Obrazy na stronie
PDF
ePub

JOANNIS LAURENTII MOSHEIMII

DE

ÆTATE APOLOGETICI TERTULLIANI,

INITIOQUE PERSECUTIONIS SEVERI,

DISQUISITIO.

§ I. Summa disquisitionum ejusmodi utilitas docetur. Occasio hujus. § II. Diversarum de hoc argumento opinionum duplex classis constituitur. 537 § III. Sc. producuntur primum, qui post a. CC. Apologeticum scriptum esse volunt. Contra quos. § IV, § V, § VI. Multis ostenditur, cœpisse afflictiones Christianorum sub Severo, antequam peculiaria is decreta eam in rem rogaret. § VII. Dodwelli speciatim argutiæ examinantur. VIII. Qui post mortem Severi Apologeticum prodiisse dicunt, refelluntur. Quo facto. - § IX. Ad Alteram eorum classem acceditur qui licet concedant ante a. CC eum esse consignatum, de anno tamen dissident. - § X. Nostræ sententiæ proponendæ initium fit, ac primo sub Severo scriptum esse ostenditur. Deinde, § XI. Post motus Albini. Quo vero annus recte possil constitui. § XII, XIII. Hos motus a. CXCVI cœpisse. A. CXCVII compressos fuisse novis rationibus docetur, oppositæque rationes evidenter diluuntur. Quo facto. § XIV. Pro a. CXCVIII pronuntiatur, ac ex illustri Tertulliani loco hæc sententia diligenter confirmatur. § XV. Conclusio.

-

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

3. I. Si, qua se utilitate commendat certa A vexationibus consignata sunt, scriptorum ætas temporum, quibus libros suos prisci doctores litteris mandavere, scientia, eo semper studio ac diligentia a viris eruditis quæsita fuisset, non dubito quin multo paucioribus hodie difficultatibus historia sacra abundaret, concinniorique instructa esset ordine. At qui barbariei sordes primi absterserunt, majores nostri, id potius agebant, ut collapsas plane litterarum res erigerent, quam ut istis, quas putabant, minutiis sibi aliisque earum conciliarent fastidium. Alia quidem iis, qui divinos illos restauratores consecuti sunt, mens fuit, quos Scaligero, Baronio, Petavio, Calvisio, aliisque præeuntibus, magna in his curis stadia confecisse constat. Sed, et patrum nostrorum, nostraque ætas summos in hoc genere viros tulit, Norisium, Pagium, Lloydium, Dodwellum, Tillemontium, Nourryum, multosque, qui Patrum edidere scripta. Benedictinæ familiæ socios. Quorum omnium de laudibus quanquam ego nihil detraho, non tamen multa ab eis relicta esse dissimulo, multa eruditius quam felicius tractata, multa quod sectæ flagrarent amore, aut novæ cuidam nimium faverent opinioni, implicata potius, quam evoluta. Nulla alia ejus rei testimonia si exsisterent, ipsa, quibus mutuo se oppugnant, scripta, ipsi, quibus novas subinde rationes constituunt, libri loquerentur. In historia præcipue calamitatum quibus vetustissimi fratrum nostrorum defuncti sunt, magno id fuisset emolumento, si librum quos pro illis imperatoribus ac præsidibus oblatos esse accepimus, cæterorumque, quæ ferventibus istis.

curate definita fuisset. Sic etenim de rerum gestarum serie, malorum illatorum magnitudine, confessorum numero, invicto, quo sanctissimi homines valuerunt, animi robore, certior nobis ac plenior esset notitia. Quam quidem egregiam quibuscunque utilitatem præstare posse, nulli, quibus maturius est judicium, ignorare possunt. Certe miror, cum vir alioqui immortalis, Henricus Dodwellus, bono fortassis consilio, totos martyrum exercitus civitate sacra ejiceret, neminem illorum, qui adversus eum prodiere, in hac sese palæstra 538 exercuisse. Unde tamen illud peti poterat, quo ad audaciam hancce infringendam nil certius aut utilius esse potest. Patrum quandiu verba cum aliorum pugnant locis, semper fere elabendi facultas dabitur. Nullum si aliud perfugium adsit, aut nota quædam testibus inuritur, aut novum quoddam critices genus advocatur, quod desperatis opibus auxilium ferat. Intervalla vero temporum si curate notentur, si rerum sibi succedentium ordo diligenter explicetur, aut perfrictæ frontis infamia subeunda, aut vero error ejurandus est. Enimvero defuerunt huic causæ eruditi homines; sive quod molestiam his negotiis familiarem fugerent; sive quod eximium illius commodum non perspicue satis cernerent, sive denique quod non tam circumstantiarum, quam ipsarum rerum, rationem sibi habendam esse putarent. Fuerunt quidem, fateor, quibus partem hujus laberis suscipere placuit. Nescio vero, qui C factum sit, ut aut nimis indiligenter, aut nimis

B

ad alia perficienda expeditiorem paulo redderem. Si in homine non nimis erudito temerarius, honestus tamen est. De litteris ac Tertulliano si minus bene merebor, de te tamen nullo modo male meritus videri possum. Vulgus nimirum consilia ex eventu, boni viri ex affectu æstimant.

par

§ II. Circumspicienti mihi, ut fas erat, qui de eadem re ante me eruditi viri sensissent, ab his penitus relictam, ab illis parum dextre ornatam inveni. Generatim dissensiones ac sententiarum divortia etiam hic regnare videbam. Dici quid a nonnullis audiebam: ita vero, ut rationum obliviscerentur. Diligentius alios ad calculos sedisse animadvertebam, quorum tamen conatibus non fortuna responderet. Plurimos magni nominis viros duces potius sequi, quam in his se macerare numeris voluisse, cernebam. Vel hæc sententiarum varietas, quænam cum veritate congrueret, ut examinarem, me commovit. Equidem tantum lucis, quantum intricati negotii natura 'permittit, ei conciliare conabor, ac duo propterea opinionum primum genera constituam. Sæcularis annus CC terminus esto, qui utrumque disjungat. Alterum itaque eorum erit, qui ante hunc annum, aut eo ipso, libri nostri natales quærunt. Alterum horum, qui elapso illo ducentesimo anno eum consignatum esse censent. De ultimo.quod quum longius a veritate abest, tum facilius confutatur, priori loco dicam. Prius, cujus rationes majorem postulant industriam, ac ex ipsis historiæ arcanis excutiendæ sunt, posteriori reservabo.

infeliciter sese expediverint. Fuerit festinatio, A congestorum explicarem. Teque, si id addi pateris fuerit tædium, fuerit sectæ studium, aut nescio quid præterea; fuisse aliquid, quod, ut pessime interdum rationes subducerent, effecerit, exploratum est. His ego de causis, etsi illis longe inferiorem me esse sentio, saxum hocce volutandi consilium ante aliquod tempus cœpi, ac de nova quadam afflictionum Christianarum Historia, quæ cum aliis rebus, tum præcipue diligentiori temporum nolatione cmineret, cogitavi. Specimen haud ita pridem nostra de Athenagoræ ætate Disserta-tio (1) exhibuit, qua me celeberrimi Dodwelli rationibus plurimum intulisse damni, lectio testabitur. Usus quoque ea est felicitate spinosus licet labor, ut non displiceret iis quorum plurimum valet apud me auctoritas, quosve intelligentes harum rerum existimatores quidquid prudentiorum est agnoscit. Quapropter uunc denuo vires periclitari, ac num eadem dexteritate tempus celeberrimi Apologetici, quem ingeniosissimus Patrum Tertullianus reliquit, eruerem, tentare decrevi. Excitavit me, ut citius quam constitueram id oneris mihi imponerem, elegantissima Apologetici illius editio, quam curis viri longe eruditissimi,mihique in primis amici, Sigiberti Havercampi debemus. Tanto eam ultore cum præditam cernerem, tam raria elegantique eruditione munitam, tam ab omni parte illustrem ac emaculatam, id unice statim optabam, ut eodem habitu non hujus tantur, verum reliquorum etiam Patrum, potiores. prodirent libri. Sic etenim statuebam, magna tædii illius parte,quod cum litteris hisce conjunctum est, hoc pacto abstersa, fore ut non amplius relictæ fere ac orbæ a cultoribus antiquitates sacræ reperirentur. Erat tamen, quod in tam exculto opere desiderarem, de ætate nimirum ac rationibus ejus disquisitio. Polliceri quidem intelligebam eruditissimum virum, se in præparatione reliquis Tertulliani Advarsus gentes libris præmittenda (Præf.), huic etiam desiderio consulturum esse. Ego vero, 539 tantum abest ut in his promissis adquiescerem, ut vel iis instigarer potius, quo hoo onere eum levarem. Sic enim continuo mecum: Brevior erit eorum quæ comparat, exspectatio, si laboris in alium, quamvis exigua, particula devolvetur. Pondus his adjecit cogitationibus optimi viri adhortatio, quæ, ut ea quæ molirer perfice- D rem, cunctantem adhuc impulit. Quid multis? E vastigio posthabitis aliis manum labori admovi, ac, quod hic exhibeo, in chartam conjeci.

Tuum jam erit dispicere, doctissime Havercampi. num tanti sit opella nostra, ut novam condendi hujus generis dissertationem molestia supersedere queas. Quod si minus nostra tibi placuerint, animum, scio, qui candor est tuus, probabis. Quis vero ille? ut commodis litterarum inservirem, historiam malorum in Christianos Severo Augusto

C

§ III. Princeps in iis, quos primum audiendos esse diximus, sententiam dicat Guillel. Cavens, maximæ famæ et industriæ vir. Pro anno is pugnat CCII. «< Mihi, ait (Historia litter. Script. Eccles. T, I, p. 42 h, ed. Genev.), verisimilius videtur scriptum fuisse sub persecutione sexta, circa ann. CCII, quo Severus aliquos christianos fieri sub gravi pœna vetuit. » Adjicit his quædam probationis instar, quæ, si mihi bonum virum exagitandi animus esset, repeterem. Pars eo pertinet ut, vere imperante Severo, pacem Christianorum fuisse turbatam appareat: pars non levia fuisse mala 540 illis injecta ostendit. Quæ omnia quum a nemine unquam in dubium vocata, tum ea sunt, ut qua ratione æram, quam defendit, confirment, prorsus nesciam. Quocirca melius omissa fuisset, quam subjungit, conclusio: «Nulli itaque alii epochæ hujus scripti annum natalem majori veritatis specie assignare possumus. Fundamentum ejus non in omnibus quæ præmiserat, sed in hoc solo positum est, non ante annum CCII Severum decretis suis Christianorum fortunis molestum fuisse. Quod quam lubricum ac infirmum sit mox patebit. Scripsit certe Tertullianus cum jam malis undique fratres obsessi essent. Verumtamen hoc

(1) Exstat in Bibliotheca theol. hist. philol., quæ Bremæ prodiit; t. II.

D

non sufficit, nisi et hoc doceatur, non antea quam A omnia fiebant, Christianos vexare incipiebat. »

B

edicta promulgarentur Augusti, calamo eum ma-
nus admovisse. Cujus quidem si ostendi potest
contrarium, omnis hæcce computatio nullius æsti-
manda est. Neque etiam hoc vir doctus attendit,
etiamsi rationes ejus multum valerent, ætatem ta-
men libri ad ann. CCIII potius differri debere. Om-
nia etenim cum ab aliquo jam temporo cædibus ac
suppliciis Christianorum fervissent, Noster sectæ
suæ defensor exstitit. Quare non satis credibile
est, sub ipsum calamitatum exordium, eo ipso,quo
natæ erant, anno defensionem istam in litteras
relatam esse. Ab hoc alienus tamen non erat Hen-
ricus Dodwellus. Licet enim, quid de ætate Apolo-
getici sentiat,aperte, quod sciam, nusquam propo-
nat, ex illis tamen, quæ de vexationibus Christia-
norum sub Severo disputat, quid mente voluerit
sine ulla controversia colligitur. Ante ann. CCII
nimirum neminem tranquillitatem perturbasse cœ-
tus sacri sibi persuadet, idque nonnullis, quæ
mox discutiemus, argumentis stabilire enititur.
(Dissert. Cyprian. x1, § 41, p. 78 S. ed. Brem.) De-
cebat sic eum, cui nihil minus quam martyrum
copia ferenda videbatur. Quod si ergo, ut indu-
bitatum est, non antea quam incrementa cepissent
calamitates, præsides provinciarum Tertullianus
compellavit, certum quoque ex ejus sententia est
post ann. CCII aut eo labente factum illud esse.
Et quid conjecturis opus?Dissertiora adsunt eruditi
viri verba. « Inde inquit (Dissert cit., § 42,
p. 69), his ipsia temporibus (de ann. CCII loqui-
tur) vel paulo etiam fortasse recentius, nova illa, C
quam appellat Tertullianus, Christianorum Dei
editio, cum ejuomodi inscriptione, Deus Christia-
norum onochoites, auribus asininis altero pede
ungulato librum gestantis et togati.» Leguntur ea,
ad quæ provocat, in Apolegitico (cap. 16, p. 169.
ed. celeb. Havercampi, qua hic semper utor),
cujus res hic agitur. Quid clarius itaque, cum
Caveo aliisque, circa libri ætatem Dodwellum
consensisse? Latius hodie viri hujus de paucitate
martyrum sententia serpsit, ac plurimorum inter
eruditos animos occupavit. Igitur, quin multorum
mentibus hæc de ætate Apologetici opinio infixa
sit, non dubium est. Quos tamen longius hic
recensere, quum duces indicati sint, non neces-
sarium esse arbitror. Ad Antonium Pagium potius D
accedo, qui, licet omnem fere ætatem in numeris
contriverit, eidem tamen se addixit sententiæ.Cum
541 Hypaticam conscriberet Dissertationem, nemo
eo melius, qui pro ann. CXCVIII dieserte pronun-
tiabat. Accipe verba (Diss. Hypatica, p. 11, cap. 3,
§ 12, p. 117, Gugd. 1682 in-40): « Tertullianus
Apologeticum conscripsit ann. CXCVIII, quo Se-
verus quinquennalia edidit, Romaque discessit,
quam ob causam ad magistratus Romanos illum
direxit. Nam licet nullum adhuc ab eodem impe-
ratore adversus Christianos edictum promulgatum
fuisset, Plautianus tamen, cujus auctoritate Romæ

Egregie sane, quod tum legem nullam ab Augusto
in Christianos latam fuisse agnoscit. Quod de Plau-
tiano addit, Baronii debet suspicioni (Annal. Eccles.
t. II. ad ann. CC n. VII, VIII, p. 198, ed. Colon,
1624, fol,) quam ipse, deinceps profligavit (Critica
ad Ann. Baronii, t. H, ad ann. CXCIX n. IV, p.
92). Probatio vaga est ac generalior, quæ et in
alios annos quadrare posset, quibus Severum
etiam Urbe abfuisse novimus. Fuerit vero nimis
infirma vellem nihilominus in ea sententia vir
doctus perstitisset. Enimvero cum Baronium ca-
stigaret, repudiandam sibi eam esse duxit, ac æta-
tem Apologetici ad ann. CCV retulit, Christiano-
rum, audis Pagium (ad ann. CXCIX, n VI, p. 95),
persecutio ante ann. CCII decreta non fuit. Quare
cum Tertullianus Apologeticum suum, persecutione
ubique jam a multo tempore flagrante, ut ex ipso-
met Apologetico colligitur, scripserit, longe tar-
dius præstantissimun illud opus promulgatum, et
quidem, ut conjicere licet, anno ducentesimo
quinto, quo Antoninus imperii Cæsarei decennalia
celebravit, quove persecutio magis sæviit. » Nemo
pejoribus unquam auspiciis mentem mutavit. Dum
alium levius peccantem emendare cupit, gravi sese
errato containinat. Equidem scio, sæviisse tum
in Christianos nationes a veri Numinis cultu alie-
nas, cum Noster sua consignaret. Qualis vero hinc
conclusio? Ergo post emissa a Severo decreta
liber exaratus est. Quasi vero tam rerum impe-
ritus fuerit, ut vi legum antea latarum fratres no-
stros sæpenumero excruciatos fuisse nesciverit.
Aut, si minus hoc perspectum ipsi fuisset, hic ipse
Apologeticus tum temporis hoc evenisse, eum non
docere potuisset. Sed de hac re jam luculentius
commentabor.

§ IV. Vidimus, iis, qui post ann. CCII librum in litteras esse volunt, hoc præcipue obfuisse, quod usque ad ann. CCII pacatissimas fuisse res Christianorum crediderint. Hæc vero ex eo nata est persuasio, quod hoc anno, quem dixi, decreta a Severo in Christianos proposita fuisse, multis ex testimoniis didicerant. Non patuit videlicet illis ratiocinationis hujus imbecillitas: Sanxit ann CCII in Christianos Severus leges; igitur non antea vexari poterunt. Quanquam Dodwellum hic excipi facile fero, qui ad alias simul argutias confugit, eo quod nihil in hac ratione præsidii positum esse perspiceret. Hæc quum ita sint, nulla ad hos refellendos certior via erit, quam si diu ante, quam Augusti ferrentur leges, plurima mala Christianorum incubuisse cervicibus demonstretur. Totus hicce locus a Theoderico 542 Ruinarto, qui Dodwellum sibi castigandum sumpsit, prætermissus est. Graviter is ac permoleste fert, afflictionem totam unius biennii spatio hunc complecti. (Præf. ad Acta Martyr. sincera, sect, I, § 12, p. 48, cd. Wetsten.). Generaliera vero tantum, quibus eum refellat, adducit, quorum alter similia, si quæsi

visset, fortassis invenisset. Diligentiorem inquisi- A principalium rescriptorum et edictorum securibus

tionem, temporumque notationem, quam negotii
natura unice flagitat, fustra exspectaveris. Ma-
jorem Pagius industriam adhibuit, ut in hisce re-
bus plurimum possidebat scientiæ. (Critica in Ann.
Baronii, t. III, ad ann. CCI, n. vii, p. 2, et ad
ann. CCVII, n. 1, p. 7), Neque tamen hoc mo-
mentum attingere potuit, quoniam in initio af-
flictionis designando ab adversario, ut ostendi,
non dissidebat. In hoc igitur tantum occupatus
est, ut ab ann. CCII ad mortem usque Severi pa-
cem sancto cœtui non fuisse redditam evincat.
Quod illi itaque, et complures alii, intentatum di-
miserunt, id ego mihi nunc perficiendum sumam.
De anno qui malis istis initium dederit, præcise
nunc non agitur. Haud difficulter is ex iis quæ B
de ætate Apologetici extra dubium collocabimus,
erui poterit. Hic id mihi tantum propositum est,
ut ante ann. CCII, quo Severi in Christianos de-
creta publicata esse concedo, infinitam ærumna-
rum vim eis exhibitam esse doceam. Primum
teneat in testibus eorum ipse noster Tertullia-
nus. Testimonium ex ipso libro, cujus ætatem
hic constituimus, dicat. Prodiit, id quod nullus
negat, cum jam crudelissimis suppliciis Christiani
de medio tollerentur. Idem vero de edictis impe-
ratoris nihil prorsus tum auditum fuisse, non uno-
loco diserte indicat. Conjecturam nuc omitto,
quam spernendam tamen esse nego; illud, quod
ad præsides provinciarum directus sit, eos solos,
non imperatorem, malorum fuisse auctores, argu-
mento esse. Evidentioribus res peragetur testimo-
niis. Primum hoc esto (cap. 35, p. 300): « Nec
ulli magis depostulatores Christianorum, quam
vulgus. Plane cæteri ordines pro auctoritate reli-
giosi ex fide, nihil hosticum de ipso senatu, de
equite, de castris, de palatiis ipsis spirat. » Quid
pro nobis evidentius facere possit, equidem ne-
scio. Palatia ipsa, quibus Augustus cum filiis con-
tinebatur, de hostium Christianorum numero exi-
mit. Hæc qua fronte scripsisset, si legum in ve-
xandis Christianis jam adfuisset auctoritas? Tota,
quæ cap. 4, 5, 6. legitur, de legibus disceptatio
idem luculenter confirmat. Christianorum adver-
sarii leges prætexebant, quæ, ut in eos sæviretur,
præciperent. Quasnam vero ? Recens editas? Mi-
nime. Edicta crepabant a mortuis jam rogata im- D
peratoribus, quæ haud sibi violare licere dicebant.
Præclare frigidis hisce ratiunculis vir acutus oc-
currit. Rationibus ante omnia demonstrat tam
sancitam nullam esse legem,quæ nun, si quid tni-
quitatis contineat, continuo delenda sit. Nec exem-
plis id carere postea docet, cum Romani, vetustis-
simis licet decretis, quorum injustitiam cognove-
riut, omnem detraxerint auctoritatem, ac Severus
ipse 543 legem Papiam abrogaverit.

et vos, inquit (cap. p. 15, 49), quotidie experi-
mentis illuminantibus tenebras antiquitatis, totam
illam veterem et squalentem sylvam legum novis

C

ruscatis et cæditis? » Vide vero, quibus de legibus sermo sit. De antiquis, ut apertum est, quibus novas opponit. Pergit ad latores legum adversus Christianos (cap. 5, p. 56), quos omnes turpitudinis scelerumque infamia notatos, Neronisque simillimos fuisse contendit. Quam late hæc adseveratio paleat, non inquiro. Satis mihi est, quod ex ea Severum in eorum numero. qui in Christianos decreta sanxerint, ab eo non fuisse habitum, pateat. Ratio ipsa hujus rei testis est. Ecquis enin tam amens, ut sapientem virum sibi persuadeat hoc argumento leges impugnaturum fuisse, si penes quem tum summa rerum erat eodem sese crimine astrinxisse constitisset? Festivum profecto defensorem qui imperatorem, cujus animum emollire cupiebat, iis adnumeraret, qui mortalium nequissimi, nullisque flagitiis secundi fuerant. Laudat e contrario aliquoties Severum Noster, ac constantissimum appelpat primcipum (cap. 5, p. 52). Adeo remotus erat ab ea opinione, ac si gladium in fratres stringi jussisset. Sed se ipsum explicet Tertulianus. qui Romanos sic alloquitur (cap. 5, p. 92) « Cæterum de tot exinde principibus ad hodiernum divinum humanumque sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum ? » Quis Hodiernus ille ? Severus puto. Hunc vero in debellatoribus Christianorum numerandum esse negat. Quid clarius? Prætereo celebrem ex eadem dissertatione locum (cap. 5, p. 63, 65): « Quales ergo leges istæ, quas adversus nos soli exsequuntur impii, quas nullus Hadrianus, nullus Vespasianus, nultus Verus impressit. » Sunt codices qui Severum hic legunt. Ego vero tibi, Havercampi doctissime, assentior, virisque egregiis, qui tecum meliorum librorum beneficio Verum nobis restituere. Quam lectionem etsi minus probat Dodwellus (Dissert. Cyprian. II. § 44, p. 69), diffiteri tamen non potuit, sæpius in antiquis monumentis Severi et Veri nomina confundi.

-

§ V. Hæc sunt, quæ pro nostra sententia ipse nobis subministrat Apologeticus, quibus quid reponi possit, non video. Alius jam succedat Tertulliani locus, ex alio ejus libro, eo videlicet quem ad Martyres in carcere constitutos misit, petitus. Eos intelligi hic martyres debere, qui Severo imperante correpti erant, extra dubium est. Ad hos vero corroborandos ultimi argumenti loco hæc ponit (Libro ad Martyres, c. 4. p. 468, Opp.): « Nemo non etiam homnis causa pati potest, quod in causa Dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel præsentia nobis tempora documenta sint, quantæ qualesque persone inopinatos natalibus et dignitatibus, et corporibus et ætatibus suis exitus referant, hominis causa: aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint. » Statim hic monere possem, apparere satis, 544 quod imperatorem, quem hominem hic dicit, malorum martyribus illis illatorum auctorem Ter

tullianus esse noluerit. Alioqui enim scripsisset A lib. vi, cap. 11, p. 212, 213) viri docti bene ob

[ocr errors]

servarunt. Quo quidem turbulento ac calamitoso tempore tam laborioso operi eum vacare potuisse, nullus facile dixerit. Ipse celeberrimus Dodwellus, qui sua sæpe vineta cædit, hoc agnovit, ac diu ante ann. CCI Stromata ista exarata fuisse pluribus rationibus binis locis docuit (Diss. III in Irenæum, § 27, p. 276 s; et Diss. de Roman. Pontif. primæva successione, cap. 15, § 4, p. 209). Quod itaque præcipue nobis optandum erat, id consecuti sumus. Reum habemus confitentem. Quod si non multum provecto Severi imperio Clemens scripsit, erroris esse reos, qui ante ann. CCII vexationem cœpisse Christianorum negant, exploratum est. Cædes enim ac supplicia fratrum scribenti ob oculos quotidie versabantur. En quæ dicat: 'Huiv B δὲ ἄφθονοι μαρτύρων πηγαὶ ἐκάστης ἡμέρας, εν ὀφθαλμοῖς ἡμῶν θεωρούμενοι, παροπτωμένων, ἀνασκινυλευομένων τὰς κεφαλὰς ἀποτεμνομέ νων (Stromatum lib, 11, p. 494): « Nobis autem sunt quotidie redundantes martyrum fontes, qui nostris spectantur oculis, qui torrentur, torquentur et capite truncantur. » Respondeant hic, quibus Dodwelli præcepta sequi gloriosum ducitur,ào ante omnia virum cum se ipso concilient Fatis, quod pueri norunt, ea nocte, quæ annos CXCII et CXCIII sejungebat, satisfecit Commodus. Scripserit Clemens primum suum librum tribus post mortem ejus annis, ann. CXCV. Intercesserint iterum, id quod tamen haud verisimile est, duo prope anni inter primum et secundum Stromatum volumen. Nihilominus, jam ann. CXCVII pulchram Alexandriæ eorum cohortem inveniemus, quæ hoc inspectante cruentam pro Servatore mortem oppetierint. Hic vero acumen Baronii mirari liceat, qui ob hæc Clementis verba libros ejus post decimum Severi annum conscriptos fuisse asseverat : « Cæterunt, inquit (Annal. tom. II, ad ann. CXCVI, 11. XXII, p. 278, 279), cum constet in ipsis Stromatum libris de Christianorum persecutione tunc vigente mentionem fieri, affirmare necesse est ipsum post annum decimum Severi scripsisse. » Indignum Annalium scriptore judicium! Obliviscitur vir illustrissimus eorum, quæ mox ipse defensurus erat, jam ann. CXCVIII. Plautiano instigante, Christianis injurias fuisse illatas, quo nomine duplicem committit errorem. Recentiores facit et Christianorum miserias, quam ipse putabat, et Clementis libros, quam rerum permittit conditio.

<< hominis istius, quivos excruciat, causa. » Mitto
vero hanc ratiocinationem, ac rem ipsam ad quam
verba hæc respiciunt intueor. Cædes multorum
hominum dignitate ac meritis illustrium com-
memorant. Expers historia Severi sit, qui hæc
alio, quam ad necem eorum, quos occasione belli
gallici ab Albino moti trucidabat, trahi posse putet.
Hoc tempus illud erat, quo innumeri, iique præclari
homines, præter omnem spem, quod Albino fa-
visse putarentur, ad mortem rapiebantur. Audi
Spartianum (Vita Severi, cap. 13, p. 177, 178 ed.
Obrechti): «< Interfectis innumeris Albini partium
viris, inter quos multi principes civitatis, multæ
feminæ illustres fuerunt (nonne hoc idem, quod
Tertullianus dicit), omnium bona publicata sunt,
ærariumque auxerunt. Tum Hispanorum et Sual-
lorum proceres multi occisi sunt. » Mox idem no-
bilissimorum virorum in istis turbis vita privatorum
longum satis indicem subjungit (cap. 13, p. 178,
179). Capitolinus (Vila Cl. Albini, c. 12, p. 217),
huic et Herodianus (Historiar. lib. 11, et vii, p.
147, ed. Bocleri), jungi potest. Ecquid vero est,
quod luculentius Tertullianum explicet? Neque
hoc dubium ex altera parte Albinum, quod hic
subindicatur, eadem sævitia usum fuisse, præser-
tim posteaquam a Severo insidias, quas Capitoli-
nus (Vita Albini, cap. 7, 8, p. 211 f.) exponit,
sibi strui senserat. Cui hoc expendenti grave non
accidat, si quis nihilominus non ante ann. CCII
vexatos sub Severo Christianos fuisse asseveret.
Tumultus Albini, ut mox docebo, in ann. CXCVI
incidit, clades in ann. CXCVII. Perinde est num
de hoc aut illo anno locus intelligatur. Semper
enim, longe antequam decreta Severi proponeren-
tur, illustres Christianorum sub imperio ejus mar-
tyres exstitisse, probabit. Scorpiacus Tertulliani
alia quædam mihi suppeditare posset. Sed alium
nunc testem appellari animus est, Clementem Ale-
xandrinum. Stromata hunc sua, quæ hodie adhuc
leguntur, Severo regnante composuisse, Eusebius
olim prodidit (Hist. Eccles. lib. vi, cap. 6. p. 208).
Priores speciatim libri paulo post imperii ejus
initium, Commodo haud ita pridem exstincto, con-
signati videntur. Primo enim libro, quo temporum
instituit computationem, ultra Commodi mortem
non progreditur. 'Anò dè то прúτou άywvos in! D
τὴν Κομόδου τελευτὴν, ἔτη ἑκατὸν ἑνδέκα « A
primo autem certamine usque ad mortem Com-
modi anni centum undecim. » (Stromatum lib.
p. 402, ed. Potteri). Hic desinit; manifesto in-
dicio, non multo ante quam hæc scriberet, fatis
occubuisse Commodum. Mihi quidem satis est hoc
loco, indubitatum esse, ante ann. CCII hæc edidisse
Clementem. Auctis per decreta imperatoris Alcxan-
drinorum malis, exsulabat vir egregius, ac in Pa-
læstina Syriaque potissimum versabatur; quod
post Hieronymum (Catal. Script. Eccl. cap. 38, p.
III, ed. Fabricii 545 rec.) ex Eusebio (Hist. Eccl.

I,

C

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »