de-
litescebant, Nigri sectatores non erant. Quo anno,
num anno CXCVII aut CXCVIII festos hosce dies
imperator indixerit, parum curo. Id mihi tantum,
ut ostendam, incumbit, sanguinem denuo Albinia-
norum, ut credebantur, 568 profusum fuisse,
cum in eo esset, nt Parthos invaderet. Nullus qui-
dem si produci testis posset, nihilo minus certa
mea esset computatio, qui omnium instar Tertul-
lianum commendare posscm. Adest vero commode
Spartianus, auspiciasque novi belli cædibus homi-
num iniquinata fuisse tradit (Vita Severt c. 14, p.
180) « Multos inter hæc (dum se novo bello ac-
cingeret, dum ludos populo spectandos præberet,
de quibus aliisque in superioribus dixerat) causis
vel veris vel simulatis occidit. Damnabantur autem
plerique cur jocati essent alii cur tacuissent:
alii cur pleraque figurata dixissent: ut esset im-
perator vere nominis sui, vere Pertinax et Seve-
rus.» Huc etiam, quo paulo post sequuntur,
verba refero, quæ, ut opinor. non ad solam Nigri-
nianorum in Oriente persecutionem pertinent. et
cum ultimis Tertulliani conferenda sunt: «< Multos
etiam, quasi Chaldæos aut vates de sua salute
consuluissent, interemit, præcipue suspectos

est. Anno CXCVIII, omnium consensu, in Parthos Severus profectus est. Tum post quinquennalia exhibita, cum jam nil nisi prælia et Parthorum funera spiraret, racematio illa rebellum, de qua Tertullianus, contigit. Igitur, quia eodem anno Apologeticus sit exaratus, dubitari amplius nequit. Licet nunc quoque annum primum calamitatum Christianis imperante Severo illatarum designare. Sustinuerant jam per aliquod tempus furorem hostium, cum pro eis noster verba faceret. Certe nusquam de vulneribus nuper infictis, sed inveteratis jam malis, loquitur. Quod, si non prius, minimum a præcedenti a. CXCVII miserias eorum repetendas esse ostendit.

--

§ XV. B Habes jam, quæ de ætate Apologetici Tertulliani tecum communicare statui. Equidem, ut cum robur, tum perspicuitatem iis compararem, pro viribus studui: utrumque num consecutus sim, aliorum esto judicium. Aliquid si obscuritatis adhæret, non tam meo id vitio factum esse cogitabis, quam negotii ipsius. Habent hoc disquisitiones ejusmodi, ut semper aliquid domesticarum secum vehant sordium. Sed nec iis, qui prima merent stipendia, scribuntur, verum iis qui jam aliquem inter cives eruditos gradum nacti utriusque historiæ rerumque criticarum non ignari sunt. Quibus quidem, quod illis perobscurum videtur, nullam difficultatem parere solet. Mihi, si fata velint, suisque labor noster fautoribus non plane caruerit, hac via pergere propositum est. De reliquis C Tertulliani operibus nou eadem tantum industria, verum etiam de vita ejus fatisque diligentius, quam huc usque faetum video, peculiari libro com. mentabor; cui dissertationes quasdam in opera ejus adjiciam.

Dudum est, quod eruditiores novam eorum editionem exoptant. Ac nemo me quidem libentius hoc onus in se devolvisset, si ea mihi vivendi sors obtigisset, ut me rite eo defungi posse putaremQuæ cum mihi negata sit, ea tamen, qua dixi, ratione, non tam de hac parte, quam de ipsa Historia sacra et civili bene mereri constitui. Molitus est ejusmodl 559 opus immortalis memoriæ vir, Henricus Dodwellus (ex Vita ejus a Fr. Brockesby scripta vid. La Roche, Bibl. Angl. tom I, D part. 1. p. 86, 87). Mors quonimus ad finem perduceret, prohibuit. Ego vero vehementer dubito, an par eruditioni candor ac judicii maturitas in eo futura fuisset. Habemus Tertulliani vitam a Petro Állixio at eam, quam si dixero minus esse perfectam ac elaboratam, a veritate non aberravero. Sint ea, quæ in hac Dissertatione ex ea consideravimus, speciminis loco. Petri Thomæ 560 du Fosse vitam Tertulliani, quam sine nomine auctoris prodiisse Dupinius testatur (Bibl. des Auteurs ecclés. tom. XVIII, p. 258), nec ego, nec omnes forte, qui extra Galliam versamur, vidimus. Palma igitur adhuc in medio posita est; quam ut mihi

vindicem, si vixero, studebo. Non is sum, qui me A audacter, Dodwellum veritatis amore, cæteros asiis, quos nominavi, viris doctrina longe inferio- siduitate et diligentia me superaturum esse, sponrem esse nesciam. Idem tamen, nimis fortassis deo.

Q. SEPT. FLOR. TERTULLIANI

AD NATIONES

LIBRI DUO.

LIBER PRIMUS.

1. Testimonium ignorantiæ vestræ,quæ iniquita- B denique gestiunt latere, devitant apparere, trepi

C

tem dum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes,qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis. Obsessam vociferamini civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem ætatem,omnem denique dignitatem transgredi a vobis quasi detrimento doletis. Nec tamen hoc ipso ad æstimationem alicujus latentis boni animos promovetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. Amatis ignorare, quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire,quia jam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis. Atquin, si nullum erit odii, reperietur optimum utique ab injustitia priore discedere; sin vero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius justitiæ scientia cumulabitur, nisi si emendari pudet aut excusari piget.Scio plane, qua responsione soletis redundantiæ nostræ testimonium convenire: non utique eo bonum præjudicari, quia plerosque convertat et sibi rapiat, inquitis. Novi demutationem mentis et malas partes. Quot desertores bonæ vitæ ? quot transfugæ in perversum? Multi bona fide, imo jam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adæquatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a vobis in perversa divertunt, defendere malum pro bono D audeant. Turpia timori, pudori impia habent;

dant deprehensi,negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati morent; exprobrant etenim quod erant in semetipsos: malæ mentis ab innocentia transitum vel fato imputant; adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt: Christiani vero (1) quid tale consequuntur? Meminem pudet, neminem pœnitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur : si trahitur, non subsistit. Si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gloriatur.Quod hoc malum est,in quo mali natura cessat?

2. In quo ipsi etiam contra formam indicandorum malorum judicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem,Christianos vero sponte confessos torinentis comprimitis ad negationem. Quæ tanta perversitas, ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Præsides extorquendæ veritatis, de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane cæteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent esse quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis; nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis; soletis et inaccusatos et indefensos non temere damnare. Sed verbi gratia si de homicida confutatur, non Variæ lectiones.

Le Pr. leg. tunditis. Rigalt. conjecit: consultatur.
Commentarius.

(1) Christiani vero. Christiani nulla vi coacti Christianos se dicebant, eaque de re summopere gloriabantur; si accusatur, non defendit; interro

1

[ocr errors]

gatus vel ultro confitetur; damnatus,gratias agit. Qui vero id ultro fatebantur, ideo damnati aut rei non erant. LE PR.

statim confesso eo nomen homicidæ dispuncta causa A
est aut satiata cognitio. Quanquam confessis difficile
creditis; verum insuper consequentia exigitis,
quotiens cædem egerit, quibus in locis, quibus
spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali
hominis delitescat,aut desit aliquid instruendæ ad
sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocio.
ribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora
ac leviora elogia conficitis. 561 Credo, non vultis
oneratos, quos omni opere perditos vultis, aut
non putatis requirenda quæ nostis. Hoc ergo per-
versius, si cogitis negare, de quibus certissime
scitis, imo, quod magis odio vestro competebat,
seposita forma judicandi, proprio studio non ad
negotiationem certare, ne quos odistis liberaretis,
sed ad confessionem singulorum scelerum, quo
magis inimicitiæ satiarentur ex aggeratione pœna-
rum, dum recognoscitur, quot quisque jam con-
vivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursio-
nis incesta. Quid? quod eradicandi generis diffun-
denda erat requisitio, porrigenda quæstio in socios
consciosque. Perducerentur infantarii et coqui et
ipsi canes pronubi (2), emendata res esset (3).
Etiam spectaculis gratia aggregaretur; quanto
enim studio in caveam conveniretur, depugnaturo
aliquo, qui centum infantes devorasset? Sedenim
tam horrenda tamque monstruosa de nobis defe-
runtur. Utique erui debuerunt, ne incredibilia vi-
derentur, et odium in nos publicum refrigesceret.
Nam et plerique fidem talium temperant, horren-
tes (4) naturam quærere pabulum ferinum, quam
concubitus ab humano genere præclusit.

3. Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum,cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis, neque confessionem recipiendo judicantibus semper laborandam,neque exquisitionem digerendo damnatoribus semper consulendam jam apparet, omne in nos crimen non alicujus sceleris sed nominis dirigi. Adeo si de criminum veritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent, ut ita pronuntiaretur in nos illum homicidam,vel incestum,vel quodcunque jactamur, duci, suffigi, ad bestias dari placet. Porro sententiæ vestræ 562 nihil nisi Christianus confessum nota at; nullum criminis nomen exstat,nisi nominis crimen est: hæc etenim est revera ratio totius odii adversus nos. Nomen in causa est (5), B quod quædam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo, quod vos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quæ non probantur, et,ne probentur facile 3, non vultis inquirere, ut nomen inimicum sub præsumptione criminum puniatur adeo ut de nomine inimico recedatur,ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur tota impunitate præteritorum : jam non cruenti, neque incesti, quia nomen illud amisimus. Sed dum hæc ratio suo loco ostenditur, vos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite quod nominis crimen, quæ offensa, quæ culpa? Præscribitur enim vobis, non posse crimina objicere, quæ neque institutum dirigit (6), neque probatio assignat, neque sententia enuC merat. Quod præsidi offeratur, quod de reo inVariæ lectiones.

4

3 Hav. corr. ne prob. false, etc. Rig. prolatio. In seqq. scrib. respondeatur vel negetur recitetur.

Commentarius.

(2) Perducerentur infantarii et coqui, et ipsi canes pronubi. Trium nempe criminum postulabantur: impietatis. Thyestæarum epularum,et concubitus incesti. Sic Athenagoras τρία ἐπιφημίζουσιν ἡμῖν ἐγκλήματα· ἀθεότητα, Θυέστεια δείπνα, Οιδιποδείους ules. Alebant enim ethnici Christianos, ubi convenissent, mactare solitos infantem cujus carne manducata et epoto sanguine foedus inter se inire, ac post convivium cum quibusvis mulieribus promiscue commisceri, adeoque adhibere canes in more erat ad candelabra alligatos. qui offa injecta candelabra everterent, exstinctisque luminibus tunc fieri dicebant fœdissimarum illarum commistionum Et ipsi canes pronubi. In Apologetico lenones dicuntur, qui hic pronubi, eversores luminum. RIG.

scelera. LE PR.

(3) Emendata res esset. Tum demum justa et legitima inquirendi ratio esset, si perducerentur infantarii, coqui, etc. IDEM.

(4) Horrentes naturam quærere pabulum ferinum quam conc. Sic restituimus quæ in codice Agobardi leguntur absque ullo sensu.Nam ita sunt depravata: « Honorantes naturam quærere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere præclusit. » At Tertullianus, Tam horrenda tamque monstrosa de nobis deferuntur, ut plerique fidem talium temperent, hoc est, fidem talibus non adhibeant, horrentes naturam quærere pabulum ferinum;

D

nempe homines ita natos, ut quærant et appetant pabulum ferinum; naturam adeo ferinam, ut carnibus humanis libenter vescantur, quæ natura est ferarum. Eam vero naturam ferarum, id est feras ipsas, concubitus ab humano genere præclusit. Unde igitur homines nati, ferum genus? Naturam quærere dixit Græco more, quod ita factum et natum est ut quærat. IDEM.

(5) Nomen in causa est. Quoniam penuria criminum laborabant gentiles, ut Christianos opprimerent,nomen ipsum accusabant, qua de re hic multis Tertullianus, et antea in Apologetico. Erant quippe tunc Christiani und σuxopavτwv opatróμevol, inquit Athenagoras in Apologia pro Christianis. In jus vocabantur et condemnabantur propter unum nomen; neque enim quærebatur an mali quidquam perpetrassent Christiani, inquit idem, dλ' els tò ὄνομα, ὡς εἰς ἀδίκημα, lis scribebatur; nam Christianorum nullus in ullo est facinore deprehensus : οὐδεὶς ἀδικῶν Χριστιανὸς ἐλήλεγκται. Nominis tantum ubique ratio et crimen erat, οὐδὲν δὲ ὄνομα, ἐφ' ἑαυτοῦ καὶ δι' αὐτοῦ, οὐ πονηρὸν οὔτε χρηστὸν νομίζεσθαι, et antea, οὐ γὰρ τὰ ὀνόματα μίσους ἄξια, ἀλλὰ τὸ ἀδίκημα δίκης καὶ τιμωρίας. Sic passim Athenagoras sub initium Apolog. LE PR.

(6) Neque institutum dirigit. Hoc est mandatum, Infra, pag. 51, institutum Neronianum. RIG.

quiratur, quod respondetur vel negatur, quod de A cum in mores, ritus, cultus victusque vestros

consilio recitatur, id reum agnosco. Itaque de nominis merito, si qui reatus est nominum, si qua accusatio vocabulorum, ego arbitror nullam esse vocabulo aut nomini querelam, nisi cum quid aut barbarum sonat, aut infaustum sapit, vel impudicum, vel aliter quam enuntiantem delectet. Hæc vocabulorum aut nominum crimina, sicuti verborum atque sermonum barbarismus est vitium et solccismus et insulsior figura. Christianum vero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur; etiam cum corrupte a vobis Christiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suavitate vel bonitate (7) modulatum est. Detinctis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum,non incommodum 563 linguæ, non auribus asperum,non homini malum, non patriæ infestum, sed et Græcum aliis et sonorum et interpretatione jucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu,sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur. Sed veritatem seculo operosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani; ideoque qui possident, magis displicent, quia qui affectat illudit (9), qui possidet, defendit : denique Socrates ex ea parte damnatus est, quia propius tentaverat veritatem, deos vestros destruendo: quanquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen veritas semper damnabatur. Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat: Virorum, inquit, omnium Socrates (10) sepientissimus. Vicit Apollinem veritas ut ipse adversus B se pronuntiaret; confessus 564 est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans,qui deos abnuebat; porro apud vos eo minus sapiens, quia deos abnuens,cum ideo sapiens,quia deos abnuens. Quo more etiam nobis soletis : bonus vir Lucius Titius, tantum quod Christianus ; item alius: ego miror Caium Scium gravem virum factum Christianum. Pro stultitiæ cæcitate laudant quæ sciunt, vituperant quæ nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt vitiant. Nemini subvenit: ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus ; aut ideo, Christianus quia prudens et bonus; cum sit humanius occulta manifestis adjudicare, quam manifesta de occulto præjudicare. Aliquos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mitari quam assequi norunt. Alii tanta obstinatione certant,ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suæ moribus, qui ne mures quidem in cubiculum irrepentes (11) sine gemitu suspicionis sustinebat,comperta causæ novæ sedulitatis et inusitata captivitatis(12), Variæ lectiones.

4. Sed dicitis, sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem,sectam de auctoris appellatione notari, utique probum usitatumque jus est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur, Pythagorici et Platonici (8), ut medici Erasistratei, et grammatici Aristarchii. Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. At, quin temeritate præsumeretur, prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. At nunc C necessario ignorando sectam, qui ignoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen impingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem quos omnino non nostis. Et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a vobis in sectam et auctorem et suum nomen,nec quisquam illis odium movet,

6 Le Prior, conj. Alii, quos, etc.

Commentarius.

(7) De suavitate vel bonitate. De suavitate, Christianus de bonitate, Christianus. RIG.

(8) Pythagorici et Platonici. Dixerat antea in Apol.«Nonne philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici ? » Sic Christiani gloriosum sibi ducebant ducis sui nomine indigitari, unde Chrysostomus de B. Luciano : Ποίας εἴ πατρίδος ; Χριστιανός εἰμι, φησί. Τί ἔχεις ἐπιτήδευμα ; Χριστιανός εἰμι. Τίνας προγόνους; Ὁ δὲ πρὸς ἅπαντα ἔλεγεν, ὅτι Χριστιανός εἰμι. « Cujus es religionis? Christianus sum. Quam artem profiteris? Christianus sum.Quos habes majores? Is vero ad omnia reponebat, Christianus sum. » LE PR.

(9) Quia qui affectat includit. Includit, in Apologetico, adulterat. RIG.

(10) Vivorum, inquit, omnium Socrates. Vulgare est Apollinis oraculo Socratem mortalium omnium fuisse sapientissimum : Ανδρῶν ἁπάντων Σωκράτης Gopuratos unde Valerius Max lib. III, c. 4: Socrates non solum hominum consensu, verum etiam Apollinis oraculo sapientissimus judicatus

D

est. » Et Salvianus, lib. vIII, de Gubernatione : «Contra seipsum tamen Apollo Pythius locutus est, et veritas superior exstitit: dum enim Socratem hominum sapientissimum pronuntiavit, se deum esse negavit. Socrates quippe quod de diis male sentiret, ab Atheniensibus fuit in judicium vocatus, et morte damnatus. » Attendenda vero sunt qua Minutius Felix: «Quanquam si philosophandi libido est, Socratem sapientiæ principem, quisquis vestrum tantus est, si potuerit, imitetur. Ejus viri, quoties de cœlestibus rogabatur, nota responsio est Quæ supra nos, nihil ad nos. » IDEM.

(11) Ne mures quidem irrepentes. Cum hæc scriberet Septimius, habebat in mente illud Juvenalis «Testiculi sibi conscius unde fugit mus.»> IDEM.

(12) Inusitatæ captivitatis. Quæ jam Christiana facta, domo pedem vix efferebat, rebus domesticis attenta,quasi ipsa sibi captivitatem indixisset, quæ antea vaga et effreni libidine huc illuc ferebatur.

IDEM.

« PoprzedniaDalej »